precedente successiva

Chronica conventus Sancti Marci de Florentia OP
parte I: pertinentia ad ecclesiam et conventum, ff. 2v-68v (1435-1582)

■  Firenze, Bibl. Laurenziana, S. Marco 370  

 

 

 

<1504>. Anno dominicę incarnationis MDiiijto, mense aprili, capitularis congregatio in hoc conventu habita est, sub rev.ndo vicario generali fratre Francisco Salviato de Florentia, ab omnibus prioribus cum singulis sociis; in qua in novum vicarium generalem Congregationis electus fuit rev.dus pater frater Iacobus Syculus, et in curia confirmatus |27r| a rev.ndo ordinis procuratore, qui rev.mi ordinis magistri Vincentii Bandelli - tunc extra Italiam existentis - vices gerebat. In qua congregatione per octo dies habite ad populum summa cum gratia conciones.

Eodem quoque anno MDiiij, cum fratres nostri in dies multiplicarentur ita ut conventus hic Sancti Marci non commode cunctos capere posset, decreverunt venerabilis prior conventus frater Sanctes de Luca et patres discreti habitationes conventus ampliare. Et cum dudum in relegatione gentis Medicorum, Societas Magorum - quae sita est inter maiorem cappellam ecclesię ex ima parte et occidentale locutorii latus ex altera - ex concessione florentinę Dominationis conventui obvenisse, ut supra dictum, item inter fratres et Societatis Puerorum syndicos elapso anno foret comp(utu)m, prout supra, utriusque autem Societatis patronatus ius Medicorum genti nuper stetisset, iccirco ad omnem in futurum molestiam evitandam, destinaverunt fratres duos ad urbem, qui a rev.mo domino domino Iohanne de Medicis, sanctę romanę ecclesię cardinale [sic], et eius germano Iuliano, filiis quondam Laurentii Medices, liberam adepti sunt facultatem pro huiusmodi aedificiis construendis in locis antedictarum societatum. Idipsum quoque a Dominatione florentina obtinuerunt, prout publicis stipulationibus patet in acta conventus relatis.

Facultate igitur aedificandi accepta, mox ferventi opere aedifcari ceptum est dormitorium pro novitiis, quod in longitudine extenditur ab aequalitate maioris capellę usque ad ortum, continens hic indie cęllulas numero xxvj. Sub quo diversae pro novitiis officinę et aliquot hinc inde camerę pro hosptibus; in medio, studentium capitulum extructum est. Est autem duplex ad huiusmodi dormitorium commodus nimis ingressus. Unus e regione portę que e sacrario chorum intromittit, cuius stipites superliminariaque eiusdem ornatus cum altera e regione porta pro uniformi decore extructi sunt; quem insequitur scala pulcherrima per quam ad huiusmodi conscenditur dormitorium. Ingressus alter est in capite eius locutorii lateris quod est ex parte ecclesię, qui quidem ibi ab initio extructus est. In eo autem spatio quod inter dormitorium et maiorem portendebatur cappellam, tum bibliotheca tum pontile sursus quidem pro novitiis extructa sunt. Satis autem eorum camera ignis et alia quedam distributa, prout cuncta melius ex visu conspici potest.

In quo quidem aedificio illud observatum est ut, pro religionis sobrietate, uniformitas ad reliquas partes huius conventus servaretur; quod et perpulchre evenit, cum aedificium illud non imminuat immo vehementer augeat reliqui conventus decorem.

Deductum tandem ad perfectionem fuit, tam in aedificiis quam in lectulis, scamnis, cooperimentis et cuncta necessaria supellectili, anno Domini MDvj, idest continuo biennio, ita ut eiusdem anni mense octobri, ad illum inhabitandum magister novitiorum, cum suis novitiis numero circiter xxvto, primo sit introductus. Sed et quosdam e senioribus nostris illic habitare patribus visum fuit, sub quorum conspectu omnis lasciviendi occasio novitiis auferretur.

|27v<1505>. Anno dominicę incarnationis MDvto venerabilis prior frater Sanctes Lucensis et discreti patres huius conventus decreverunt tandem conventum hunc penitus liberare a servitute Societatis Puerorum. Unde iuxta conventionem nuper habitam inter eorum syndicos et fratres nostros, aedificare ceperunt illis Societatem per omnia similem in eadem via, e regione antiquae Societatis, in parte viridarii gentis Mediceę, quam - ut supra meminimus - nuper a rebellium syndicis pro hoc ipso coemerant. Quam post colapsam semel testudinem eius superiectam, uno tandem anno, magnis conventus sumptibus absolverunt; ut insequente mox anno MDvj, tertia maii eius anni idest Divę Crucis die, pueri solemni processione e veteri Societate educti, ad novam sibi erectam Societatem perpetuo possidendam, per fratres nostros deducti sint, veteri nobis in possessionem - iuxta premissa - Societate relicta. Laudetur Deus!

<1508>. Anno incarnationis dominicę MDviijvo, existente priore huius conventus venerabili patre fratre Barptholęmeo Faventino, huius conventus nativo, sub rev.do vicario generali fratre Mattheo Marci, nativo huius conventus, de mense maii habita est inconventu capitularis congregatio ab omnibus prioribus nostrę Congregationis, cum singulis sociit; in qua electus fuit in vicarium generalem nostrę Congregationis rev.dus pater frater Sanctes de Luca, nativus fesulani conventus. In ea quoque habitę ad populum quottidie gratissimę conciones.


MDviijvo: scrive MDviijto, e nel marg. sin. 1508 è corretto su un primo 1506.


Quo etiam anno 1508, sub prefato priore, cum conventus propter supradicta aedificia - quę cuncta impensis conventus extracta sunt - conventus magna aeris alieni quantitate gravaretur et exolvendi tempus instaret, nec aliunde preberetur facultas, decreverunt tandem prior et patres discreti e nobilissima Medicorum bibliotheca huiusmodi pecunias extrahere, quam nuper pretio trium milium ducatorum a syndicis rebellium - ut supra meminimus - comparaverat conventus noster, et pro qua plurimos labores fratres subierant. Quam cum rev.dissimus dominus dominus Iohannes Medices, magni Laurentii filius et sanctę Romanę ecclesię cardinalis, - cuius nuper paterna hereditas fuerat - recuperare plurimum inhiaret, ipsi de permissione Dominationis florentinę venundarut pretio   .   .   .   ducatorum. Atque in hunc modum bibliotheca illa Romam ad ipsum rev.dissimum cardinalem advecta. De quibus in actis huius conventus plenius et clarius continetur.


plenius et clarius continetur: con queste ultime parole (suppongono 1508, ante 1512) termina la mano del primo copista (fra Roberto Ubaldini da Gagliano); subentrano altre mani, che si danno il turno a breve distanza.


<1512>. Anno igitur Domini 1512, tempore secundi prioratus fratris Sanctis de Luca, in hoc conventu existente vicario Congregationis nostre iam tertia vice fratre Iacobo Siculo, a principio mensis septembris usque ad finem mensis aprilis 1513, idest usque ad capitulum Congregationis, completum est edificium novitiorum ex parte orti usque ad bibliotecam, cum cameris et super claustro columnato, et via orti iuxta edificium strata silicibus, sumptibus conventus ex elemosinis, et ex residuo pecuniarum librorum quos vendidimus rev.dissimo domino domino |28r| Iohanni de Medicis, sancte Romane ecclesie cardinali; qui dum edificium perficeretur, assumptus est ad pontificatum et dictus est Leo decimus. Apposita sunt autem huic edificio novo insignia et arma domus Medicum, ut veteri conforme foret, pro beneficiis ab eadem domo receptis.

<1514>. Frater Iohannes Maria Canisianus, huius conventus filius, creatus est vicarius generalis Congregationis Thuscię anno Domini 1514, in capitulo celebrato Fesulis die  .   .   aprilis. Hic primo anno sui officii nondum completo, ad altiorem gradum assumptus est. Nam Leo X, de domo medicea, cum omni gradu privasset generalem Vallis Umbrosę, ad huius officii gradum assumpsit fratrem Iohannem Mariam Canisianum, hoc est prefecit illum in abbatem ac totius ordinis Vallis Umbrosę generalem, die viij inuarii 1515 more romano. Hic obtinuit ab eodem Leone quoddam breve quod posset ad ordinem eundem recipere 12m fratres, qui illuc abire ex nostris fratribus vel aliis voluerint.

Hi cum illo primo abierunt:

frater Iohannes Baptista Romuli de Florentia, tunc prior super Minervam;

frater Cornelius, conversus, de Florentia, eodem anno quo assumptus fuit in generalem predictus frater Iohannes Maria;

frater Ludovicus, sacerdos, de Florentia, qui prius fuit ordinis Heremitarum de observantia Sancti Galli, postea vero ordinis Predicatorum, tandem effectus est umbrosianus;

frater Paulus de Colle, conversus, filius conventus geminianensis;

frater Antonius Scappella, sacerdos, de Florentia, effectus est umbrosianus die martii  .  . 1517;

frater  Sylvester, conversus, de Petriolo, illuc etiam abiit die 24 maii 1517; p(ostea) recessit;

frater Thimoteus de Carnesechis, sacerdos, dicti fratris Iohannis Marię consobrinus.

Assumpto fratre Iohanne Maria Canisiano in generalem umbrosianum a Leone X die 8 ianuarii 1514, ne hęc nostra Congreghatio acephala remaneret, substitutus |28v| est in vicarium - usque ad futuram congregationem - frater Philippus Strozza, in hospitio Iliceti, de comuni consensu horum patrum, scilicet fratris Mathei Marci, fratris Iacobi de Sycilia, fratris Bartolomei de Faventia; habita et celebrata sequenti congreghatione in conventu Sancti Marci die 21 aprilis 1515.

<1515>. Idem prefatus frater Philippus, tunc prior Santi Marci, creatus fuit vicarius gneralis huius Congregationis, confirmatus vero a rev.mo generali magistro Thoma de Vio Caietano die 25 aprilis 1515.

Tempore quo frater Philippus Strozza in vicem vicarium subrogatus est, emanavit quoddam breve in subditorum favorem, per quosdam fratres nostros procuratum. In quo quedam sub precepto celebranda continebantur, videlicet recipere ad habitum fratres, officiales creare, fratres assignare, electiones confirmare vel annullare, per fabas albas et nigras fieret quod nunquam in ordine fieri consuevit. Priorum vero et sociorum electiones fierent per compromissum limitatum, si placitum fuisset fratribus. Hoc etiam fieri debebat per cedulas scriptas, verbi gratia "Ego frater N. eligo fratrem N. in priorem vel socium". Hoc etiam tamquam bonum et sanctum et totius pacis et unitatis vinculum, eodem die et anno fieri congruum est, et perseveret(?) usquam in finem. Si quis huius rei particularia videre voluerit, breve Leonis x legat, quod in conventu adesse credo.

<1515>. Anno primo quo frater Hyeronimus de Rossis de Pistorio prioratus officio in hoc conventu fungebatur, Leo x Florentiam pervenit cum maiori parte suę curię, et in eadem  ingressus est die 29 novembris 1515, in natalitio Beati Andreę apostoli, cum magno civitatis apparatu et civiium nobilijm comitatu. Religiosi omnes ad evitandum tedium et confusionem tollendam pontifici, processionaliter non obviaverunt sed per portam ubi |29r| transiturus erat pontifex, contituti et congreghati in unum, adventum pontificis expectabant. Locus etiam fratribus nostris deputatus hic erat, una cum fratribus Sancte Marię Novellę, ad portam Operariorum Sancte Reparate, ubi altare cum paramentis et ornamentis paratum fuit. Illo die nonnulle moniales incluse, e monasteriis egresse, pontificem videre voluerunt, habita prius - ut credo - ab episcopo egrediendi monasterium venia.

Curia hinc inde per conventus et domos secularium dispensata. Nos in hospitio recepimus in nostro conventu cardinalem Fliscum, ordinis nostri protectorem, cum tota sua curia, tribus ab introitu pontificis ante diebus. Locus autem curię, datus est tota domus cum cameris de novo fabricatis quę ortum respiciunt; curialies vero illius, per cęteras cameras infirmarię et hospitium dispersi sunt. Nonnulli vero in cameris fesuleis cum cellis de propinquo habitaverunt. Porte conventus die ac maioris partis noctis, aperte manebant.

Cęlebraturi ex more nostrę ęclesię dedicationem quotannis in sacro die Epiphanie Domini, voluit Leo x eclesiam nostram et festum decorare. Is enim, cum ea curia qua solet, a nostro protectore invitatus, Epiphanie solemnia in ęclesia nostra, presertim missarum solemnia, celebrari fecit per rev.m cardinalem Sancte Crucis. Solemnibus autem cęlebratis, pontifex cum curia et cardinalibs in conventu pransus est.

Sed ut a Domo Dei - ut par est - incipiamus, de ęclesię ornatu et apparatu aliquid prius dicendum est.

Recepturi pontificem, quem nullus aliorum religiosorum suis in solempniis recipere potuit, decens erat ut nihil amici intrantis inveniretur quod illius oculos offenderet. Fratres nostri ęclesiam paraverunt cum drappellonibus sericis, pannis aratiis mirtis ac laureis virentibus, mediceis ac papalibus insigniis hic inde per ęclesiam dispersis. Ad exornandam ęclesiam vocati sunt nonnulli fratres Sancte Marie Novellę, qui per octo dies una cum nostris fratribus laboraverunt |29v| ut sic idoneus locus esset ad videndum celebranda misteria. Chorus enim minime aptus ac insufficiens erat. Destructus est usque solum paries ęclesię qui separat viros a mulieribus; a porta enim chori usque ad illum parietem destructus(?). Pavimentum ex ligneis tabulis fabricatum est, quattuor vel quinque brachiis a terra elevatum; supra quod tota curia cum pontifice residebat.

Eclesia tota viris ac mulieribus plena ita erat ut domini civitatis ingredi non potuerunt illo in mane ad oblationem faciendam, propter autem populi concursum magnum; qui maior extitisset si pluvię impedimento non fuissent. Concessit pontifex illo die iubileum plenarium, per diem - ut asserebat - penitentiariis concessis, nonnullis vero sibi reservatis. Collecta pecunia quę ex iubileo habita est ad summam 30 aureos eo amplius accessit, quę quidem summa resarcivit expensis in ęclesię apparatu factis.

Rupti sunt principales ęclesię parietes ut exeuntibus populis pateret aditus. Prima fractura fuit ad instar particulę subtus ęclesię ambonem, circa ęclesię parietem destructum, qui viros a mulieribus distinguit. Altera vero ex opposito erat per quam cimiterium viri(?) utriusque sexus.

Completis igitur divinis misteriis, pontifex cum curia ęclesiam egressus, per fractum parietem conventum introivit. Mensa illi parata fuerat in triclinio novitiorum, iuxta novas chameras, cęteris cardinalibus per cellulas dormitorii novitiorum ex parte claustri distributis, ut ante prandium aliqualiter quiescerent. Et ipse eo tunc in prima chamera iuxta triclinium quievit. Solemne epulum paraverat illis Flischus, cardinalis noster protector, in quo ferculo nulla commestibilia defuerunt.

Interim autem dum missarum solemnia cęlebrarentur, quod iuxsta [sic] vulgare dicimus "svizzeri" fere ducti per pontificis custodiam, |30r| omnes armis accinti refectorium ingressi pransi sunt carnes multas. Interim autem dum commederent, quidam ambonem conscendens predicabat et timpanum pulsabat. Magnus eternus nobis extitit illa dies usque ad pulsatas vesperas. Reliqui curiales in hospitio et refectorio commederunt. Fratres illa die per cameras et cellas prandium sibi paraverant, cum quibus de carnibus commedendis pontifex dispensaverat. Locus ubi ępulę parabantur et coquebantur, fuit forestrina(?) et aula iuxta lavatorium et hospitium quod prope Artem Pictoriam est.

Completa pontificis mensa, cardinales omnes cum solo pontifice, per dormitorium novitiorum traseuntes et ingredientes eorumdem capitulum et idem chorum et post sacristiam, demum bibliotecam magnam introierant, ubi omnes fratres per ordinem positi, hinc atque inde, pontificis pedes oscultai sunt. In primo ingressu bibliotecę, a dextris et a sinistris, locus est ornatus tapetiis mirthis ac lan?is virentibus; a dextris erant omnia arhiepiscopi Antonini indumenta; a sinistris vero eiusdem, originalia et libri, quorum unum legendum accepit pontifex.

Visa ergo et circumspecta latina et greca bibliotecha, ibique per oram cum cardinalibsu moratus, ad capitulum iuvenum se convertit; perpulcre enim fuerat ornatum. Ibique decem annorum et totidem quadragenarum indulgentiarum reliquit fratribus illud visistantibus, totiens quotiens, ut patet per lapidem ibi appositum ante hostium in pariete.

De beato Antonio, sanctorum catalagho [sic] ascribendo, ferme est habitus; et commissa est causa cardinali Puccio florentino. Hic duos inquisitores vitę et miraculorum eius intistuit, et multa inventa sunt ita ut de sanctitate illius non sit ambigendum.

In die Cinerum, dum florentini domini cathedralem ęclesiam visitarent, |30v| cum pontifex solemnia celebrari faceret, archiepiscopi Antonini canoniçationem petierunt. Quibus pontifex promissa prestitit ampla; facta numero interim expectant.

Visitato igitur conventu, reversus et pontifex domum paternam ante inceptas vesperas, ubi semper habitavit.

<1516>. De mense augusti 1516, sub priore fratre Hyeronimo Rossio, via communis iuxta conventum ad Sapientiam posita, clausa est propter stabulas ibi constructas. Unde murata est ianua conventus per quam victualia portabant, sumtibus publicis; et ex eisdem altera constructa est in ordo iuxta novitiorum dormitorium.

Sub eodem quoque priore, de mense octobris eodem millesimo, innovati sunt gradus ante portam ęclesię cum sepulcris, sumtibus nobilis viri Georgii Ragusini mercatoris, nec non sumtibus a sacrista conlatis.

<1517>. De mense novembris 1517, sub priore fratre Iacobo Siculo, delabata est ęclesia; et 1518 facte sunt forme in choro secularium, et principale hostium conventus ad plemum est constructum ex ligno, et porta ęclesię est fabricata ex lapidibus ex omni parte appositis, et hostium ex ligno non tamen adhuc completum. Hec omnia ex elemosinis facte [sic] sunt que provenerant ex pluribus indulgentiis et iubileis nostrę ęclesie concessis a beatissimo Leone x.

<1518>. Anno 1518, de mense decembris, fuit completum dormitorium quod est super secundum claustrum a libraria usque ad novitiatum ex parte orti, ubi prius erat pontile quoddam cum chameris hospitum. Sed quia quotidie inquietabant nos cardinales ibi commorari elingentes, propter hoc decretum fuit a patribus quod fieret dormitorium ex elemosinis conventus.

|31r|

precedente successiva