precedente successiva

ASMN  I.C.102 A 77r Sanctificamini (resp. in vig. Nativ. Dni)Cronica fratrum Sancti Dominici in Camporegio de Senis,
Siena, Bibl. comunale B.VII.4

 

481, 482. E vivis excessere anno 1751 duo infrascripti religiosi conversi, huius conventus alumni. Nempe frater Angelus Vannuccini, ętatis suę annorum 73. Qui post diuturnam ęque ac molestam podagrę chiiragręque egritudinem, quam ad estremum usque, magna cum pace atque admirabili patientia inter tot tantosque graves cruciatus, quos infirmitates illę secum portare volent, in thorace postremo defixas, munitus divinis sacramentis animam Creatori redidit die octava septembris, hora septima post meridiana. A superioribus constitutus fuit |88r| in variis religiosis occupaionibus; nec non per plures annos bonorum conventus apud oppidum Castrinovi existentium, sedulo ac fideliter curam gessit. 

Alter vero, videlicet frater Gregorius Macucci, ętatis suę annorum 54, a vehementi malignaque febri cum inflammatione ventriculi et diaphragmatis oppressus, ad extremum devenit post septem dies a decubitu, die nona eiusdem mensis et anni, hora secunda post meridiana, divinis sacramentis munitus. Vigilantissimus fuit in suo pharmacopolario officio sibi credito. Magnam assistentiam erga infirmos exercuit, taliter ut religiosorum animos sibi devinxit. In sepultura fratrum humati fuere.


■ nn. 481 e 482: il tutto in un solo capoverso nell'originale.


483. Die prima aprilis 1753 animam Creatori redidit reverendus pater lector Hyacintus Begliomini, ętatis suę anno 32, filius conventus Sancti Iacobi de Mevania; qui in divino verbo proponendo insignis, atque hoc in conventu summa cum laude propter i<n>genii sui sublimitatem munus regentis exercuit. Ethysia correptus, Pisas ob aeris salubritatem de consilio medicorum accedens, post septimum diem |88v| decubitus, omnibus sacramentis munitus obiit atque ibi sepultus fuit. Requiescat in pace.

484. Die prima octobris 1754 e vivis sublatus est pater frater Dionisius Marescotti, patritius senensis, dum annum ageret 83, inter filios huius nostri conventus adscriptus. Ab ineunte ętate ad obitum usque, bonus et simplex perseveravit atque in persolvendis divinis laudibus diu noctuque assiduus, regularis observantię severissimus custos, et ob suam simplicitatem religiosorum animos sibi devinxit. Tandem in senectute simplicitateque bona obiit et in sepultura fratrum fuit tumulatus, susceptis tamen prius omnibus ecclesię sacramentis.


susceptis tamen prius omnibus ecclesię sacramentis: sovraggiunto in secondo tempo, sebbene dalla medesima mano.


485. Frater Galganus Lorini habitum nostri ordinis in statu fratrum conversorum induit, et die 18 februarii 1755 obiit in Domino, apoplisie morbo correptus, cum annum ageret 75; munitus tamen omnibus ecclesię sacramentis ab ipso magna cum devotione susceptis, et infirmitatem suam octo dierum spatio pertulit et patientissime toleravit. Inter alumnos huius nostri conventus adscriptus et in officiis exequendis vigil; et per annos multos in pharmacopolario officio sedulam curam adhibuit. Erga deiparam Virginem sanctissimi rosarii devotissimus. In sepulcro fratrum positus fuit.

|89r| 486. Quinto [V cod.] kalendas octobris 1758, apoplesię morbo correptus, in domum Domini ad recipiendas suorum laborum coronas introivit (ut pie creditur) huius cenobii filius, frater Augustinus Benichi, conversus, ętatis suę anno 55. Qui diu subsacristę officium exercuit, utque Dei domus; ac ea omnia quę ei necesaria, summa nitiditate pollerent, non solum sedulam curam adhibuit verum etiam accepta a superiore licentia multis pretiosis mobilibus suo ęre ditavit locupletavitque. Et in sepulcro fratrum positus fuit.

487. Postquam magna cum laude auditorumque fructu munus apostolicum per plures annos exercuit, postquam in sacris audiendis confessionibus maximam assistentiam ostendit, postquam tandem in persolvendis Dei laudibus die noctuque omnibus exemplar fuit, itteritię morbo correptus, quem per septem et amplius menses magnia [sic] cum patientia ac divinę voluntati uniformitate tolleravit, xiv kalendas aprilis 1759, omnibus sacramentis munitus, ad Creatorem suum facie ad faciem aspiciendum - ut pie creditur - evolavit frater Vincentius Altini, filius conventus Sancte Marie in Camucia de Tuderto, etatis suę anno 50. Et in sepulcro fratrum humatus fuit. Requiescat in pace.

488. Die 13 februari 1764 frater Vincentius Mensani, post longam infirmmitatem patientissime tolleratam, ex hac vita migravit, plenus bonis operibus. Iste enim per plures annos munus apostolicum |89v| exercuit, et predicator generalis fuit huius nostri conventus et filius. Mortus est dum esset annorum 73. In audiendis confessionibus et in choro assiduus, et in sepulcro fratrum positus fuit. Requiescat in pace.

489. Die prima decembris 1765 frater Petrus Lenzi cum <etatem> ageret 34, munitus omnibus sacramentis ecclesię ab ipso cum magna devotione sumptis, post longam infirmitatem obiit in Domino, et in sepulchro fratrum positus fuit.


nn. 489-491 di un'unica e distinta mano, dall'inchiostro molto evanito, qua e là d'incerta lettura.


490. Die 7 ianuarii 1766 pater frater Dominicus Luschi, post parvam infirmitatem patiensissime tolleratam <migravit> ex hac vita plenus bonis operibus  . .  exercuit officium lectoratus per multos annos. Assiduus fuit in audiendas confessiones et in choro, fuit  <.  .>us  et devotus b(eate) M(arie) virginis. Tandem . . . quatuor, reddidit tributum suo Creatori et positus fuit sepulchro fratrum. Requiescat in pace.

491. Die 31 augusti 1766 frater Antoninus Pacini, conversus, cum esset(?) annorum 62, cum sanctissimo estremę untionis [sic] sacramento obiit in Dominoet in sepulcro fratrum positus fuit.

492. Die iij ianuarii 1768 e vivis excessit pater lector frater Reginaldus, ex nobili familia senensi de Nanninis, filius huius conventus, plauritide - vulgo mal di petto - correptus, anno ętatis suę 76 et mensibus quattuor. Religioni deservivit, et in magistri novitiorum, camerarii et prioratus |90r| muneribus; fuitque in sęcularium confessionibus audiendis sollecitus. Requiescat in pace.

493. Die 22 ianuarii 1768 pater lector, et ad gradus - ut aiunt - approbatus, frater Iosephus Moler, Lucernę oriundus, ingenio pręditus, filius huius conventus, anno ętatis suę 52 expleto, gravi morbo - ut dicunt - d'orina patientissime tollerato, postquam in scholis tum philosophię tum theologię et in verbo divino prędicando sui ingenii non pauca specimina dederit, diem clausit extremum. Requiescat in pace.

494. Die 15 februarii 1770 obiit in Domino pater frater Iacobus Antonius Pucci Sarzanensis, filius huius conventus, anno ętatis suę 75 et mensibus novem, hydrope pectorali afflictus, postquam in lectulo multis annis detentus fuerit. Requiescat in pace.


ętatis suę: cf. nota sulla ę (= e cedigliata, recupero del dittongo latino), che in questa cronaca compare la prima volta nel 1510.

■  n° 494 ultima biografia e fine del codice.



ASMN  I.C.102 A 77r Sanctificamini (resp. in vig. Nativ. Dni)
finis


index nominum


Soppressione del convento, 1784


precedente successiva