precedente successiva

Cronica conventus Sancti Dominici
de Fesulis OP

 ■  pars I: acta et gesta conventus, ff. 1r-39v (1406-1678 ca.)  ■

 

 

 

(|f. 36r|...) Prẹdicto anno 1676 duo ex nostris patribus, nempe pater frater Sebastianus Marzari Venetus et pater frater Laurentius Pittei Florentinus, horum novitiorum pedagogus, gratia perficiendi generalia sua studia Romam vel Perusiam petere debebant; at ne conventus iste tot patrum in conventus Sancti Dominici de Thyphernio ac Sanct Mari super Quercum ad fundandam observantiam istorumque duorum ad perficienda sua studia missorum, viduitatem ploraret, reverendissimus noster generalis Rocaberti litteras ad eos scripsit in quibus impertiebatur licentiam formaliter in isto conventu studendi, ut postea - statutis temporibus - Rom (ut moris est) subirent lectoratus examen.

Primo huius regiminis biennio, quarto videlicet decembris 1674, prẹdictus pater prior Bottigli scripsit in nostro libro Societatis Sanctissimi Rosarii serenissimum principem Ferdinandum III, serenissimi magni ducis Cosmi III regnantis primogenitum. De industria enim ad hunc nostrum properarat conventum ut inter cẹteros Sanctissimi Rosarii fratres adscriberetur; sicuti de facto prdicta die evenit, tener devotionis nostram Reginam indulgens affectibus peculiaremque demonstrans in nostrum cnobium amorem.

Circa vero nostri conventus temporalia, hac tempestate valde in se ipsis creverunt. Nam - testantibus cnobii libris - prdictis quatuor annis incrementum acceperunt supra 800 scutorum, exceptis solitis conventus impensis; necnon 137 aureis nummis in scrobibus, propagationibus atque aliis prdiorum bonis insumptis.

Restauratum fuit ecclesi organum, eo quod ipsius ruinis subvenientes, scamnum illud in quo regesta, tub et fistul recipiuntur, fuit innovatum. Munitum insuper novem buccinis, tympano aliisque elegantibus musicorum instrumentis, follibus stipatum; ac demum ad perfectam illius venustatem follium domicilium incrustatum, dealbatum; atque ne lderetur a muribus, ingeniose fuit prsidiatum. Pro quibus soluta fuerunt 180 scuta, nempe magistro Ioanni Billori Gallico 120, pro victu tum illius tum organario eius socio 40, pro lignis ad hoc opus requisitis 15, et 5 pro incrustatione et dealbatione parietum illius habitaculi. Quod si quras ex quo loco fuerit ista pecunia deprompta, respondebit Recordationum liber[1], dicendo pias benefactorum eleemosinas et comunes cnobii redditus istis indigentiis providisse.

Supererant in dormitoriis nostris ad advenarum commoditatem qudam cubicula ianuas quasdam habentia, quibus mediis ex una cella patebat ingressus in aliam; at istorum portas firmiter clausit et obstruxit indefessa patris prioris diligentia. Ad studentium insuper utilitatem adaptavit et adiunxit bibliothec duas illas cellulas ante ipsas non incommode sitas, atque eas sedibus, scamnis aliisque ad studendum requisitis ornavit.

Dignum etiam memoria videtur quod secundo huius prioratus biennio, anno nempe 1677, contigit in isto novitiatu. Æstuarat semper in cordibus |f. 36v| horum novitiorum erga Deiparam Virginem sinceri amoris Ætna[2]; at abstrus prcordiorum flamm vivacius scintillare ceperunt quando senserunt efficaciam adhortationum patris lectoris fratris Angeli Dominici Guinigi, qui Angelum nomine portans, angelica docuit, ad angelica inflammavit. Noster igitur pater prior frater Ioannes Baptista Bottigli, ut calescentem novitiorum affectum secundaret, imo ut novos modos exhiberet, stimulos adigeret, adderet argumenta ad prsentium et futurorum utilitatem, stantiusculam illam contra capitulum sitam in morem prẹsepii redegit. Ampliavit ianuam, pinxit fastigium, struxit fnestram cum cancello vitreo; addidit denique armarium coloribus oblitum, supra quod dominicum prsepe immisit. Cinxit sacrum Virginis caput argentea corona ordinato lapidum fulgore refulgente, atque in eius purissimis manibus argenteum apposuit cor, in quo illorum nomina claudebantur qui - mundi abdicatis oblectationibus - totum suum dicarant affectum augustissim nostr Regin. In quibus expensis summa consurgit 30 scutorum.

Ideo autem curavit ut fieret hoc prsepe ut unicum novitiorum istud esset solatium, tutum refugium, securitatis asylum. Ibi enim prces suas effundere, plagas detergere, misericordiam implorare, ac demum fervoribus suis, devotionibus suis possunt (nemine impediente) satisfacere. Patuit iste servitutis aditus novitiis, et ipsi occasionem tenentes, novis viis et modis beatissim Virgini sese ostenderunt et ostendunt amantes. Assurgunt enim ex humili strato et adeunt ad prsepe ut salutent Mariam; pergunt ad canendas divinas laudes et exposcunt ab ipsa licentiam, redeunt ex choro et efflagitant illius benedictionem. Ibi etiam in novenis, vigiliis et solemnitatibus eiusdem Virginis, tenere simul et libere illorum cor eructat verba bona, inardescit spiritus, reperiuntur amoris axiomata. Ne mireris si ibi fiunt hc omnia; ibi enim instituerunt aulam quandam cuius princeps est beatissima Virgo, ipsi vero sunt aulici. Ad quam devotionem quamplures extranei expostularunt adscribi, ut participes bonorum qu illic operantur, evaderent.

Si plura desideras de hac devotione non ignorare, consule illorum librum in quo omnes adnotantur oblationes, omnia signantur erga beatissimam Virginem obsequia.

Anno Reparationis nostrẹ 1678, mense augusti, successit patri priori Bottigli pater lector frater Thomas Betti, tertia vice unanimiter electus; qui perduravit in prioratu usque ad mensem maii 1680. Quo tempore habita fuerunt provincialia comitia et electio reverendissimi patris fratris Iacobi Ricci, Indicis secretarii[3], cui s(anctissimus) d(ominus) n(oster) ordinavit ut sibi adscisceret socium huius cẹnobii priorem; qui pontificiẹ obtemperans ordinationi, illico Romam petiit, ubi - renunciato prioratu - munus illud suscepit.

|f. 37r| Prẹdicto suo biennio vestivit infrascriptos clericos, nempe:

fratrem Ioannem Philippum Baldinucci Florentinum,

fratrem Antonium Moroni Florentinum,

fratrem Zenobium Campani de Volaterris et

fratrem Franciscum Mariam Doullay de Gallia, qui redivit ad propria.

Induit terzinorum tunica fratrem Ioannem Tanteri, ut in aromataria nostra officina operaretur.

Emiserunt quoque sub illius regimine professionem infrascripti laici, scilicet:

frater Pius Ristori pro conventu Sancti Geminiani,

frater Vincentius del Vescovo pro conventu Thyphernii et

frater Dominicus Maria Masini pro hoc nostro cẹnobio.

Invigilavit etiam ad vineẹ nostrẹ augumentum, dum in ea novum pergulum Fẹsulas respiciens atque plurimi cultus efficerentur curavit. Adhibuit etiam studium ut in nostro prẹdio dicto Cerbaia, ubi nova domus constructa fuerat, scrobes foderentur in quibus populi plantarentur, insererentur vites sepeque circundarentur; ẹdificavit in cameram ignis magnam quandam fenestram, quẹ in vitris suis lumen recipiens, totum illud reflectit in circumstantes; ampliavit etiam in ea vaporarium caminum, quod adstantium oculos sua fumigatione lẹdebat.

Secundo sui muneris anno, pater procurator generalis nostri ordinis ad ea cnobia novitiatum expostulantia attestationis formulam misit a Sacra Congregatione compositam, ex vi cuius formaliter erat attestandum quicquid in ea continebatur. Ad maiorem solumodo notitiam inferius apponitur eius copia, nam conventus iste iam vestiebat ideoque talis non indigebat attestationis.

«Forma attestationis exhibend Sacr Congregationis super statum regularem pro obtinenda licentia recipiendi novitios in conventibus designatis pro novitiatu ordinis Prdicatorum.

Cum sacrosancta synodus ad regularem observantiam instaurandam conservandamque, in capitulo 1°, sessione 25, De regularibus, primo generaliter prceperit «ut regulares omnes, ad regul quam professi sunt prscriptum vitam instituant et componant atque in ordinis qu ad su perfectionem professionis ut obedienti, paupertatis et castitatis, atque si qu alia sunt alicuius regul particularia vota ad eorum respective essentiam nec non ad communem vitam, victum, vestitum conservanda pertinentia fideliter observent»[4]. Postea, specialius in capitulo 2 eiusdem sessionis, ad eradicandum proprietatis vitium dissertis verbis sic statuit: «Nemini igitur regularium tam virorum quam mulierum licet bona mobilia vel immobilia, cuiuscunque qualitatis fuerint etiam quovis modo ab eis requisita, tanquam propria aut etiam nomine conventus providere vel tenere, sed statim ea superiori tradantur conventuique incorporentur». Et infra: «Mobilium vero usum, ita superiores permittant ut eorum suppellex statui paupertatis quam professi sunt conveniat, nihilque superflui in ea sit, nihil etiam quod sit necessarium eis denegetur»[5].

|f. 37v|

Et subinde Clemens papa VIII [1592-1605] in decretis generalibus pro reformatione regularium, sessione 2, decrevit ut infra: quo Concilii tridentini decreta “De paupertatis voto custodiendo” fideliter observentur, prẹcipit ut nullus ex fratribus - etiam si superior sit - bona immobilia aut mobilia, vel pecuniam, proventus, census aut eleemosynas, sive ex concionibus sive ex lectionibus aut missis tam in propria ecclesia quam ubicunque celebrandis, aliove ipsorum iusto labore et causa et quocunque nomine acquisita, etiam si subsidia consanguineorum aut piorum largitiones legata aut donationes fuerint, tanquam propria aut etiam nomine conventus possidere possint; sed ea statim omnia superiori tradantur et conventui incorporentur, atque cum cẹteris illius bonis, redditibus, pecuniis et proventibus confundantur; quo comunis ille victus esset, vestitus omnibus suppeditari possit. Et infra: Nulla quorumcunque superiorum dispensatio, nulla licentia quantum ad bona immobilia vel mobilia, fratres excusare possit, quẹ minus culpẹ et poenẹ ab iisdem Concilii decretis impositẹ et ipso facto incurrendẹ obnoxii sint, etiam si superiores asserere huiusmodi dispensationes et licentias concedere posse; quibus fidem in hac re minime adhiberi volumus.

Porro prẹinsertum decretum Concilii tridentini in dicto capitulo 2, de bonis conventui incorporandis, humiliter susceperunt quinque capitula generalia nostri ordinis Prẹdicatorum. Nam in capitulo generali Bononiẹ celebrato anno 1564 cautum fuit in hẹc verba: «Quoniam ad extirpandum proprietatis vitium, prẹcipue sacra synodus intendisse videtur ne quod in fratribus nostris illius vestigium supersit, omnibus nostri ordinis professoribus harum serie denuntiamus quod omnia immobilia, et quicunque annui redditus vel proventus undecunque provenire soleant, comuni nostri ordinis utilitati incorporata et applicata sunt, sicut etiam nostro presenti decreto applicamus et incorporamus; et illis conventibus nostri ordinis applicata et incorporata censeantur, quibus secundum iura et nostras Constitutiones potissimum debentur».

Et in capitulo Romẹ celebrato anno 1569 ita fuit dispositum: «Declaramus omnes fratres qui redditus particulares habent contra decreta sacri Concilii tridentini et declarationms capituli bononiensis, esse proprietarios et poenis proprietariis debitis subiacere; prẹcipientes in virtute Spiritus sancti et santẹ obedientiẹ, |f. 38r| provincialibus provinciẹ et vicariis congregationum et vicariarum, ut omni adhibita diligentia studeant hos tales cognoscere et poenis debitis punire. Et ut omnis spes proprietatis tollatur, ordinamus ut in toto ordine - et maxime apud fratres provinciarum utriusque Regni et vicariarum - ut eleemosinẹ confessionum et prẹdicationum comunitati fideliter tribuantur».

Et rursus in capitulo Romẹ celebrato anno 1589 decretum fuit ut seq(uenti)a: «Admonemus pariter omnes et singulos nostri ordinis professores qualiter generale capitulum anno Domini 1564 Bononiẹ celebratum, innixum decretum Concilii tridentini incorporavit et applicavit, sive potius incorporata et applicata declaravit omnia bona immobilia et quoscunque annuos redditus seu proventus quorumcunque fratrum undecunque advenentia, illis conventibus nostri ordinis secundum iura et nostras Constitutiones debentur. Idcirco huiusmodi bona et annui redditus, conventuum sint et non proprietates particularium fratrum. Sicut et nos, eiusdem sacri Concilii tridentini statuta sequentes, prẹcipimus ne pro libito valeant tales fratres exigere census sed syndici et priores nomine conventus eos excipient, ut deinde prẹlati provinciarum - indigentia et necessitate ipsorum fratrum et religiosorum - usum in toto vel in parte eosdem census sui redditus convertere poterunt».

Ac simul in capitulo Venetiis celebrato anno 1592 ordinatum fuit ut infra: «Cum quilibet religiosi, memores voti paupertatis emissi, nil prorsus habere debeant quod indivisum cum reliquis non sit et in commune redactum, superioris arbitrio (non aliter tamen quam de consensu patrum a consiliis, iuxta ordinationem capituli generalis Romẹ celebrati anno 1544, ordin. 11) pro cuiuscunque necessitate distribui et dispensari non possint, ad pessimum proprietatis vitium - quantum in Domino possumus - a fratrum nostrorum cordibus eradicandum, districte mandamus omnibus et singulis fratribus nostri ordinis cuiuscunque gradus et conditionis sint - conformiter ad ea quẹ sẹpe sẹpius sancita fuere - quatenus debeant fideliter et quantocius, sub poena proprietariis debita, superioribus suis semper prẹsentare quantumcunque peculiarem summam ad eorum manus undecunque venientem, sive prẹtextu prẹdicationum, lectionum, confessionum sive missarum sive quolibet alio, etiam propriẹ personẹ intuitu a consanguineis seu quibuslibet aliis. Quod et de qualibet alia re faciendum, mandat s(anctus) p(ater) Augustinus in Regula ne furti iudicio quis condemnetur. Eorundem proinde superiorum officium esse(?) ne dissipatores potius quam dispensatores fideles inveniantur, ita de prẹfatis bonis pro uniuscuiusquae[sic] sibi subditi necessitate ministrare, ut alius non egeat dum alius abundat».

Et in capitulo Romẹ celebrato anno 1629 sic habetur: «Ordinamus, iuxta dispositionem sacri Concilii tridentini, sess. 22, cap. 2, ut fratres redditus annuos quocunque modo et titulo habentes et non per se sed per syndacum nomine conventus exigat, et de iisdem in lib(ro) depositi comm(unis) tam pro receptis quam pro expensis reddat rationem ipse syndacus».

Ac demum s(anctẹ) m(emoriẹ) Alexander papa VII, in decretis pro recipiendis novitiis in nostro ordine editis die 11 maii 1655, statuit his verbis: «In conventibus pro novitiatu designatis, peracto anno probationis, novitii ad professionem admittantur sub exacta tamen vita communi ad prẹscriptum regulẹ; cum solita protestatione quod professio sua obligat ad tria vota, secundum regulam beati Augustini et Constitutiones ordinis, et non secundum quod hodie hic vel alibi servatur; nec non servata forma sacri Cocilii tridentini constitutionum |f. 38v| apostolicarum, et prẹcipue decretum s(anctẹ) m(emoriẹ) Clementis VIII ac statutorum prẹdicti ordinis». Et infra: «In ipsis autem conventibus non collocentur nisi religiosi grave devoti et exemplares et puritatis regul studiosi. Prcipue vero caveat ne ponatur ibi aliquis qui non consentiat servare vitam communem, qu in prdictis conventibus ad regul prscriptum exacte custodiat. Indeque amoveantur qui tam sententi ordinationi contradicere aut quocunque modo apponere se ausi fuerint, contrariis quibuscunque non obstantibus».

Quocirca nos infrascripti, prior et patres a consiliis ac novitiorum magister, fidem facimus et attestamur in hoc nostro conventu pro novitiatu designato in provincia Romana ordinis Prdicatorum prinserta sacri Concilii tridentini ac summorum pontificum capitulorumque generalium decreta et ordinationes exacte observari. In quorum fidem.

Hasque prsentes nostra cuiuscunque manu subscripsimus, et sigillo conventus muniri mandavimus.

Datum  *  *  * .

Ego N. prior fidem facio et attestor ut supra, manu propria.

Et sic omnes alii patres a consilio, cum magistro novitiorum, subscribant se.

Prẹdictus pater prior frater Thomas Betti, novitiatus et piorum denariis, ad novitiorum oblectationem et voluptatem ex ala pullarii efformarat olim horticulum ab omni secularium prospectu semotum. In eo sati fuerunt quamplures fructus, poma, roseta, violẹ discoloresque flores, ut fructum suum dantes in tempore suo, fragrarent - in ecclesia positi - suavitatis odorem. In eius medio tuguriolum legit, quod umbratili laurorum virgultorumque circumductu, modicum includit spatium; atque frondosis suis arcubus, supposita castanea ligna affabre concamerat. Neque deest in ipso aquea ad rigandum commoditas; nam subterraneus aquductus - ex puteo novitiatus linfam hauriens - in appositis pilis eam ducit ut potum habeant plant.

Postremis hisce duobus annis (cum esset novitiorum magister pater frater Ioannes Baptista Bottigli) adauctum fuit prdictum viridarium, eo quod prfati patris prioris diligentia - depromptis ex cnobio decem scutis - curavit ut fieret murus quidam, qui sua latitudine horticulum istum a pullario divideret. Peracto hoc muro, piorum eleemosyn et novitiatus proventus lapideum cancellum artificiose constructum, nec non castaneam |f. 39r| portam non incompte laboratam, 20 scutis efformarunt. Denique ad omnimodam ipsius perfectionem, his omnibus non incongrue respondent lapidei duo aquductus supra murusculos suos innixi in sex lapideas pilas, susceptam a subterraneo aquam deferentes; in quorum structura, 20 alia scuta fuerunt laudabiliter insumpta.

Minime quoque silendum duco, ex quo novitii habitum hic cperunt accipere, cnobium nostrum 14 lettorum ferreorum, laneis stramentitiisque culcitris et stragulatis operimentis ornatorum, ex denariis novitiorum noviter hic vestitorum utilitatem in ipso permanentem habuisse.

Item temporibus istis, precipue tamen quando pater lector frater Thomas Betti in hoc novitiatu magistri fungebatur officio, ex pluribus novitiorum et benefactorum pecuniis (preter hucusque recensita) grandia accepit ornamenta novitiatus, eo quia duobus vitreis fnestris, sex imaginibus pictas inauratasque coronas pr se ferentibus, octo oricalcheis candelabris, mappis, vasibus, floribus, pulvinaribus aliisque in sacristia requisitis, 50 scutorum summam conficientibus, fuit decoratum capitulum. Bibliotheca vero libris, octo aureos nummos valentibus, ditata. Dormitorium autem recenti lucifuga lampade illustratum. Cell demum et officin, crucifixis, charteis imaginibus, rotario horologio aliisque elegantibus ornamentis 160 scuta excedentibus, egregie fuerunt ornata.

Tertio isto prioratu inchoato, anno scilicet 1678, die 8 septembris quando beata Virgo ad hanc lucem perfruendam fuit evocata, eminentissimus dominus cardinalis Acciaioli, in huius novitiatus capitulo sacratissimam litavit hostiam, manibusque suis, novitiis omnibus ad dominicum epulum suscipiendum ordinatim accessis santam sinaxim porrexit; et post incruentum sacrificium, illorum prsepe visitavit, ubi paterno affectu ut in inceptam Virginis devotionem perseverarent eosdem admonuit, eo quod sola perseverantia coronatur.

Et quia in capitulo generali anno 1670 Romẹ celebrato (in quo reverendissimus pater magister frater Ioannes Thomas Rocaberti in magistrum ordinis electus fuit) toto a definitorio approbata fuit nostra qu tunc efflorebat et efflorescit observantia; nec non futuris omnibus huius provinci provincialibus mandatum fuit ut ipsa servarent, promoverent atque defenderent. Non erit absre - licet extra proprium locum - formalia hic conscribere verba ex actibus ab ipso generali capitulo in lucem editis extracta, ut facilius in posterorum memoria asserventur, sicque oblivionis tenebras effugiant. In particularibus igitur ordinationibus a Romana provincia pertinentibus, numero 6° habetur ut infra:

«Commendamus huius provinciẹ priori provinciali (quisquis fuerit pro tempore) quatenus exactam sacrarum Constitutionum nostrarum observantiam in nostro |f. 39v| conventu Sancti Dominici de Fesulis, iampridem per reverendissimum magistrum ordinis patrem fratrem Ioannem Baptistam de Marinis magno zelo summaque cura introductam ac feliciter continuatam, omni studio ac industria fovere, defendere et promovere satagat; neminemque in illo conventu - sub quocunque colore vel prẹtextu etiam filiationis - degere permittat qui non ex animo sacrẹ observantiẹ sit addictus».


[1] Questa cronaca rinvia più volte al libro conventuale cosiddetto della Ricordanze. Per le caratteristiche di tale libro, vedi Libri di ricordanze di Santa Maria Novella in Firenze (xiv-xv sec.), «Memorie domenicane» 26 (1995) 319-67.

[2]  Æstuarat semper in cordibus  ...  sinceri amoris Ætna = "Si era acceso nei cuori di questi novizi un vulcano di vero amore; ma scoppiarono fiamme viscerali quando ...".

[3]  Padre Iacopo Ricci da Roma, eletto provinciale (1680) mentre era segretario della Sacra Congregazione dell'Indice, sceglie per socio fra Tommaso Betti. Cf. I. Taurisano, Hierarchia ordinis Praedicatorum, Romae 1916, p. 117 n° 11 (nella serie cronologica dei segretari della Congregazione dell'Indice, pp.115-121).

[4]  Citazione letterale da Concilium Tridentinum (1545-63), sessio XXV, Decretum de regularibus, cap. I: ed. Conciliorum oecumenicorum decreta, Bologna 1973, p. 776 rr. 30-34.

[5]  Ibidem, cap. II: ed. p. 776 rr. 41-42, p. 777 rr. 1-2, 6-9.


finis

precedente successiva