|66v|
1663
416. Frater Ioachinus, conversus. Qui spatio triginta annorum in ordine, ac potissimum in hoc nostro conventu, laboravit in offitio procuratoris coquinę. Omnibus laudem [sic], sacramentis munitus, mortuus est sexagenarius 26 octobris an(ni) 1662.
417. Reverendus pater frater Ioannes Baptista Lunarius, in sacra theologia magister. Hic fuit decanus in collegio theologorum. Post quam in hoc suo conventu bis est ad prioratum ??vectus, semel pręfuit Pisis, et iterum Pistorii. Monialium confessiones plane laudabilis apud varios conventus et urbes audivit. Tandem expleto labore camerinensis pręlaturę, annosus valde improvisa morte correptus est ibidem 12 maii an(ni) 1663.
■ Hic fuit decanus in collegio theologorum: aggiunto nel margine sinistro, d'incerta lettura.
418. Reverendus pater frater Galganus de Teruccis, prędicator generalis. Qui per spatium 23 annorum patienter paucum adeo raucedine est affectus, ut vix loquens audiretur. Nullat(enus) eodem tempore nedum echonomię verum etiam et sacristię munera diligenter gessit. Quibus expletis et devote ecclesię sacramentis susceptis, tandem obiit etatis suę annum agens sexagesimum, quinto decimo mensis iunii an(ni) 1663.
|67r|
1665
419. Reverendus pater frater Isidorus Ugurgerius, patritius senensis, sacrę theologię magister. In omni genere insignis, sanguinis nobilitate, morum prestantia et doctrine excellentia. Nam nedum in universitate senensi verum etiam pisana summa cum laude sue virtutis thesauros per multos annos effudit. Gratissimus omnibus, precipue huius civitatis nobilitati, quam suo labore et industria insignem per totum orbem declamavit occasione librorum qui Pompę Senenses inscribuntur. Qua de causa multum in archivio pubblico laboravit. Inter doctores collegii merito adscriptus, pluries ad episcopatum optavit a civitate acclamatus. Tandem mature etatis plenus meritis, in officiis religionis defaticatus, reddidit animam Creatori die 4 octobris 1665, memoriam sui ipsius relinquendo nedum in bibliotecha verum et in ecclesia; ad quam six condelabra argentea magni ponderis et valoris testamento sue matris, et alia bona pervenerunt. Requiescat in pace.
■ Suo fratello germano fra Desiderio, † 31.XII.1688, 79enne.
■ Le pompe sanesi, o'vero Relazione delli huomini, e donne illustri di Siena, e suo Stato, scritta dal padre maestro Fr. Isidoro Vgurgieri Azzolini dell'ordine de' Predicatori, Pistoia (stamperia di Pier'Antonio Fortunati) 1649. [solo da notizie web!]
■ doctores: DD. scrive, ma il ricorso DD.es in medesimo contesto narrativo in n. 423, garantisce certo scioglimento.
1665
420. Reverendus pater frater Hyeronimus Accharisius, prędicator generalis, patritius senensis. Morum nedum bonitate sed singularitate insignis, pluries in hoc conventu laudabiliter prefuit, regularis observantie severissimus custos, ab omnibus tum regularibus tum secularibus amatissimus. Magisterium novitiorum non semel et caritative exercuit. In ecclesia die noctuque |67v| assiduus; precipue in confessionibus audiendis, ad quas nobiles utriusque sexus accedebant. Lepide et laudabiliter per annum ad sanctissimi rosarii devotionem populum promovebat, nec non quadragesimales conciones extra civitatem habebat. Quibus in officiis multa acquisita pecunia totam in ecclesiam consumpsit, precipue in altari maiori, quod totum 200 scutis extruxit. Insuper et alia scuta in ramis(?) reliquiariis aliisque ornamentis, tam altaris quam circum altare positis, precipue ubi reponuntur utensilia, ubi genuflexi appodiantur nec non ubi fratres ingrediuntur ad chorum. Tandem plenus bonis operibus, ad feliciorem statum ex hoc miserabili transivit die 13 octobris 1665, etatis sue annorum 56. Requiescat in pace.
421. Frater Gustus, conversus, huius conventus filius. Multum in prediis defatigatus aliaque officia diligenter agebat. Et tanta fuit eius abstinentia, nec non amor erga ecclesiam, ut vendita per multum tempus sua pictantia ex eius lucrata pecunia calicem argenteum et lampadam argenteam construere fecerit. Tandem fere centenarius obiit die 8 ianuarii 1667.
422. Reverendus pater frater Carolus de Pinoccis, sacrę thęologię magister, patritius senensis. Magnę extimationis et famę nedum apud religiosos verum et apud seculares. Nam ob eximiam suam virtutem, magisterium provincię obtinuit, per multos annos cathedraticus regens nostrę |68r| Sapientię summa cum laude extitit. In correctorem Sanctę Marię sub hospitali de la Scala electus, per multos annos devote et erudite tale officium exercuit. Quare suis laboribus adunata pecunia partem dormitorii, cum scala per quam ingredimur ecclesiam, a fundamentis erexit; bibliotecham restauravit, variis libris auxit et picturis ornavit; antiquitates huius conventus et insignes patres tum in doctrina tum in sanctitate publice ostendit variis ornatos coloribus. Ecclesię et sacristię utilis, precipue duobus missalibus argenteo insignitis. In officiis religionis indefessus, precipue regentatus et prioratus. Tandem gravi morbo unius fistulę oppressus, reddidit animam Creatori die 20 iulii 1667, anno ętatis sue 40. Requiescat in pace.
■ n° 422: nuova mano di cronista.
423. Reverendus pater frater Gasparus de la Ziipp(?), natione germanus, sacrę thęologie magister, inter doctores nostri collegii merito ascriptus. Fuit confessarius nationis germane et magne extimationis etiam apud italos, quibus indefesso animo in audiendis confessionibus inserviebat. Gratissimus omnibus fratribus huius conventus, cuius extitit filius. Tandem mature ętatis obdormivit in Domino die 23 septembris 1670.
■ inter doctores: inter DD.es cod. (cf. n° 419).
424. Reverendus pater frater Arcangelus Ma Radi, patritius senensis, sacrę thęologię magister. Fuit vir plane omnibus virtutibus ornatus; propter hec in hoc conventu baccalaureus, deinde regens institutus laudabiliter gratis in nostra universitate perlegit. Apud rev.mum dominum episcopum de castellis morales decisiones et consulta habuit. Libellum mathematicum typis mandavit, horologium solarium composuit, eruditus in sonu utriusque generis, in cantu, et verum poterat |68v| de eo dici in utroque esse cesarem(?). Tandem dum Perusii defaticaretur, in confessarium monialium O. A. della Colomba instituitur. Quo in labore reddidit animam Creatori mense augusti 1667, quando erat in flore suę ętatis. Requiescat in pace.
425. Reverendus pater frater Iacobus de Bulgarinis, patritius senensis. Religiosus bonę famę et conscientię, regularem observatiam custodivit. In multis piis operationibus se exercuit: vigiliis, orationibus, disciplinis, confessionibus audiendis et aliis operibus charitatis. Vir ęque omnibus amabilis, tam fratibus [sic] quam secularibus. Et inter alia, per spatium viginti annorum numquam e conventu exivit, nisi quando processionibus intererat. Infirmitatem asmaticam per decennium patienter substinuit; a qua oppressus, et omnibus ecclesię sacramentis munitus, diem clausit extremum 14 aprilis 1677, ętatis suę anno 54, et in sepulchro fratrum tumulatus fuit. Requiescat in pace.
426. Admodum reverendus pater magister et prędicator generalis frater Angelus Basterotti, lunensis, huius conventus filius adscriptus. Qui in agibilibus fuit magnę existimationis, tum apud nostros religiosos tum apud nobiles et seculares; ita ut non solum in capitulis provincialibus pluries vicariatum obtineret verum etiam in capitulo generali Romę celebrato anno 1676 res ipsius capituli ita dextere gessit ut animum omnium in sui benevolentiam attraheret. Carus principibus ecclesiasticis |69r| et secularibus. Prędicavit gratiose multis in locis. Vixit annos 47, et omnibus sacramentis refectus die 13 mensis novembris anno 1678 mortuus est. Requiescat in pace.
■ Pro-memoria: dopo lunga perplessità, la lettura di res (res ipsius capituli) mi è suggerita e confermata da re- di refectus.
427. Die 17 mensis novembris 1678 mortuus est frater Mansuetus Galgani, conversus. Qui propter lubricitatem suę iuventutis ad triremes damnatus, ibi 40 circiter annis commoratus. Penitens ad religionem tandem revertitur, et in isto nostro conventu devote aliquot annos commoratus et vere "totus mutatus ab illo". Tandem absque morbo, absque pręvisione, obdormitus in solario, inopinate cadit in horto, et fractis cervicibus et visceribus statim vitam fungitur, etatis suę anno 83. Requiescat in pace.
■ Condannato da giovane, per crimini sessuali, a rematore forzato nelle triremi! La trireme: tipo di nave da guerra che utilizzava come propulsione, oltre alla vela, tre file di rematori disposti sulle due fiancate dello scafo. Cf. anche n° 441.
■ "totus mutatus ab illo": ricorrente locuzione latina, elaborata a partire da «Quantum mutatus ab illo» (Virgilio, Eneide lI, 274).