⌂ |
Chronica conventus Sancti Marci de Florentia OP ■ Firenze, Bibl. Laurenziana, S. Marco 370 ■ |
||
|
|
|42v|
<1573>. Anno Domini 1573, moderatore huius almi conventus exitente rev.do patre fratre Thimoteo Riccio, pavimentum refectorii - a mensa sacerdotum et iuvenum usque ad mensam patrum - lateribus novis stratum fuit, sublatis veteribus, et desiccata et alio versa quadam aqua illhuc deforis veniente ac totum refectorium humectante ac paulatim madefaciente. Hoc autem factum fuit mense septembris 1573.
<1574>. Idem rev.dus prior, mense augusti 1574, pręcibus atque supplicationibus obtinuit a serenissimo Francisco Medices, magno Hetrurię duce, ut sibi et conventui nostro restituerentur ędes quedam que sub mansionibus et habitabionibus hortulanorum sitę sunt, et ubi prius equis magni ducis deserviebant; expensis conventus, ad frumenta servanda constuctę atque ornatę fuere.
■
magno Hetrurię duce: finora soltanto "dux". Il titolo di "granduca" (a Cosimo I) è della bolla papale 27.VIII.1569, l'incoronazione del 5.III.1570.Eiusdem rev.di patris prioris, mense novembris 1574, ope ac diligentia, via que in horto est secum claustrum et dormitorium iuvenum, et ducit ad ostium versus palatium parvulum magni ducis, lapidibus mortuis strata ac restaurata fuit, cum priores lapides iam iam consumptę ac distructę essent.
In sacello quod est in sacrario nostri conventus, eiusdem rev.di patris prioris Thimotei pietate atque expensis, facta erecta ac posita fuit sub hara eiusdem sacelli pulcherrima ac devotissima imgago seu statua beatissimę virginis Marię matris Dei, quam summo amore ac reverentia prosequebatur, et quodam tavernaculo pulcherrimis hornamentis intus clausa. Hoc autem opus factum fuit in fine sui prioratus, scilicet mense aprilis 1575.
<1575>. Inter initia prioratus rev.di patris fratris Taddei Bartoli, mense maii 1575, a sanctissimo domino nostro papa Gregorio xiij° missus fuit Florentiam rev.mus dominus dominus Alfonsus Binarinus Bononiensis, episcopus camerinus, ad visitandum reformandumque archiepiscopatum florentinum, necnon et episcopatum fesulanum et aretinum. Et quidem vir iste utriusque iuris peritissimus erat, in rebus peragendis prudentissimus et in omnibus oculatissimus, in visitationibus satis severus et scrupulosus, novarum ordinationum precipue circa religiosos et monialium clausuram perquam maxime amator. Elegit autem manere toto visitationis tempore in conventu nostro, quod et a rev.do procuratore nostro fratre Xisto Lucensi impetravit. Unde et mandato ipsius, et precibus rev.mi domini domini Alexandri Medices, archiepiscopi florentini, non potuit rev.dus prior subterfugere quin primo de??aret ei habitationes(?) in conventu nostro que dicuntur esse generalis, et illas que in capitulo studentium sub neophitatu a parte sinistra existunt. Deinde vero et habitationes que dicuntur provintialis, et omnes fere cameras inferiora [sic], imo et |43r| claustra et officinas; et totum conventum occupavit, secularibus esse pervium fecit clamoribus, dealtercationibus replevit. Et quod his deterius est, inter ipsum ipsiusque curiales et fratres nostros pro honore conventus et fratrum zelantes, ipsorum curialium culpa dissensiones nonullę magni momenti et periculi horte sunt.
His malis accessit et aliud: quod si qua edicta in presbiteros seculares, seu in monialium consuetudinem et aliorum fratrum libertatem, ab ipso visitatore emanarent, nobis et consiliis nostris ascribebant omnes; eo maxime quia ex fratribus nostris theologum sibi assistenentem, et alios fratres ad visitandas ecclesias extra civitatem assumebat. Hiis tamen et aliis multis incomodis, favente Deo, et patientia prudentia sapientia, continuis et assiduis ossequiis in ipsum episcopum ipsius rev.di prioris, transacto integro anno, et infectis negociis et visitationibus precipue circa episcopatum aretinum, ob longissimam et gravissimam ipsius visitatoris ęgritudinem, mandato summi pontificis predictus episcopus ad suam ecclesiam est reversus; et quamvis in suo discessu et aliquibus mensibus antea, probitatem, modestiam, literarum studia congnoverit, ac proinde reverentia et benevolentia non parva in fratres esset affectus, tamen huiusmodi hospites in domibus nostris recipere omnino subterfugere debemus.
<1576>. Sub eodem rev.do priore fratre Taddeo Bartolo, supra puteum viridarii nostri erectę sunt duę columnę lapideę ad substendandum instrumentum quoddam quo facillime duobus hominibus hauritur aqua ad irrigandum hortum. Quod instrumentum vernacula lingua vocitatur tamburo; ubi illud quod ad idem officium prius aderat, nominatur mazzacavallo. Hęc autem gesta sunt per fratrem Augustinum Riccium, hortulanum maiorem, mense iulii 1576.
<1577>. Moderante eodem rev.do patre, mense aperilis 1577, non tam expensis conventus quam industria et diligentia rev.di patris supprioris conventus, fratris Damiani Rosselli, tunc temporis curam pomarii nostri gerentis, omnes fere pergulę in circuitu pomarii, quibusdam fortissimis ac multo tempore duraturis lignis seu trabiculis parieti calce affixis, atque inde extra parietem sursum versus porrectis, reędificatę seu iterum constructę fuerunt. Quę enim ante aderant pergulę, non ita concinne et firmiter comppacte [sic] erant, postquam ob incuriam et temporis longitudinem pene omnino humo cediderant.
|43v|
<1577>. Anno Domini 1577, mense aprilis, pręsidente huius almi sanctissimique conventus 4a vice rev.do patre fratre Taddeo Bartolo, nacta occasione venerandi admodum et ingeniosi patris fratris Anselmi Rossellii, officina aromataria, que in parte secundi claustri pamarium versus, in medio eiusdem partis collocata erat - et iam olim quibusdam de causis, precipue interveniente morte [1569?] fratris Bartolomei, conversi, pharmacopoli, ad nihilum redacta -, ad habitationes que camerę generalis appellant, in agulo eiusdem partis suprapositi claustri, translata fuit. Et benivolentia et amore eiusdem fratris Anselmi, ducentum scutis mutuo acceptis a plebano Montis Catini, idem frater Anselmus pulcherrimam, permagnificam et artificiosissimam apothecam construxit. In prima enim mansione constituit gradus quosdam in circuitu, in quibus ponuntur vasa terrea, lignea, vitrea, pro asservandis unguentis, medicamentis, pharmacis et cęteris id genus, talibus officinis necessariis. In secunda vero, consilio et arte mangifici Stephani - eiusdem fratris Anselmi germani - in arte aromataria et stillandi peritissimi, tria stillatoria ex lateribus crudis cum luto quodam pro calce construxit. Quorum unum, lingua florentina appellatur stufa secca, in quo quidem stillatorio 49 vasis vitreis - que vernacula lingua nuncupa<n>tur boccie - stillant aquę diversarum rerum per reverberationem caloris ex uno parvo igne prodeunte. Secundum vero appellatur balneum Marię, quo per vaporem seu fumum aquę comunis calidę stillant aquę per 26 vasa eiusdem generis cum superioribus. Tertium est stillatorium sex campanarum plumbearum et sex vasorum superioribus similium, quibus uno parvo igne diversę diversarum rerum aquę exprimuntur. In eadem habitatione reparatus est puteus, et edificatus caminus cum fornulo ad radices eius; et faciendi sunt alii fornuli; et aliud stillatorium pro unguendis, oleis et aqua arzentea conficiundis.
Faxit Deus ut frater Anselmus diu vivat cum suo germano, et prestet illi Deus auxilium et gratiam suam! Opus enim magnum et arduum assumpsit, quod si laudabiliter prosequutus fuerit, et sibi magnum honorem et conventui emolumentum precipuum constituet. Reliqueram quod sub duabus habitationibus subterraneis - superiobus correspondentibus - predictus pater gradus quosdam et torculas et alia instrumenta et vasa, ipsi officinę necessaria, composuit. Et in his omnibus habitationibus et fenestras nonullas aperuit - quibusdam aliis clausis - et alia hornamenta quamplura construere fecit.
|44r|
<1582>. Rev.dus pater frater Thimotheus Riccius, dum Romanę provincię prior provincialis pręesset, partem ossis e divę Catherinę Senensis corpore desumpti, argento nobiliter intestam atque exornatam, quam a monialibus monasterii ęiusdem divę Virginis de Urbe, quibus rev.dus admodum magister Xistus Lucensis - procurator et vicarius ordinis Prędicatorum - anno Domini M.D.Lxxx concesserat, habuit conventus Sancti Marci de Florentia, in ęiusdem sancti Evangelistę festo, anno M.D.Lxxxij, cum pręcedenti anno a summo pontifice Gregorio xiij, domini Alexandri Medicei, florentini archiepiscopi, interventu, ex urbe illam aportandi facultatem obtinuisset, liberali gratoque animo donavit, priore existente rev.do patre fratre Thoma Cambio.
■ 1582: anno discordante nella sequenza, ma indubbio; scrive solo questa entrata una mano molto irregolare, dal gran formato.
<1577>. Tempore supradicti rev.di prioris fratris Thadei Bartoli, frater Antoninus Caffarellus, qui tunc ędituum agebat, restaurare incepit pulcherrimos illos ac nobilissimos codices quos pro usu chori magnificus Cosmas Medices mango sumptu scribi fecerat. Erant enim- ipsa usus diuturnitate - valde consumpti, cum plures illorum iamiam solveretnur, et in plurimis locis notę et litttere ob antiquitatem ipsam fere deletę vix videri possent. Accersivit ergo predictus pater rev.dum fratrem Petrum Tramodianum Casentinatem, in arte hac valde industrium. Qui huc adveniens, predicto operi sese accinxit, et restituere incepit que deleta erant, et multa scribere que deerant; ipsos quoque codices in meliorem formam componere novis tabulis, rubeis coriis vestitis, novis clavibus(?) aliisque ornamentis ex orichalco et munitis et decoratis eos includens. Et quoniam potissima causa consumptionis eorum esse videbatur ispsorum moles et magnitudo, idcirco eos qui maiore videbantur, singulos in duos dividere opportunum ei visum est, cum speraret omnino fore ut sic melius in sua integritate conservarentur. Sed dum res prospere succederet, aliquot libris sic restauratis, supradictus frater Petrus ad propria rediit.
■ ędituum, aedituum: aedituus sembra essere la forma superclassica ("custode del tempio") del più consueto "sacrista", il frate incaricato della cura della sacrestia e suoi arredi.
■ Piero di Francesco da Tramoggiano (Casentino, pr. Arezzo) OP, n. 1517, † Santa Maria del Sasso (Bibbiena) 13.III.1595 78enne. Scrive e porta a termine nel 1582 anche due antifonari di Santa Maria Novella: «Duo pręterea pręgrandes libri quibus in choro utimur, eius tempore <scil. Alexandri Capocchii prioris 1579-81> caracteribus et cantu notati fuerunt, in quorum uno antifonę et responsoria a Natali Domini ad octavam usque Epifanię, in altero vero eiusdem generis off(iti)a a dominica in Passione usque ad Sabbatum Sanctum procedunt. Notavit autem eos fr. Petrus Tramodianensis Clausentinas, vir probus et in ea arte satis peritus, quippe qui huiuscemodi libros quam plurimos ad multarum ecclesiarum commodum et ornamentum multa descripsit gratia» (cronista coevo, ASMN I.A.10 Cronica conventus, c. 57, f. 64vH).
|44v|
<1578>. Cum rev.dus pater frater Philippus Brandolinus supradicto priori successisset, et aedituum instituisset fratrem Maurum Politum, accersitus denuo supradictus frater Petrus, et omnes libros chori - uno excepto - modo quo prediximus restauravit, quos tamen restauratione opus habere cognovit; quidam enim adhuc ea nullatenus indigebant.
Eodem anno, in medio horti, supra lateritias quasdam columnas circum ipsius puteum iampridem constructas, erectum est topiarium opus, quod comuniori voce pergula dicitur, mero certe artificio quod in modum testitudinis elevatus ut super ipsum et vites et cucurbitę camerarię inniterentur.
Eodem anno, die octava ianuarii, a patribus et fratribus huius conventus in unum congregatis, concessum est clarissimis viris Averardo et Antonio Salviatis sacellum quod in nostra ecclesia divo patri Dominico dicatum erat, ut predicti cives suis magnificis sumptibus ita locum illum exornarent decorarentque ut decens et congruus fieret, quo sanctium [sic] corpus beati Antonini, archiepiscopi florentini, suo tempore transferretur. Et certe nedum ordo noster nobilissimis istis viris plurimum debet, qui in nostra ęcclesia honorem hunc predicto sancto patri et fratri ordinis nosti deferre voluerunt, sed et tota civitas florentina, que ab exteris hominibus quos sepe ex Hispania, Francia, Lombardia aliisque mundi partibus huc adventare contigebat, ingrati secordiesque animi arguebatur quod tantum patrem, civem et archiepiscopum suum in tam humili loco despectoque sepulchro - quippe quod ex lateribus constructum erat - iacere permitteret.
<1579>. Pręsidente et annuente eodem priore, idem frater Maurus ędituus, multa ad ornatum et decorem divini cultus fieri curavit, inter quę hęc precipua sunt. Holosericę vestres villose nigrę, pulchrę admodum et prętiosę, quibus sacerdos cum suis ministris in sacrificio missę pro defunctis uterertur. Eiusdem generis et coloris cappa pro sacerdote, et sericum pro ornatu crucis in processione. Tres sacrę vestes pro missis privatis in magnis solemnitatibus, similes illis quas rev.dus pater frater Nicholaus Lorinus iam olim pro solemni sacrificio missę fecerat, q?? hab(itudi)ne sancte conversationis accepit. Quattuor parva candelabra ex oricalcho, et multa alia que ob brevitatem omittuntur.
<1581>. In fine suę administrationis idem rev.dus prior reparari curavit pergulam vitium quę est in capite horti; erat enim diuturnitate temporis penitums consumpta.
<1582>. Tempore rev.di patris fratris Thomę Cambii, frater Leonardus Puppius, ędituus, duas naviculas argenteas, quibus incensum asservatur, fecit. Huius item temporis fornicus subterraneus sub cameris infirmorum, quę nullo usui aptę erant, superinducta calce et stratis lapidibus seniores et habitabiles reddite sunt.
Itemque huius secundo anno, in interstitio illo concesso illustrissimis viris Averardo et Antonio de Salviatis - de quo supra - quod protendebatur ob arcu magno aperto a parte orientali usque ad parietem occidentalem vię publicę contiguum, e a pariete sacellorum Dive Assumptionis et Sancti Hyeronimi sacrorum a parte septemtrionali usque ad parietem cemiterio nostro contiguum, in quo interstitio includebatur sacellum Divo Dominico sacrum, et quedam sepulturę et portę d?, hedificatę sunt subterraneę fornices quibus substentaretur premeditatum illud futurum sacellum divo Antonino sacratum; et in die Sancti Zenobis primus lapis solemni ritu iactus est super illas fornices subterraneas istius ?? sacelli.
Quod origo et principium fuit c??? stationis totius et glorię templi nostri, cori, claustri et cenobii, ac nostrorum quoque. Et hec omnia hanc habuerunt ??. Cum iam m|
■ in die Sancti Zenobis = 25 maggio.
■ le ultime righe della pagina, dall'inchiostro diffuso e sovrapposto, presenta qualche difficoltà di lettura.
■ f. 44v ultima carta di parte I utilizzata (ultima data cronica 1582-83); Cum iam m annunciava l'incipit della carta seguente, di fatto oggi non esistente. Bianche le carte 45r-67r.