precedente successiva

Cronica conventus Sancti Dominici
de Fesulis OP

 ■  pars I: acta et gesta conventus, ff. 1r-39v (1406-1678 ca.)  ■

 

 

 

|f. 33v|

Verum, ad perpetuum huius sanctẹ observantiẹ fulcimentum, ordinatum fuit a reverendissimo patre generali Rocaberti cẹnobium istud nullo pacto adscribere posse inter suos filios neminem illorum qui deinceps in eo sacrum religionis habitum suscepissent ni prius quatuor annos vel in hoc vel in alio strictẹ observantiẹ conventu fuerint commorati. Quẹ etiam sanctio locum habet in illis quibus impertita fuisset licentia transferendi filiationem suam in hoc cẹnobium, ut sic illorum natura, constantia et devotio melius experirentur, sicut ex eius epistula manifestissime apparet:

«Al reverendo patre priore del nostro convento di San Domenico di Fiesole.

Reverendo patre priore, salute. Desiderando io la santa osservanza si conservi in cotesto convento e che vi siano religiosi la mantengano e cooperino all’augumento di essa, al che non si puol’ arrivare se prima non si esperimentano bene le persone, onde ordino alla paternità vostra che li novitii si vestiranno per l’avvenire non s’accettino per figli del convento se prima non sono stati quattro anni nel medesimo convento, o altro di rigorosa osservanza. Et il medesimo s’osservi con altri che vorranno trasferire la loro figliolanza et affigliolarsi in cotesto nostro convento. E perché alli priori succederanno alla paternità vostra sia noto questo mio ordine, lo farò registrare nel libro delle memorie del convento. Preghi per me e compagni.

Roma, 8 febbraio 1676.

P. V. Cons. In Domino, frater Ioannes Thomas de Rocaberti, magister ordinis. Loco + sigilli».

Et quia prẹdicto tempore prioratus patris Ioannis Baptistẹ Bottigli, nempe anno 1677, ad favorem huius nostri conventus emanavit a Sacra Congregatione sententia qua mediante cẹnobium Sancti Marci ne novitios vestiret prohibebatur; imo iuxta diploma Clementis X declarabatur novitiatus ille ad hunc nostrum conventum esse transferendus. Ideo non erit abs re totam huius eventus historiam narrare. Anno igitur Virginei partus[1] 1670, 12 decembris, fẹlix Clementis X memoria (instantibus una cum reverendissimo nostro generali Rocaberti huius cẹnobii patribus) edidit diploma, in quo quatuor continebantur:

Transferebat in primis filiationem quatuor clericorum professorum huius conventus ad dictum Sancti Marci cẹnobium. Ordinabat secundo ne domus illa in posterum valeret recipere novitios ad habitum et professionem. Tertio sancibat dictos Sancti Marci patres non posse adscribere inter sui conventus filios ullum ex nostris fratribus, licet ad alios conventus spectantibus; quod si aliquis id a Sancta Sede obtineret, nullum hoc habere robur declarat ni prẹdicto indultu huius prẹsentis bullẹ derogatoria, necnon consensus filiorum omnium Sancti Marci tum absentium tum prẹsentium contineretur. Quarto demum decernebat fratres huius nostri cẹnobii sexennes professos et eos hic deinceps professuros (durante tamen in hoc nostro cẹnobio regularis disciplinẹ observantia) posse et valere connumerari inter filios eiusdem Sancti Marci, dumodo tertia saltem pars filiorum - tum absentium tum prẹsentium - suum prẹstaret assensum et annueret.

Quẹ omnia in prẹdicto diplomate patescunt, cuius copia hic de verbo ad verbum transumptam fideliter apponemus:

|f. 34r|

«Clemens papa X

Ad futuram rei memoriam exponi nobis nuper fecerunt dilecti filii fratres conventus Sancti Dominici de Fsulis, strict observanti ordinis Prdicatorum, quod cum numerus filiorum dicti conventus supra prscriptum a Congregatione venerabilium fratrum nostrorum S(anct) R(roman) E(cclesi) cardinalium - negociis et consultationibus episcoporum et regularium prposita -, propter multitudinem eorum qui ad habitum regularem ibidem admitti postulant, accreverit, et in eodem conventu novitiatus institutus reperiatur ad hoc ut exinde aliis conventibus illius provinci de fratribus provideatur, ipsi exponentes quatuor fratres expresse professos dicti conventus - nempe dilectos filios Vincentium Mariam Betti, Dominicum Mariam della Ciaia, Thomam Quaratesi et Laurentium Pittei - conventui Sancti Marci Florentini dicti ordinis maxima fratrum penuria laboranti adfiliari plurimum desiderant. Cum autem - sicut eadem expositio subiungebat - vestitionem novitiorum in dicto conventu Sancti Marci Florentini fratrum aliorum conventuum ordinis prdicti in eodem conventu adfiliationem de ctero prohiberi magnopere expediat, nobis propterea humiliter dicti exponentes supplicari fecerunt ut in prmissis opportune providere, et ut infra indulgere de benignitate apostolica dignaremur.

Nos igitur ipsorum exponentium votis hac in re, quantum cum Domino possumus, favorabiliter annuere volentes et eorum singulares personas a quibusvis excommunicatibus suspen(dere et interdicti aliisque ecclesiasticis sententiis ceu et poenis a iure vel ab homine quavis occasione vel causa latis, quibusque molt(ipliciter?) innodatẹ exuunt ad effectum prsentium tam consequen(tium?) harum serie absolven(tes) et absolutas fore censentes. Huiusmodi supplicationibus inclinati, memoratos Vincentium Mariam, Dominicum Mariam ac Thomam et Laurentium prẹdicto conventui Sancti Marci Florent(ini) authoritate apostolica tenore prẹsentium adfiliamus; illosque et illum quemlibet eiusdem conventus filios, cum omnibus et singulis prerogativis, viribus, privilegiis, favoribus, gratiis et indultis ac honoribus et oneribus solitis et consuetis creamus, facimus et declaramus, ac aliorum ipsius conventus filiorum numero et consortio favorabiliter aggregamus.

Prẹterea ut de coetero novitii ad habitum regularem in dicto conventu Sancti Marci Florentini admitti seu recipi minime possint, nec adfiliationes fratrum aliorum conventuum ordinis predicti in eodem conventu fieri nullo modo valeant; et quatenus eiusmodi adfiliationes ab hac Sacra Sede ibidem fieri contingant, illẹ non valeant nec suffragentur, nisi in indulto seu literis apostolicis desuper expediendis expressa prẹsentium literarum derogatio contineatur, et omnium et singulorum filiorum ipsius conventus Sancti Marci Florentini - tam prẹsentium quam absentium - ad id expressus accedat assensus, authoritate et tenore prẹsentis statuimus et ordinamus. Permittimus tamen ut fratres in primo dicto conventu Sancti Dominici Fẹsularum iam a sexennio professi, et qui in futurum quamdiu stricta observantia huiusmodi ibidem conservabitur, professionem regularem in eodem conventu emittent, in memorato conventu Sancti Marci Florentini - de consensu saltem tertiẹ partis filiorum ipsius conventus Sancti Marci tam presentium quam absentium - adfiliati et ibidem in filios coaptari libere et licite possint et valeant. Decernentes easdem prẹsentes literas semper firmas, validas et efficaces existere et |f. 34v| fore, suosque plenarios et integros effectus sortiri et obtinere; ac illis ad quos spectat et pro tempore quandocunque spectabit, in omnibus et per omnia plenissime suffragari, et ab illis respective inviolabiliter observare. Sicque in prẹmissis per quoscunque iudices ordinarios et delegatos et causarum palatii apostolici auditores iudicari et definiri debere ac irritum et inane si secus super his a quoquam quavis authoritate ser(vare) vel igitur contingerit attentari, non obstantibus prẹmissis ac constitutionibus et ordinibus apostolicis, nec non quatenus opus sit ordinis ac provinciẹ et conventuum huiusmodi etiam cum iuramento, confirmatione apostolica vel quavis firmitate alia roboratis statutis et consuetudinibus, privilegiis quoque indultis et literis apostolicis in contrarium prẹmissorum quomodolibet concessis, confirmatis et innovatis. Quibus omnibus et singulis illorum tenores presentibus proplene et sufficienter expressis et insertis haben(tes) illis - alias in suo robore permansuris - ad prẹmissorum effectum, hac vice dumtaxat specialiter et expresse derogamus, coeterisque contrariis quibuscunque.

Datum Rom, apud Sanctam Mariam Maiorem, sub anulo Piscatoris, die XII decembris MDCLXX, pontificatus nostri anno primo.

I. L. S. Ilusius».

Quod si cupias non ignorare causas quare reverendissimus pater generalis Rocaberti hoc diploma poposcerit et obtinuerit, duẹ fuerunt profecto. Quarum prima maximum fuit desiderium ampliandi observantiam, non tantum in nostra provincia, sed precipue in conventu Sancti Marci (cui avidissime inhiavit reverendissimus generalis Marini eius antecessor), olim a numerosa fratrum religione, doctrina et sanctitate insignium - ceu mater inter filios lẹtans - circumdato, sicque primẹvum eius vivificare et augere regularis disciplinẹ tenorem. Altera vero ut piam intentionem ẹquumque desiderium serenissimi nostri magni ducis Cosimi III secundaret; cuius serenissimi parentes cẹnobium illud ẹdificarant, sub alis suẹ potentiẹ dum erat lactens indefesse foverant, adultum beneficiis affecerant, et in sua virilitate magnẹ ducissẹ legerant confessarium. Illud autem quod induxit reverendissimum patrem generalem ad curandum ut huius conventus patres de hac gratia summum pontificem exorantes apparerent, nec non sub proprio nomine formarent memoriale - subscriptum tamen ab eodem reverendissimo generali -, fuit quia cnobium istud filiis Sancti Marci abundabat, qui omnes arctiorem vit regulam in suo conventu desiderabant. Iustum enim eis videbatur impense contendere ut suum originale cnobium accurato exact observanti nitore niteret, dum ex illo post habitus receptionem primum lac sugerant religionis, inter quos huius conventus prior in hoc opus multum elaboravit; et pater lector frater Thomas Betti negotium istud pertractavit et conclusit dum Rom a reverendissimo patre generali, prelatis et cardinalibus plurimi factus degebat.

|f. 35r|

Alia quoque non inefficax ratio induxit reverendissimum patrem generalem ad curandum ut prdicti nostri patres supplices apparerent, nempe quia dictus Sancti Marci conventus fuerat antiquitus membrum huius nostri, duxit enim originem suam ab isto; nam idem et unus noster prior hoc et illud cnobium regebat, quoadusque crescente fratrum numero, de uno toto ac indiviso conventu et prioratu duo separati conventus et prioratus fuerunt instituti (qu omnia edem ist chronich retro, in proprio suo loco, dilucide testantur). Noster igitur reverendissimus generalis, istas amplexus occasiones, studium adhibuit ut obtineret prdictum diploma; et obtentum notificavit patri priori Sancti Marci nec non patribus ibidem commorantibus, quorum plerisque - non autem omnibus - prohibitio vestiendi novitios ceu gladius acutus transverberavit prcordia, multamque eis attulit cum dolore displicentiam.

Multis vero elapsis mensibus, dicti Sancti Marci patres, hanc prohibitionem gre ferentes, litteris suis ad sacram ep<iscop>orum et regularium Congregationem confugerunt, quibus intendebant probare fuisse prdictum breve surreptitium. Sacra Congregatio commisit domino eminentissimo cardinali Cibo[2] quod audiret ambarum partium rationes et referret. Qui spius auditis omnium rationibus pluriesque conspectis scripturis a conventuum procuratoribus productis, sacr eas reprsentavit Congregationi; qu edidit decretum, prcipiens reverendissimo n(ostro) patri generali ut participatione eminentissimi domini cardinalis Alterii[3], eximii ordinis nostri protectoris, mitteret apostolicos duos visitatores qui singulos visitarent conventus et referrent.

Anno igitur 1675, mense maii, reverendissimus pater generalis misit ex Lombardi provincia duos patres experta bonitate, mira doctrina incorruptaque iuxtitia prditos, nempe patrem magistrum fratrem Angelum Clementem et patrem magistrum Torelli eius socium; qui omnes singulorum conventuum fratres sub processus forma formaliter inviserunt, atque ut agnoscerent an narratio facta in diplomate esset ficta et surreptitia nudamque reperirent veritatem, prceperunt ut omnes iure iurando ad dicendam veritatem iurarent. Quo habito, scripserunt de verbo ad verbum omnium responsiones, signarunt denuntiationes, notarunt testes, formalitates exararunt, probationes receperunt; et demum utrum contextus in unum coirent, attenti investigarunt. Expleta hac iuridica visitatione, Romam quantocius redierunt dictumque informativum processum sacr ostenderunt Congregationi. Ubi dicta controversia multo temporis spatio fuit agitata, eo quia prfati Sancti Marci patres ad proprium favorem et rationes et scripturas produxerunt; et prelatorum et cardinalium efficaciam in hoc opus efflagitarunt. Postremo tandem S. D. N. [=? sanctissimus dominus noster] aliquot ex eiusdem sacr Congregationis prelatos et cardinales deputavit ut finem imponerent huic liti, exoptatamque proferrent definitivam sententiam. Qui, 15 settembris 1677, in favorem huius nostri cnobii ultimo adiudicarunt, et quidem ut infra:

«In causa pretens domus regularis novitiatus vertente inter religiosos conventus Sancti Marci Florenti ex una, et religiosos conventus Sancti Dominici Fsularum ex altera partibus.

Sacra Congregatio eminentium S. R. E.[= sanct roman ecclesi] cardinalium negotiis et consultationibus episcoporum et regularium prposita, ad quam sanctissimus dominus noster huiusmodi causam benigne remisit, utriusque partis rationibus spius auditis, declaravit atque decrevit vestitionem novitiorum in dicto conventu Sancti Marci Florenti esse prohibendam, et novitiatum ipsum transferundum ad conventum Sancti Dominici |f. 35v| Fẹsularum, iuxta prscriptum brevis S. M. Clementis X, arbitrio tamen ipsius sacr Congregationis; ac proinde committendum - prout prsentis decreti tenore committit - eminentissimo dicti ordinis protectori ut una cum patre magistro generali, suprascript dispositionis observantiam et executionem pro sua prudentia procuret. Romae, 15 settembris 1677».

Supradicto tempore circiter, scilicet annum 1676, desiderans reverendissimus noster generalis dilatare in nostra religione regularis disciplinẹ observantiam, optime factum duxit minuere novitiatus atque eos in conventibus sacras constitutiones exacte servantibus colligere, ut adolescentes a bonis educati magistris, vi etiam et exemplis patrum ibidem commorantibus adiuti, possent postea - diffusi in cẹteros ordinis conventus - maturos morigeratẹ vitẹ fructus quos ab eis avidissime expectat religio, proferre. Decrevit igitur renovare arctiorem vitẹ regulam rigorosumque disciplinẹ tenorem suscitare in cẹnobio Sanctẹ Mariẹ super Quercum de Viterbio, unus ex duobus conventibus olim pro accurato exactẹ observantiẹ nitore in nostra provincia deputatis, eo quod ẹdificii commoditate, reddituum proventu atque auspiciis augustissimae nostrẹ Reginẹ ibidem Gratiarum venas populo venerabundo aperientis, ad novitiorum culturam affabrem servat aptitudinem, ut exitum res haberet qualem ipse exoptabat, non inconsulte factum putavit uti opera nostrorum patrum - ut ipsissima quẹ in nostro cẹnobio efflorescit cum observantia comunitas - in illo vivida pullularet; nam ista duo tantum cẹnobia ad sacram ordinis vestem suscipere valere volebat novitios. Adhibuit ergo studium reverendissimus generalis ut in priorem dicti conventus Sanctẹ Mariẹ super Quercum eligeretur pater lector frater Thomas Betti, tunc temporis huius nostri cẹnobii novitiorum magister. Propterea ad se accito, ut huic oneri subiaceret imperavit; maxime quia dabat ei coadiutores aliquot ex istis patres, in quorum moribus nihil apparebat quod perfectam non saperet observantiam. Erant enim sequentes: pater lector frater Dominicus et pater lector frater Thomas Quaratesi - fratres doctrina et pietate vere germani -, pater lector frater Sanctes Celli, pater lector frater Vincentius Spighi et frater Thomas Buonsignori novitius. Insuper ex conventu Sancti Dominici de Thyphernio dabat ei coadiutorem patrem lectorem fratrem Ambrosium Catharinum Spannocchi. Quibus omnibus, iuxta talenta eis credita ad maiora superlucranda, et in cathedris et in scholis et aliis laboriosis ministeriis datum fuit ut indefesse incumberent. Itaque novus prior cum istis aggressus fuit egregium hoc facinus; in quo opere multas passus adversitates, semper invictus permansit semperque duravit observantiam.

Prẹterea eodem isto tempore reverendissimus noster pater generalis generaliter vetuit ne vestirentur novitii prterquam in conventibus strictam servantibus observantiam. Qu prohibitio duravit quoadusque ad archiepiscopalem Valenti thiaram evocatus, cessit supremum suum locum reverendissimo patri magistro fratri Antonio Monroy indico[4], totius nostri ordinis magister generalis electo. |f. 36r| Quam prohibitionem ipse summus pontifex confirmavit, firmiter volens ne in posterum novitiorum vestitio aliis concederetur cnobiis prter ea qu rigorosam tuerentur observantiam, sicuti fsulanum et querquense observabant.

Praedicto anno 1676...


[1] Anno igitur Virginei partus = a Nativitate, ovvero secondo il sistema cronologico con inizio anno il 25 dicembre.

[2] Alderano Cibo Malaspina (Genova 1613 – Roma 1700), cardinale dal 1645. Cfr. «Dizionario Biografico degli Italiani» vol. 25 (1981).

[3]  Giovan Battista Altieri, fratello di Emilio Altieri (= papa Clemente X, 1670-76). Cfr. I. Taurisano, Santa Maria sopra Minerva, Roma 1955, pp. 34-35, 55. AFP 33 (1963) 323 n. 100. G. Palmerio - G. Villetti, Storia edilizia di S. Maria sopra Minerva in Roma 1275-1870, Roma 1989, 162.

[4] Maestro generale 1677-1686, ispanico d'origine ma nato e cresciuto in Messico (=? ìndicus). R. Hernandez, El cartulario del arzobispo dominico compostelano Antonio de Monroy († 1715), «Archivum Fratrum Praedicatorum» 46 (1976) 115-79; 48 (1978) 209-74.


precedente successiva