precedente successiva

Chronica conventus Sancti Marci de Florentia OP
parte I: pertinentia ad ecclesiam et conventum, ff. 2v-68v (1435-1582)

■  Firenze, Bibl. Laurenziana, S. Marco 370  

 

 

 

(... |38v|...)

Die 18a martii, eodem millesimo currente <scil. 1562>, adepti sumus quoddam predium in parochia Divae Mariae a Lamole, in confinio nemorum nostrorum Iliceti; vulgo dicitur Seralingo. Id evenit quia Franciscus, filius Zenobii ser Francisci, absque liberis ex sua vita migravit. Nam ita Zenobius in suo ultimo testamento decreverat. Cum hoc emolumento aliquid oneris habemus, ut videre est in volumine sacristae cęnobii Divi Marci.

<1563>. Die prima aprilis 1563, illustris domina Portia, ex maximis patritiis romanis, uxor olim magnifici domini Ioannis Baptistę Salviati (quę in presenti in venerabili monasterio Sanctae Luciae - familiae nostrę dominicanae - Deo optimo maximo dicata, tamquam apis argumentosa religiosissimam vitam ducens sibi deservit, novo nomine soror Maria Victoria nuncupata, quippe quae mundi, carnis, sanguinis ac diabolicae sęvitiae victrix exisset), quatuor |39r| aulęa versicoloria venationis exprimentia, mire pulchra, nobis dono dedit; quibus altaris maioris aedicula admodum sane ac concinne - ac si ob idipsum elaborata fuissent - decoratur conspicuaque redditur. Cum hac tamen lege ut nullorum nullarumve usui accommodentur, preterquam monialium Divae Luciae, Divique Iacobi Ripolitani. Quod si secus actum fuerit, ad vestales Sanctae Luciae devolvantur.


aulęa versicoloria venationis exprimentia =  arazzi variopinti con scene di caccia(?).


[giunta in marg. sin.: hoc in altera pagina legi debet] Die 21a ianuarii 1562, in festo Sanctae Agnetis, primo in sacerdote ac ministris maiori sacrificio assistentibus, primo indumenta sacra conspecta fuere ex candido serico, illo bracteato plicatili admixto, quod vulgo broccatellum appellatur. Hęc nacti sumus studio atque opera ven.di patris fratris Sanctis Cini, qui Bartholo in presulato huius cęnobii haud multos post menses suffectus fuit.


■ Il capoverso 21.I.1562/3 (f. 39r)  - avverte il cronista con debito rinvio - va letto dopo 30.XII.1562 e prima di 6.II.1562/3 (f. 38v). Una sola mano scrive tutte le notizie implicate nel riordinamento della sequenza cronologica. Il che dimostra che la trascrizione nel codice (e forse anche la bozza redazionale) non era necessariamente scandita dalla successione reale dei fatti!

bractea, brattea = sottile foglia metallica, lamina; bracteatus = laminato, coperto di sfoglie d'oro. Cf. Uguccione da Pisa [1210], Derivationes II, 145 §7.


Die 23a aprilis 1563, ut irrigandi maior ac facilior adesset commoditas, constructus est aquęductus in orto nostro ex eo loco ubi aqua Munionis excipitur, iuxta puteum qui muro ex parte septemtrionali adiacet, usque ad septum profundius et capacius in viridarii umbilico lympharum receptaculum. 30 aureis eius impensa stetit.

Eodem feri [= fere?] tempore data est diligens opera a prudenti ac industrio viro, ven.do patre fratre Vincentio Bernardi, qui sacris preerat, ut novę cathenę ferreę circa cochleam turris campanę collocarentur. Nam quae prius nexae fuerant, ita debilitatę atque fetustate corrosae cernebantur ut ingens discrimen immineret ipsius cochleę ruinae irreparabilis. 12 aureis res confecta est.

<1564>. Anno 1564, co<n>silio, opera ad diligentia eiusdem rev.di patris prioris fratris Sanctis Cini, ecclesia in meliorem formam redacta est. Et primo omnium destructum fuit antemurale quo mulieres a viris secernebantur. Duoque altaria, Sancti Thome videlicet ac Sancte Crucis, que - ipsi adherentia - chorum respiciebant, ad ecclesie parietes sic disposita fuere ut mutuo se respicerent. Destructa fuit et edicula quedam sancto Lao dicata, que - cum sola esset in angulo ecclesie qui occidentalem plagam respicit - non mediocrem deformitatem afferebat; altare vero in reliquo eiusdem anguli pariete situm fuit.

Sublatus est etiam pulpitus ligneus, in quem scalis igneis - iuxta ecclesię parietem |39v| sitis - ascendebatur. Et eodem loci, alius politissimo artificio de lignis nuceis constructus est, opera atque expensis domini Alexandri Octaviani de Medicis, scalis lapideis intra parietem edificatis.

<1566>. Porro amotum fuit pręsepe Domini, quod in altero angulo ecclesie qui ad orientem respicit, collocatum erat. Anno autem Domini 1566, mense decembris, pręsidente huic conventui fratre Matteo Strozza, reedificatum fuit eodem loco ubi Sancti Michaelis imago depicta in pariete erat. Consumatum autem fuit precio scutorum 50, que nobilis civis Hieronymus Cinus, supradicti fratris Sanctis germanus, hanc ob causam legavit. Opera autem atque expensis nobilis civis Ioannis Baptiste de Servis, in altera ecclesie parte erectum est altare Sancti Raffaelis, eius imagine rursus in tabula depicta; idque anno  Domini 1567, mense decembris.

Ea etiam tempestate, ecclesia tota in pristinum candorem redacta fuit.

<1566>. Anno Domini 1566, mense iunii, monasterium monialium Sancti Dominici huic nostro conventui valde proximum, zelo precipue ill.mi ducis Cosme de Medicis necnon authoritate ac iussu sanct.mi domini nostri pape Pii 5i, a conventualium regimine exemptum, nostre provincie reformandum traditum fuit. Quam reformationem nullo modo audire volentes, totis viribus nitebantur ne fratres nostri huiusmodi curam susciperent. Quo factum est ut per plures menses summi pontificis ac ill.mi ducis pia vota executioni mandari non potuerint, tantum ac tamdiu reluctate fuere. Qua de re piissimus dux, cui omnis potestas hac in re a summo pontifice data erat, coactus fuit vim monasterio inferre, nostreque procincie patres - vellent nollent - introducere, ut rev.do procinciali fratri Angelo Diacceto (qui paucis post |40r| diebus episcopus fesulanus creatus fuit) reverentiam exhiberent; quam rem patres nostri minus libenter fecerunt. Verum summi pontifici, vicariique generalis fratris Eustachii Lucatelli (tunc enim magister ordinis in Hispaniam visitandi gratia profectus erat) iussa nec non ill.mi ducis pia ac sancta desideria ut id oneris subirent, compulerunt. Ut autem huiusmodi negocium facilius ac melius expleretur, nonnullas monasterii Sanctę Lucię moniales ut observantie semina apud eas iacerent, aduscarunt, eductis quibusdam (que reformationi prędictę validissime se opponebant) et ad alia ordinis nostri monasteria directis. At pietate ducti, post aliquot dies eas reduxerunt. Id autem die  .   .   mensis octobris 1566 contigit, presedente huic conventui rev.do patre fratre Mattheo Strozza.


monasterium monialium Sancti Dominici: San Domenico a Cafaggio (post 1292, ante 1298), poi detto del Maglio. Fantozzi-Roselli, Le soppressioni 119. Dal 1882 sede della Scuola di Sanità Militare, dopo riadattamento dell’architetto Giuseppe Martelli; attuale accesso da via Venezia 5; nel quadrilatero via Cherubini, via Micheli, via La Marmora. G. Cricco, Appunti storico artistici sul chiostro di San Domenico del Maglio, opuscolo fuori commercio a cura della Scuola di Sanità Militare, Il chiostro del Maglio, Firenze 1996, che ristampa originale del 1985, pp. 5-31, con molte riproduzioni. Me ne fecero dono gli ufficiali-custodi, quando visitai l’ex-monastero il 18.II.2004.


<1567>. In mense autem augusti 1567, magna inter archiepiscopum florentinum ac fratres nostros orta est controversia, in commodum posteritatis nullo silentio prętereunda. Cum enim prefatę moniales, quę novo regimini subiacere nec poterant nec volebant, audissent episcopum florentinum Florentiam adventurum ut de summi pontificis mandato gregem suum pasceret, literas ad ipsum - tunc temporis Patavii morantem una cum suis affinibus ac familaribus, ut fertur  - miserunt; quibus sese ei interim valde commendabant, ac ut a prędicto regimine - quo se gravari dicebant -, si quando posset, liberare vellet, magnopere contendebant.


archiepiscopum florentinum = Antonio Altoviti, 1548-1573.


Cum igitur Florentiam venisset die 15a maii 1567, a florentinis honorificentissime susceptus, suę ecclesię reformationi totum se dedit. Dum vero monasteriorum suorum visitationi incumbereet, innuit se velle nostra quoque visitare, inspiciendę clausure gratia (quemadmodum sancta synobus tridentina sibi mandabat) ac moniales cunctas singillatim alloqui, easque iuramento astringere ut ad interrogata veritatem responderent. |40v| Id quod a nostris credebatur facere voluisse multorum civium precibus impulsus, qui ob eam reformationem magno nos odio prosequebantur; alii quidem naturali benevolentia erga suos affines permoti; alii vero amore erga suos familiares olim concepto ducti.

Quam rem patres nostri, precipue vero rev.dus provincialis frater Genesius Lucensis - qui supradicto fratri Angelo successit - et rev.dus prior Sancti Marci frater Mattheus Strozza et rev.dus prior Sancte Marie Novelle frater Vincentius Herculani, ęquo animo ferre non poterant - verenter ne si id fieret - in magnum ordinis nostri dedecus vergeretur(?). Quam ob rem ipsum archiepiscopum adentes, ne id faceret obnixe deprecati sunt, vel saltem rem omnem differret usquequo summus pontifex consuleretur. Cum igitur pręcibus tam piis cedere nollet, curarunt patres nostri quamtocius de omnibus totius ordinis vicarium certiorem facere. Qui statim rev.do priori Sancti Marci (rev.dus enim provincialis decesserat visitaturus de more provinciam), ut potius monasteriorum fores ac parietes effringere sineret quam archiepiscopum ingredi permitteret, litteris mandavit; se interim hac de re summum pontificem consulturum dicens.

Tunc autem remporis forte fortuna contigit ut summi pontificis bulla quedam palam fieret, qua ordinibus Mendicantium privilegia ??rum concedebat; necnon authoritatem ac iurisdictionem episcopis a sacra sinodo tridentina super dictorum ordinum fratres ac moniales concessam, quanta foret et in quantis se extenderet, aperte declarabat. Quam summa cum letitia suscipientes, quamtocius huius urbis antistiti dare curarunt, existimantes hanc ob causam omnino illum ab incepto destiturum. Qui cum eam diligenter inspexisset, sue authoritati nullo(mod)o preiudicare dicebat. Die igitur 8 augusti 1567 patres nostri publice et - ut moris est - per manus notarii, quod rem sibi illicitam attentaret protestati sunt.

|41r|

Eadem die, circa(?) 21 horam, ipse dominus archiepiscopus, per quendam sue curie ministrum, literis ac scriptis et ad sonum campanule capituli dicti monasterii Sancti Dominici, eiusdem monasterii priorisse - sub excomunicationis pena - mandavit quatenus per reliquum diei spacium eas moniales (quas rev.dus provincialis frater Genesius, summi pontificis ad rev.mi generalis authoritate necnon ill.mi ducis consilio ac favore, quia predictam reformationem impedire conabantur, eduxerat) reduceret. Hanc igitur facto die videlicet 9a augusti, domino archiepiscopo (quem ingens multitudo virorum ac mulierum, quibus cum predictis monialibus magna erat familiaritas, comitabatur) ad predictum monasterium cum brachio seculari accedente, patres nosri iterum sibi protestati fuere quod cum die precedenti in messem alienam propriam falcem misisset nostrisque privilegiis manifeste contraisset, omni iurisdictione - siqua prius haberet - privatus foret, et ob censuras quas privilegiis notris derogare presumente incurrit, nil amplius facere posset.

Quod cum preter spem omen auribus eius insonuisset, statim ira permotus, rev.dum priorem Sancti Marci, sindicum Sancte Marie Novelle - qui sui prioris valetudinarii vice fungebatur - ac tabellionem ar??, excomunicationi publice subiecit, excomunicatosque declaravit. Pulsante autem illo fores ac sibi ut aperirentur iubente, nullomodo dicti monasterii priorissa consentire voluit; ne qua tamen seditio oriretur, claves ob oculos eius posuit.  Quosdam igitur secum assumens (inter quos fuere dominus episcopus aretinus et dominus episcopus cortonensis, vicarius eius, tabellio et nonnulli alii) dictum monasterium ingreditur. Statimque priorissam alloquens ut coram se genueflecteret, ab excomunicationis sententia in quam incurrerat absolutionem adepturam, precibus inducebat. Qua id se facere iussu maiorum suorum recusante, nativas illius monasterii moniales singillatim ac secreto al?o qui cepit, et haud aliter quam visitatator se gerens, interim scribebat. Quid autem scriberet, nescitur. |41v| Tantum autem temporis hac in re insumpsit ut tribus aliis vicibus ingredi sibi opus fuerit. Qua de re, non solum fratres nostri verum etiam cives ipsi non mediocriter mirabantur.

Peracta autem huius monasterii visitatione, ad reliqua ordini nostro subiecta perrexit, cui semper patres nostri modo quo supra protestati fuere.

Dici autem non posset quantis rumoribus iis diebus tota civitas - imo tota Tuscia - repleretur, quamplurimis nobis detrahentibus quod archiepiscopo in faciem resistere ausi fuerimus. Huiuscemodi enim factum, etiam simplices perturbabat. Nonnulli tamen qui rem omnem secum diligentius expendebant rationesque nostras audierant, necnon archiepiscopi inhumanitatem viderant qui nobis obnixe petentibus paucorum dierum induciam - quo pacifice huiusmodi negocium expleretur - concedere noluit, a detrahentium linguis nos eruebant. Quid dicam? Ill.mus dux, difficultatem omnem a summo pontifici declarari prius debuisse manifeste iudicavit, ut ipsius literę manu propria scripte et ad priorem nostrum iis diebus directę testate fuere. Qua de re curarunt patres nostri ut de iis omnibus certior fieret summus pontifex. Quod cum audisset, tanta admiratione permotus fuit ut rem ita se habere vix credere posset. Verum accersito nepote suo (qui ex hac nostra provincia ad purpuream dignitatem assumptus fuerat), cuncta quę hactenus ab archiepiscopo gesta fuere, invita ac nulla fuisse declaravit; mandavitque ut ad archiepiscopum literę dirigerentur, quibus ei preciperetur ut cuncta revocaret fratresque nostros humanius tractaret.


summus pontifex = Pio V, già frate domenicano, papa 17.I.1566 - 1.V.1572.


Porro paucis transactis diebus, archiepiscopus Romam accitur ut infra 20 dierum spacium, per se vel per suum procuratorem, rationem de his quę gesserat redderet. Acciti etiam fuere duo illi episcopi, sed ill.mi ducis favore ac precibus, ab huiusmodi onere liberatur. Impune tamen non evaserunt. Summus enim pontifex |42r| mandavit ut ab eo qui suas vices Florentie gerebat, ab excomunicationis sententia absolverentur. Verenter autem patres nostri, ne archiepiscopus graviori pena animadverteretur, videntesque cives potius hac de re perturbari, ad summum pontificem li(centi)as dederunt, suppliciter orantes, ut litem ac controversiam omnem quantocius ore proprio terminare vellet; necnon archiepiscopi honori, meliori quo fieri posset modo, prospiceretur. Piissimus igitur pontifex precibus tam piis libenter cessit, omnemque errorem ac culpam archiepiscopo dimisit, hac tamen lege ut nuncium suum Florentię commorantem adiret, absolutionem ab excomunicationis sententia (in quam inciderat) ab eo petiturus ac suscepturus. Tandem res eo devenit ut fratres nostri in pristinam eius gratiam restituerentur.


ducis: non ancora magni ducis. Il titolo di granduca (a Cosimo I) è della bolla papale 27.VIII.1569, e l'incoronazione è del 5.III.1570.


<1570>. Die 14 augusti 1570 data est licentia rev.do patri fratri Nicholao Alexio de Perusio, magistro ac moderatori studii conventus perusini, a fratribus in capitulo congregatis, ut in numerum filiorum conventus perusini admitteretur.

Die 21 augusti 1570 fratres in capitulo congregati facultatem dederunt fratri fratris Andree Ioannis de Rosselis ut libere disponere posset de bonis etiam que ad istum conventum, eiusdem fratris Andree causa, pertinere possent.

In mense martio eiusdem anni 1570 erecte sunt ac constructe columne quedam lateritię, circumeuntes puteum viridarii huius conventus, procurante eleemosinas ven(erabili) patre fratre Basilio Laurentino, qui tunc in hoc conventu suppriorem agebat.

Frater Franciscus de Lucolena, conversus, comuni suffragio omnium filiorum conventus pręsentium, receptus est in filium conventus huius, meritis eius ita poscentibus; habita super hoc facultate per patentes literas rev.mi patris generalis magistri Seraphini Brixiensis, datas sub die xj aprilis. Hac die xvij aprilis M.D.Lxxij.

|42v|

precedente successiva