402. Pater frater Hippolytus Ma Chelli Florentinus, filius conventus Sancti Marci de Florentia, 65 annorum. Cum permansisset assignatuus in hoc conventu multo tempore et elaborasset in cura capp(ellę) comunis sedulo, verum etiam invisendo infirmos, quibus magna copia bis mensibus civitas fuit aggressa, et caritative spiritualia conferendo, in febrem improbam incidit, quam patienter sustulit spatio 22 dierum. Insignitus san(ctis) sacrametis reliquit animam Creatori. Dotatus fuit poeticula vena, in qua cognoscitur sinceritas cordis et simplicitas animę spiritualis. Humatus cum patribus 20 agusti 1648.
|63r| 403. Frater Christophorus Monarettus de Patavio, con(vers)us, filius huius nostri conventus. Senili aetate vitam clausit 75 annorum, defatigatus toto tempore in religione, non solum in arte sarcinatoris verum etiam in aliis exercitiis servitutis, ita ut nunquam fuit visus in otio occupatus. Devotus, caritativus erga hospites, et continuo osservantiam pręstavit sacerdotibus atque aliis religiosis. Sepulturę con?? receptis s(anctissi)mis sacramentis devote traditus est die xi februarii 1649 stilo ecclesiastico.
404. Frater Ioannes Baptista, conversus, de Tarillis de Senis, filius conventus. Obiit tabidus, vulgo tisichus, omnibus sacramentis fulcitus, in sep(ultur)a confratrum collocatus die 16 martii 1649 stilo ecclesiastico.
■ tabidus: cf. Uguccione da Pisa [† 1210], Derivationes II, 1168 §35.
405. Reverendus pater frater Ambrosius Ma Palmieri, prędicator generalis in hac Romana provincia. Pręfuit una vice in hoc conventu de quo erat filius, atque etiam quęsturam et alia officia exercuit. Et cum esset assignatus in conventu Sanctę Catherinę de Pisis pro moderatore seu confessorio [sic] monialium Sancti Pauli, a diro morbo agitatus, sacramentis ecclesię receptis ex hac miserabili vita transmigravit ad aeternam maximo dolore pręnoscentium die 20 maii 1650, etatis suę annorum 50(?) ibique sepultus.
■ Distingui dall'omonimo Ambrosius Palmieri, † 18.IV.1720 (n° 460).
406. Reverendus pater frater Sebastianus de Caccinis. Ętate 22 annorum habitum religionis in hoc nostro conventu recepit; et cum in seculo operam daret picturę, in religione etiam exercuit non mediocriter. Callebat etiam architectura competenter, atque activus in negotiis. Quęsturam atque sacristę maioris officium pluries exercuit. In gramaticalibus et casibus coscientię fuit istructus sufficienter. Assiduus in confessionibus mulierum precipue, atque virorum continue. Et cum fuisset Romę, multas atque maximas sacras reliquias ex cęmeterio Calixti impetravit et autoritate apostolica trastulit Senas; quibus ditavit multas ecclesias et oratoria, et specialiter hoc sacrum nostrum templum. Tandem cum fuisset assignatus |63v| pro suppriore in conventu Sanctę Marię ad Gradus Viterbii et redire deberet ad suum conventum pr???? in morbum incidit iniquum, et paucis diebus instructus sanctissimis sacramentis animam reddidit Creatori die 29 septembris 1651.
407. Reverendus pater frater Raymundus quondam Dominici de Barbis Senensis. Prędicator generalis et in senensi patrum theologorum almo collegio bacchalaurei titulo cooptatus. Mirę vir fuit affabilitatis, sęcularium sacris confessionibus assiduus, sacrorum rituum cultor exactissimus; nec mediocri hystoriarum notitia pręditus, typis commisit Senis anno < > vitam beati Andreę de Galleranis materna lingua ab eo exaratam. Priorem egit geminianensem et florianensem, Senis in utroque conventu suppriorem; Pisis autem s(??) monialium Divi Dominici confessarium et moderatorem. Aliisque muneribus in ordine laudabiliter functus est. Tandem gravi oppressus morbo spiritum Deo reddidit die 21 iulii 1653, ętatis suę 57. Ex cuius obitu plura bona ad istud sacrum cęnobium provenerunt iuxta testamentariam sui patris |64r| dispositionem: partim prędiolum quoddam prope portam civitatis quę de Ovili nuncupatur, et nonnullę domus in ipsa civitate sitę. Requiescat in pace pater, quem tum layci tum religiosi effusissime lachrymati sunt.
■ n° 407: nuova mano di cronista.
408. Reverendus pater frater Angelus de Civiglionis, patria romanus, ex Lotharingia oriundus, filius tamen huius conventus, cuius fuit regens per plures annos. Sacrę theologię lector sapientissimus. Dum apud monasterium Maiani fęsulanę diocesis confessor monialium eiusdem monasterii, lector alumnorum fęsulani seminarii et illustrissimi ac rev.mi episcopi fęsulani theologus, segniter laborat. Gravi morbo oppressus cadit die 18 februarii 1654, annorum circiter 33. Affabilis, pius, discretus, omnibusque animi dotibus certissime decoratus.
|64v| 409. Reverendus pater frater Ioseph de Spannocchiis, patritius senensis. In almo senensium theologorum collegio baccalaureus, et in ordine eximius lector. Qui fuit etiam regens in nostro conventu. Dum sacristę munus, quod [quam cod.?] diligenter agit, gravi longoque percussus infirmitate, patientissime tolerata, diem clausit extremum 3 kal(endas) augusti 1654.
410. Reverendus pater frater Gregorius de Salvanis, pater senensis, domini Ioannis Baptistę equitis Cathaphracti filius. Gravi per plures menses morbo percussus, obiit die 16 octobris 1655 circa 8am horam noctis, et sepultus fuit die sequenti in comuni sepulchro fratrum. Fuit supprior et quęstor in isto conventu, et supprior etiam in conventu Sancti Spiritus huius civitatis, et forte alibi. Concionatus est non illepide et laudabiliter in pluribus terris et locis. Agens annum 49 cecidit in < . ? . ? . ? > |65r| omnibus enim sacris(?) munitus et de preteritis culpis ?? debens obdormivit in Domino.
■ Ultime righe della biografia sono molto evanite e d'incerta lettura.
<→413.> Hic postscriptus esse debet reverendus pater frater Stephanus Celli.
411. die 8 octobris 1656 P. Bacc.(?) frater Benedictus Nuti mortuus ???
■ Questi due ultimi titoli sono brevi interventi di riordinamento cronologico e di recupero inseriti in spazi ristretti in cima a f. 65r, quando nn. 410 e 412 erano già stati redatti e trascritti. Di fatto Stephanus Celli era deceduto almeno un anno e mezzo prima di Augustinus de Gieris; ma lascio la successione reale della redazione cronacistica, che meglio rende tempi, ritardi e forme di lavoro dei cronisti di turno.
412. Reverendus predicator generalis frater Augustinus de Gieris Lambardis, patritius senensis. Vixit in religione circiter 40 annis. Pręfuit prior in conventu Terracinę, multoties economiam conventus et ecclesię administravit, dum sindaci et sacristę munus exercuit. Confessarius monialium Sanctę Chaterinę de Viterbio fuit. Inmaginem [sic] sancti patris nostri Dominici visendam atque colendam ob devotionem, Surianum adiit. Concionatoris munus, tempore quo dignitate sacerdotali decoratus fuit, quotannis in quadragesima per multa loca amabiliter exercuit; et rosarii beate Marie, quod mane in ecclesia per hegdomadam [sic] a viris recitatur, minister accuratus fuit. Obiit submersus sexagenarius in rivulo villę dictę Filetta, qui in fluvio Mersę se confert, 23 septembris 1661, dum concionatoris munus exercitaturus iret ad eccleisam cathedralem civitatis Crasseti. |65v| Hic per multa verba prius suum finem quasi prędixit dum orationes pro se et itinere petiit, et aliquibus fratribus se ab eis non amplius visurum esse dixit. Sacramentaliter confessus est. Huius defuncti corpus per 13 dies in fluvio Mersę, ubi aqua eum deportaverat, latuit; sed cum repertum fuerit, Senas trasportatum est et in ecclesia nostra pręmissis solitis ceremoniis sepultum fuit.
■ n° 412: nuova mano di cronista.
■ "... Surianum adiit" = Soriano Calabro, provincia di Vibo Valentia in Calabria.
→ https://www.youtube.com/watch?v=Iod8R-b-920
■ Filetta: era nel territorio della pieve di Rosia (RD Tuscia II, 151 n° 2643), sud di Siena, tra Bagnaia e Frontignano, lungo il fiume Merse, che scende per confluire nell'Ombrone.
413. Reverendus pater frater Stephanus de Cellis Senensis. Habitum nostrę religionis 60 circiter annis portavit. Religiosus bonus non solum sed etiam gestu fuit; nam regularem osservantiam custodivit, economiam conventus pluries exercuit, magister novitiorum non semel extitit, in ecclesia assiduus tum ad audiendas confessiones tum ad officium persolvendum in choro fuit. Obiit in senectute bona, bonus iste religiosus anno salutis 1659, 30 ianuarii, ętatis suę 84, omnibus sacramentis munitus.
■ 30 ianuarii: aggiunto in soprarrigo, verosimilmente da altra mano, che riscrive anche l'anno 1659.
414. Frater Victorius de Alderighis, conversus, de Senis, huius conventus filius. Bona aliqua immobilia secum ad istud sacrum cęnobium <??>tulit. |66r| Deformis fuit; nam et brachium dexterum contortum et faciem cum collo insolita crassitie aspersam habuit. Sed patienter deformitatem istam circiter quinquaginta annis substinuit. Obiit die 24 februarii 1662, confessione sacramentali et extrema unctione munitus. Viaticum recepit sed in voto, quia dum recipere vellet, morbus ingravescens oppressit.
415. Reverendus pater frater Franciscus Ma de Palleschis, sacrę theologię lector. Hic non solum intra ordinem, verum etiam et inter(?) extraneos, in prętio eximię licteraturę habitus. Apud abatiam Sancti Salvatoris eiusdem monacis addiscentiis(?) ad plures annos liberales artes edocuit. Fuitque sane(?) vir iste nedum in licteris admirabilis sed et in moribus amabilis, et merito quidem ab omnibus desiderabilis; quibus ubique, diu noctuque, dum bonę religionis sese specimen exibet. Cunctis ecclesię sacramentis pręmunitus, hic Senis occubuit 26 iulii an(ni) 1662, etatis suę 42.