⌂ |
Chronica conventus Sancti Marci de Florentia OP ■ Firenze, Bibl. Laurenziana, S. Marco 370 ■ |
||
|
|
|35r|
1559
<1557>. Triennio quo ven(erabilis) pater frater Thaddeus Bartholus de Florentia huic nostro prefuit cęnobio, multa et usibus fratrum commoda et quam plura laude digna noviter acta sunt; nonnullis etiam - vetustate ac temporis diuturnitate confectis - optime reparatis. Anno igitur M.D.lvij°, administrationis vero suae anno secundo, cum novitiorum latrinae iam totum deturpassent parietem qui est sub porticu ipsius novitiatus, iusta portam horti, adeo ut totus - et temporis longitudine et latrinarum putrida fa?? , confractis etiam ipsarum canalibus - corrosus ac decrustatus, penitus faedaretur ut eminus faetor ingredientium nares molestia non modica afficeret, ex integro reparatus est, novis appositis canalibus; et penitus faecularia fossa plene purgata. In qua quidem reparatione decem scuta expendit conventus.
Eodem anno, mense aprili, extructus est aqueductus qui per horum primo, ad deinde per officinas omnes - ut dicetur - deducitur. Sed primum dicendum qua occasione extructus fuerit. Est vallis a montis Sanarii radicibus, ab aquilone in meridiem molliter deflectens, cui Munio fluvium nomen indidit. Fluvium ne, an torrentem potius dixerim incertum(?), tametsi calidissima etiam estate haud unquam penitus siccetur. Ex hoc per aquariam fosssam, princeps noster illustrissimus ad penes usquam civitatis muros aquam derivavit. Inde vero per subterraneos canales fictiles ac teretes - quos alias tubulos vocitant- aquam ad hortos suos irrigandos, equiliaque ad equos potandos deduxit. Hanc igitur nactus occasione, venerabilis prior humili supplicatione a sua excellentia, ut per modicam illius aquae particulam ad nostros irrigandos hortulos dilargiretur, exposcit. Qui sua innata benignitate ac humanitate, ad quantitatem parvae lusorię pilae lisinam(?)- quam dicunt - facile concessit; nostri etenim et sui horti, e regione ab orientali plaga - via tamen media - contigui sunt.
Confossis igitur utriusque horti muris, per transversam in via fossam, lateritiis canalibus ibidem positis, glarea ac calce circum munitis, aqua ad horum nostrum artificioso quodam ordine decurrit. Nam in imo defossi nostri muri cubitalis qu<a>dratus lapis suppositus est, pluribus perforatus cavis: ab oriente videlicet uno, per quem ducalis ingreditur aqua; ab occidente alio, quo aqua recto tramite hortum intrat. A latere vero - meridiem versus - duobus: quorum altero ad diversa - ut dicetur - ducenda est loca; altero quo purgabitur aquaeductus. In plano autem huius lapidis cavus est, cui machinula quedam coaptatur clavem - quam vocant eam. Etemim torquendo, aperitur inferior cavus quo fluit aqua; retorquendo vero, clauditur idem ne exeat. Igitur a cavo huius lapidis - occidentem versus - in superiori horti via ducta est fosssa ad rosarium usque - damascenum quod dicitur - in medio horti consitum; ibique |35v| per tubulos duro bitumine et canale consertos glarea calceque circumcirca muratos, decurrens aqua adeo in altum salit quod totus inde facile irrigari possit hortus. Consummata est autem hęc pars aquaeductus, pretio scutorum sexaginta quatuor.
<1558>. Anno Domini M.D.lviij°, eiusdem vero suae administrationis secundo, reparata ac resarcita fuerunt nonnulla in habitationibus et canaculis nobis restitutis; quae dominus Hippolitus Rogyensis, tunc summi pontificis comissarius(?), ex concessione illustrissimi ducis occuparat tum in hostiis tum in aliis ad priorem formam et statum redactis. In quibus sunt expensa scut. 4or.
Eodem anno, mense decembri, facta est taberva seu officina aromataria. Cum enim - ut prelibatum est - iam fuissent concessae prefato domino Hyppolito habitationes omnes et caenacula occidentem versus, secus studentium capitulum cun reliquis quae hortum respiciunt ad septentrionem usque ad caenaculum rev.di provincialis, suplicatum est Hyppolito Pagano a fratre Bartholo aromatario - cui ipse ob multa in eum obsequia plurimum afficiebatur -, ut sibi pro construenda aromataria apotheca relaxaretur cęnaculum illud quod medium est inter omnia ad semptentrionem [sic] vergentia. Qui sibi perbenigne more gessi, promittens etiam in futurum quedam alia redditurum. Unde caenaculum illud non inconcinne accomodatum est instar aromatarie apothecae, constructis in parietibus pluribus contignatiunculis seu gradibus, ac undecumque optime dispositis, pro locandis ac retinendis diversis vasibus tum vitreis tum terreis, necnon diversis generis arculis pro aromatibus ac speciebus servandis. Denique cuncta aromatariae officinae spectantia optime provisa. Cuius hostium in ultima parte claustri e regione campanariae turris portam ad meridiem respicit. Haec autem omnia confecta sunt pretio quinquagi<n>ta scutorum.
Eodem anno et mense, in sacrario, a leva iusta sacellum eique cohęrens, erecta est aedicula quedam concamerata, devota admodum nec decora nimis, lumine nec superfluo abundans, nec necessario carens. Huius hostium assimile est ei per quod dextrorsum ad puteum ingreditur et ad manuum lotorium. Id nimirum hostium toti est sacrario non mediocri ornatui, cum sacellum ipsum medium hinc inde duobus aeque distantius hostiis, eodemque caelature artificio - tum in antis tum in superliminaribus - mira proportione intrantibus dispositum appareat.
Intra vero sacellulum, ara ad missarum celebrationem haud inconcinne edificata est, extructo desuper indefosso pariete lapideo tabernaculo pulcre fabrefacto, ac examussim ex polito pro asservandis sacrosanctis reliquiis; non tantum hactenus habitis sed pro quampluribus et quedam ven.is nobis promissis ab egregio viro, medicinae artis doctore eximio, Iohanne Theutonico, qui sub fide eas se daturum sępius est pollicitur. Hoc autem faciundum [sic] voluit ven(erabilis) supprior |36r| conventus frater Marcus Casa, aere tamen sui charissimi germani domini Francisci Casa, civis florentini. In cuius quidem frabrica disctracta sunt scuta triginta ad honorem Dei et beatissimae Mariae ac sanctorum omnium, quorum ibidem reliquiae asservabuntur, nec non ad consolationem et commoditatem sacerdotum isi se confiteri volentium.
giunta (della stessa mano?) nell'ultimo terzo destro della pagina: Habita sunt hoc anno 1565 mense iulii reliquie demum egregii viri magistri Ioannis?? ?? ipsius.
<1559>. Interea crevit animus et magna incessit cupido ven(erabili) priori eundem aquaeductum per omnes conventus officinas (quod magnae utilitatis ac decoris fore extimarit) deducere, precipue cuiusdam nobilis personę pollicitationibus moto ac persuaso; quae expensam omnem pro huius rei confectione se exhibituram promisit. Unde eodem anno, mense martio, per orientalem orti viam, usque ad medium porticum qui in huius viae principio situs est, deductus est aquaeductus. Taliterque sctructura facta est ut fons ibi facile erigi possit. E fosso deinde in imo muro, in exteriori via secus magistralem murum conventus, facta est fossa cum suis canalibus seu tubulis, usque ad principium coquinae. Omnia vero taliter sunt disposita ut aqua primum ad lavatorias pannorum pilas, ac protinus ad lixiviarium ubi lixivium ipsum percolatur decurrat; deinde ad coquinam, postremo ad commune manuum lavatorium.
Facta preterea sunt quinque colluviaria: quatuor in horto, iusta fossam aquaeductus; quintum in coquina, ut facile is purgari possit. Sumptus huius secundi aquaeductus ascendit ad summam scutorum 124, y 5. 1. 4.
■
Qui, e nelle pagine prossime, ricontrollare sistema monetario del tempo e sue abbreviazioni: Cf. C.M. Cipolla, La moneta a Firenze nel Cinquecento, Bologna 1987; R.A. Goldthwaite - G. Mandich, Studi sulla moneta fiorentina (secoli XIII-XVI), Firenze 1994.■ Rappresentazione grafica del sistema monetario (prevalentemente del '500):
R = ruspone
y = lira, suddivisa in s. (= soldi) e d. (= denari)
Restauratum quoque est foculare in coquina, parvo in ipso facto fornulo pro assandis piscibus, quod alibi raro visum est. Cavedium insuper ante hospitium denuo lapidibus stratum. In quibus omnibus consumpte sunt quinque aurea scuta. Scut. 5.
Item anno eodem, aquarium tonstrine reparatur. Purgantur cloacae omnes, tum lavatorii tum cavedii ante hospitium. Tandem latrinae omnes, tam communes conventus et qui(?) sunt iusta tonstrinam, quam que sunt secus fęsulanam domus [sic], ad plenum mundatae sunt, cum magno puteo qui est in strata. Qui omnes perfluentes recipit aquas. In his vero omnibus perficiendis, expensa sunt scuta decem et septem. Scut. 17.
|36v|
1560
<1560>. Die xja decembris 1560 diem suum obiit Stephanus Georgii Stephani xe??phontii calceolarii, germanus fratris Hieronymi Georgii, filii huius conventus. Quo mediante fuimus hęredes cuiusdam apothecę in Burgo Sancti Laurentii, quae lucratur nobis florenos 28 di y 7 per R. annuatim. Item florenos 332, R. - d. 6, di 7 per c(en)to. Cantantes(?) in Georgio Stephani eius patre. A libro R, a c. 214.
nel marg. sinistro: Priore ven. patre fratre Taddeo Bartholo, 2a vice.
Preterea iterum in manus incidit quidam proventus florenorum similium 24, quos olim patres nostri supradicto Georgio in vita vendiderant ipsius, uxoris, Stephanique predicti. Insuper habuimus multa utensilia que in pecunias redacta sunt. Confectum fuit inventarium. A libro Ricordanze, segnato C, a c. 25 et a c. 26.
Die 20a eiusdem mensis, priorem agente secunda vice ven.do patre fratre Taddeo Bartholo, venditus fuit xenodochio Sanctę Marię Novę redditus quidam di staia 12 di farina, e barili(?) 6 di vino, relictus conventui nostro a Tano Nicolai Bellacini. Is legavit dicto hospitali florenos 336, sold. 2, et 8 d.°, cum obligatione perpetua, quatenus in perpetuum daret quotannis cęnobio nostro supradictam quantitatem tritici ac vini; et tantundem monialibus Sanctę Luciae in via Sancti Galli. Itemque singulis annis, perpetuis futuris temporibus, unam puellam in opem nuptui traderet, cui pro dote enumeraret y 25.
Huic obligationi nolente amplius satisfacere supradicto xenodochio, nos - ut litigia vitaremus - prebuimus consensum omnibus quae hospitalis prefecto visa sunt. Et accepimus florenos 168, sold. 1, d. 4 , d.°(?) a y 7 per fiorino, pro portione nostra. Totidem acceperunt moniales Sanctę Luciae, cum illa obligatione maritandi etc.(?) dandique pro dote; illę quidem y 12, sold. 10, nosque ac cęnobium nostrum tantundem.
Die 30 ainuarii 1560, sub eodem priore, furnus instauratus est, solumque eius lapidibus mortuis - ut aiunt - constratum fuit, qui prius scalpello desecti fuerant. Eodem tempore tres campanulae refectae fuerunt: tyrocinii, infirmariae, et illa quae ad vocandum procuratorem deservit. Fuerunt expensa pro furno scu. xi, y 1. 2. 8.
|37r|
1561
<1561>. Anno 1561, prefecto cęnobii nostri predicto ven.do patre fratre Tadd<e>o Bartholo, die va decembris, admodum diligens pater frater Vincentius Bernardi Florentinus, qui diu sacristię accuratissime prefuerat, et adhuc - cum hec scriberentur - preerat, dedit operam ut campanile templi Sancti Marci innovaretur, atque ut dimidium cochleę - quam vocant - resarciretur. Fabricari fecit portulam ex lapide, quo ad campanam pateret aditus. Insuper utraque planities exporrecta(?), quas vulgo cornices appellant: tam illa quae sub pyramide, quam quae sub campana continetur, tegulis et imbricibus constrata est; idque ne pluvia in posterum officeret. Expendit scut.(?) 20, y 2. 6. 4.
Eodem fere tempore instaurari curavit syndicus noster frater Thomas Martinus, vir magno ingenio magnaque rerum experientia, domum supradictam, quae nobis ex hereditate fratris Hieronymi Georgii obligerat.
Die 2a iunii, cum adhuc regeret supradictus prior, frater Bernardus Castillionęus - de quo infra fo. 170 - infrascripta bona conventui nostro possidenda reliquit:
Unum predium in agro castillionensi in populu Sancti Michaelis, vulgo dictum il podere della Cerqua, cum domo pro habitatione agricolae.
Secundum prędium ad Bulianum, quod vulgari sermone appellatur il poder della Musa, sive della Fonte, et antiquitus della Cerqua a Bugliano, cum domo rustici.
Tertium ad Ripam Buliani, vocatum vulgariter il poder di Ripa, situatum in populo Sancti Martini a Bugliano; habetque domum resticanam cum columbaria.
Quartum ad Vernanum, vulgo Vernano, positum in populo Sanctae Mariae ad Starnianum, cum domo quae habitationi agricolae deservit.
Quintum ad Lebbianum, coniunctum immediate cum supradicto in eadem ditione; suntque ibi ędes in quibus villicus habitat.
Sextum ad Cerretum, vulgari sermone dictum il poder di Cerreto, in parochia Sancti Crescii a Macioli; et hoc duabus domibus ornatum existit.
Item sex petia castanetorum ad palos pro vineis, conspiciendos a Bivigliano sub monte quod dicitur Asinaia.
Item molendinum dirutum, cum idonea domo et vinea, duobusque campis, in parochia Circinnae iuxta flumen seu torrentem Terzollae.
Item dimidium predium pro indiviso cum Roberto fratre, natu mariori; est in populo Sancti Martini Lubaci; dicitur il poder di Benincasa.
|37v| Item dimidia vinea ac parvula vinea dimidia pro indivisa cum Roberto fratre; iacet in populu . . a Padule, iuxta viam que Pratum ducit.
Item Pisis situs apothecarum pro indiviso cum cęteris castillionęis; iuris nostri est sexta pars, et conficitur summa 7 scutorum aureorum cum dimidio.
Item dimidium florenorum 100, 7 per cento. Dicit in Roberto et Verio. A libro v, a c. 713.
Item dimidium florenorum 533, 6. 8. di monte di 3 per cento, pro indiviso cum Roberto fratre. Dicit in Bernardo Verii. A libro E, a c. 600.
Item dimidium florenorum 197, 9. 7., pro indiviso cum Roberto fratre. Dicit in Bernardo Verii Castillionęi. A libro M, a c. 94.
Item palatium Cercinnae pro indiviso cum Roberto fratre; est domus pro domino in Castillione.
■ infra fo. 170 = f. 120 dell'attuale foliazione.
Die sexta eiusdem mensis omnes fratres, gratitudine beneficiorumque memoria adducti, capitularliter coacti, latis de more suffragiis, unanimes decreverunt ut in perpetuum singulis diebus patri fratri Bernardo Bernardi Verii Danthis Bernardi Castillionęi, pro eaque universa Castillionęorum familia, tam viventium quam fato defunctorum, ad aram beati Antonini una privata missa persolveretur. Iem ut perpetuis futuris temporibus quolibet anno, mense septembri, una missa solemnis cantaretur ad idem altare, aut ubi cadaver beati Antonini translatum fuerit, ut que eodem mense animabus Castillionęorum solemni ritu parentaremus(?), singulis cęnobitis defunctorias missas celebrantibus. Atque ut utrumque mense februario observaretur, unanimiter statuerunt quod si hęc predictis mensibus aliquo legitimo impedimento fieri non possent, ad aliud commodius tempus sacristę arbitrio transferenda censuerunt. Vide a R(icordan)ze C, a c. 30. Et h(ec) moderante fratre Taddeo Bartholo.
Hoc eodem anno, dum probaretur, frater Nicolaus Lorinus - de quo infra - dedit operam ut sacellum templi Divi Marci, pulcherrimis ditissimisque vestibus exornaretur, quibus sacerdos in solemniori sacrificio, eiusque ministri, apposite induerentur. P(rim)o usui fuerunt in Purificatione beatę Virginis, eodem supradicto anno. Nota est: Insigne gentilitium. Cavit - et quidem prudentsissime - ut omnia, ut nemini accommodarentur, si secus factum fuerit, eius iussu ad cęnobium fęsulanum ordinis nostri devolventur.
Pretera antequam de more profiteretur, omnes tyrunculorum cellulę ante kalendas novembrias, ??dum studio et impensa aliqua sanctorum sanctarumque imagine forinsecus concinne admodum pictae fuerunt. Item ianua bibliothecę. Est expressus dominus Thomas tyrunculos ??ga[= terga?] tegens. Effinxit quendam qui tunc novitius erat. Item atriolum ante pręsepium. Po??tur ob oculos Dominus orans in horto, et discipuli profunde dormientes.
|38r|
Idem frater Nicolaus Lorinus di prima aprilis 1562, cum post quatriduum suę solemnis professionis tempus immineret, infrascripta bona - eo quo potuit meliori modo - nobis legavit; nam secundo predio excepto, omnia legi fideicommissi subiacent.
Unum predium in Mugellano ad Ribecaninam, in dictione Vichii, in parochia Sancti Michaelis, vulgo Ritorsoli.
Alterum predium eodem loco etc., appellatur vulgari sermone Caparciano.
Quoddam molendinum iuxta flumen Arsellae in umbilico duorum predictorum prediorum.
Item dimidium domus magnę domini, et est pars superior, hortique ibi appasiti dimidium.
Preterea aedes magnificę Florentię in patęa D(ivi) Ioannis, in angulo vię Cucumertanę.
Hec omnia contigere dum adhuc regeret prenominatus ven.dus pater frater Taddeus Bartholus. Montem etiam ipse frater Nicolaus commutavit die aprilis 4a. Omnes Montes (ita vulgus appellat) ad ipsum spectabant, in parentibus eius, uniaque cuntantes.
Baldinus de Baldinis, die 22a maii 1562, perpetuas annuas eleemosynas cum tricici, tum vini, conventui nostro reliquit, videlicet staia 12 di grano, e barili 4 di vino, cun hoc inde onere ut quotannis in perpetuum, eius ratione habita, una missa solemnis cantetur, et 30 missę privatae pro eius defunctis celebrentur mense ianuarii, et totidem eodem pacto mense martio. Tamtundem post eius obitum, singulis annis observari voluit ea die qua fato suo decesserit. Et hec sub rev.do priore fratre Taddeo Bartholo.
Eodem die quędam instauratio facta fuit in aedibus quae habentur in patęa D(ivi) Ioannis, in angulo vię Cucumertanę, quae nobis ex hereditate fratris Nicolai Lorini obvenerunt. Expensa fuit summa di y 80.
Die 3a septembris eiudem millesimi, convenimus cum hospitalario xenodochii Innocentium, heredum dominę Lucretiae, olim uxoris Tanai Verii de Medicibus, ut quotannis 13 florenos a y per fiorino nobis traderet, ex vi testamenti 20 floreni nobis debebantur. Verum quia ex predictę matronae hęreditate non habebatur unde cunctis legatis satisfieri posset, propterea hec conventio inita fuit. Hos autem per singulos annos, perpetuis futuris temporibus, bis in mensibus - videlicet septembri ac decembri - tot missas defunctorias pro illius anima celebrare debemus quot in cęnobio tunc remporis suppetere poterunt.
|38v|
1562
Die 30a decembris 1562 accepimus a domina Pippa, uxore quondam Alexandri Petruccii, florenos 100, di y 7 per fiorino, secum legitime convenientes quatenus - vitali donec fruetur aura - quotannis quinque floreni, tales quales dedit, sibi solvantur. Insuper sub obligatione polliciti sumus nos celebraturos pro illius ac viri sui necnon et filiorum omniumque proximorum suorum defunctorum animabus, 30 missas privatas, a presenti die quoadusque consumentur. Preterea promisimus unam missam pro illius anima, more solemni, nos cantaturos quotannis, septem continuos annos, mense ianuarii, simul ac ipsa in Domino quieverit. Et quot quot aderunt, eadem de causa, missę particulares dicentur. Tandumdem mense iulio obser??.
giunta in marg. sin.: Vide infra [= Die 21a inauarii 1562...].
Die 6a februarii, sub eodem rev.do cęnobiarca fratre Taddeo Bartholo, constructa est domuncula que syndaco deserviret, inter bibliothecam et scalam, que ex dormitorio in hospitium ducit. 26 scuta fuerunt expensa. Frater Thomas Martinius, qui syndaci munus gerebat, pro solita industria ac diligentia sua bene cęnobio nostro consuluit, cum prius talem commoditatem - seu potius necessitatem - diu multumque desiderasset.
■ cęnobiarca = colui che presiede cęnobium,
ovvero il convento; lessema inesistente nelle istituzioni domenicane; intendi "priore".Die 15a martii 1562, cum per aliquot menses ante dominos iudices, quos Rotae appellant, lis acta esset, lata demum sententia est, et unanimiter iudicatum adversus Robertum Bernardi Costillionęi, quatenus duo predia fratris Bernardi predicti, Roberti germani, de qua supra, quibus in presentiorum cęnobium nostrum potitur, que ad fideicommissum pertinebant, nostri iuris ac ditionis essent, quoadusque frater Bernardus superstes foret. Insimul concesserunt ut nobis ius esset agitare contra divisiones factas rerum suarum inter ipsos; nam astu(?) et arte punica Robertus utrumque predium fideicommissorium respuit(?).
Eodem die ab eisdem iudicatum est uti domus seu palatium Costillionis, nos inter et Robertum divideretur; nam hactenus modestia quadam nostra, indivisa permanserat. Insuper decreverunt ipsum Robertum debere nobis 140 florenos, ratione predii Benincase.