precedente successiva

Regula beati Augustini episcopi

da Archivio generale OP (Roma),
XIV L 1 (1258 circa), f. 36v

Legenda

R = AGOP XIV L 1 (1256-58), f. 36va-b, testo qui dato.

V = BAV, Vat. lat. 7651, ff. 2r-7r (1380-88), collazione di sondaggio.

Ed = Regula et constitutiones fratrum ord. Predicatorum, ed. Venetiis (per Lazarum de Soardis) 1507, senza foliazione, fasc. a3-b1.

Verheijen-Lawless = ed. critica L. Verheijen, La Règle de saint Augustin, Paris 1967, I, 417-37, come riprodotta in G. Lawless, Augustine of Hippo and his monastic rule, Oxford (Clarendon Press) 1987, 80-103. A titolo d'individuazione di varianti reali rispetto allo stadio alto del testo, anteriore alla receptio in OP.

 


|36va| Incipit regula beati Augustini episcopi.

ASMN I.C.102 F 62r Invenit se Augustinus: miniatura al 1° resp., festa di sant'Agostino vescovo e confessore, 28 ag.§ 1. Ante omnia, fratres karissimi, diligatur Deus deinde proximus quia ista precepta sunt principaliter nobis data. Hec igitur sunt que ut observetis precipimus in monasterio constituti. Primum propter quod in unum estis congregati ut unanimes habitetis in domo et sit vobis «anima una et cor unum»[1] in Deo. Et non dicatis aliquid proprium sed sint vobis omnia comunia. Et distribuatur unicuique vestrum a preposito vestro victus et tegumentum, non equaliter omnibus quia non equaliter valetis omnes sed potius unicuique sicut[2] cuique opus fuerit. Sic enim legitis in Actibus Apostolorum quia «erant illis omnia comunia»[3], et «distribuebatur unicuique sicut[4] cuique opus erat»[5]. Qui vero aliquid habebant in seculo, quando ingressi fuerint monasterium libenter velint illud esse comune; qui autem non habebant, non ea querant in monasterio que nec foris habere potuerunt; sed tamen eorum infirmitati quod opus est tribuatur, etiam si paupertas eorum quando foris erant nec ipsa necessaria poterat invenire. Non tamen ideo putent se esse felices quia invenerunt victum et tegumentum quale foris invenire non potuerunt, nec erigant cervicem quia sociantur eis ad quos foris accedere non audebant. Sed sursum cor habeant et terrena vana non querant ne incipiant monasteria divitibus esse utilia non pauperibus, si divites illic humiliantur et pauperes illic inflantur. Rursus etiam illi qui aliquid esse videbantur in seculo, non habeant fastidio fratres suos qui ad illam sanctam societatem ex paupertate venerunt. Magis autem studeant non de parentum divitum dignitate sed de pauperum fratrum societate gloriari. Nec extollantur si comuni vite aliquid de suis facultatibus contulerunt, nec de suis divitiis magis superbiant quia eas monasterio[6] partiuntur quam si eis in seculo fruerentur. Alia quippe quecumque iniquitas in malis operibus exercetur ut fiant, superbia vero etiam bonis operibus insidiatur ut pereant. Et quid prodest dispergendo dare pauperibus et pauperem fieri cum anima misera superbior efficitur divitias contemnendo quam fuerat possidendo? Omnes ergo unanimiter et concorditer vivite, et honorate in vobis Deum invicem cuius templa facti estis.

§ 2. Orationibus instate horis et temporibus constitutis. In oratorio nemo aliquid agat nisi ad quod factum est unde et nomen accepit, ut si forte aliqui etiam preter horas constitutas si eis vacat orare voluerint, non eis sint impedimento qui ibi aliquid agendum putaverint. Psalmis et ymnis cum oratis Deum, hoc versetur in corde quod profertur in ore. Et nolite cantare nisi quod legitis esse cantandum; quod autem non ita scriptum est ut cantetur, non cantetur.

§ 3. Carnem vestram domate ieiuniis et abstinentia esce et potus quantum valetudo permittit. Quando autem aliquis non potest ieiunare, non tamen extra horam prandii aliquid alimentorum sumat nisi cum egrotat. Cum acceditis ad mensam donec inde surgatis, quod vobis secundum consuetudinem legitur, sine tumultu et contentione[7] audite; ne sole vobis fauces sumant cibum sed et aures esuriant verbum Dei. Qui infirmi sunt ex pristina consuetudine, si aliter tractantur in victu, non debet aliis molestum esse nec iniustum videri eis quos fecit aliqua consuetudo fortiores. Nec illos feliciores putent quia sumunt quod non sumunt ipsi, sed sibi potius gratulentur quia valent quod non valent illi. Et si eis qui venerunt ex moribus delicatioribus ad monasterium, aliquid alimentorum vestimentorum operimentorumve datur quod aliis fortioribus et ideo felicioribus non datur, cogitare debent quibus non datur, quantum de sua seculari vita illi ad istam descenderint, quamvis usque ad aliorum qui sunt corpore firmiores frugalitatem pervenire non potuerint. Nec debent velle omnes quod paucos vident amplius, non quia honorantur sed quia tolerantur, accipere, ne contingat detestanda perversitas ut in monasterio ubi quantum possunt fiunt divites laboriosi, fiant pauperes delicati. Sane quemadmodum egrotantes necesse habent minus accipere ne graventur, ita[8] post egritudinem sic tractandi sunt ut citius recreentur, etiam si de humillima seculi paupertate venerint; tanquam hoc illis contulerit recentior egritudo quod divitibus anterior consuetudo. Sed cum vires pristinas reparaverint, redeant ad feliciorem consuetudinem suam, que famulos Dei tanto amplius decet quanto minus indigent; ne cibi eos teneat voluptas iam vegetatos quos necessitas levarat infirmos. Illos estiment[9] ditiores qui in sustinenda parcitate fuerint fortiores. Mellus est enim minus egere quam plus habere.

§ 4. Non sit notabilis habitus vester nec affectetis vestibus placere sed moribus. Quando proceditis, simul ambulate; cum veneritis quo itis, simul state. In incessu statu habitu et in omnibus motibus vestris, nichil fiat quod cuiusquam offendat aspectum sed quod vestram deceat sanctitatem. Oculi vestri etsi iaciantur in aliquam feminarum, in nulla[10] figantur. Neque enim quando proceditis feminas videre prohibemini, sed appetere vel ab ipsis appeti velle criminosum est. Nec solo tacito affectu sed affectu et aspectu quoque appetitur et appetit concupiscentia feminarum. Nec dicatis vos habere animos pudicos si habeatis oculos impudicos, quia impudicus oculus impudici cordis est nuntius. Et cum se invicem sibimet, etiam tacente lingua, conspectu mutuo corda nuntiant impudica et secundum concupiscentiam carnis alterutro delectantur ardore, etiam intactis ab immunda violatione corporibus fugit castitas ipsa de moribus. Nec putare debet qui in feminam figit oculum et illius in se ipsum diligit fixum, ab aliis se non videri cum hoc facit; videtur omnino, et a quibus se videri non arbitratur. Sed etsi lateat et a nemine hominum videatur, quid faciet de illo desuper Inspectore quem latere nichil potest? An ideo putandus est non videre quia tanto videt patientius quanto sapientius? Illi ergo vir sanctus timeat displicere ne velit femine male placere. Illum cogitet omnia videre, ne velit[11] feminam male videre. Illius namque et[12] in hac causa commendatus est timor ubi scriptum est «Abhominatio est Domino defigens oculum»[13]. Quando ergo simul estis in ecclesia et ubicumque[14] femine sunt, invicem vestram pudiciciam custodite. Deus enim qui habitat in vobis, etiam isto modo custodiet vos ex vobis.

§ 5. Et si hanc de qua loquor oculi petulantiam in aliquo vestrum adverteritis, statim admonete ne cepta progrediantur sed de proximo corrigantur. Si autem et post admonitionem iterum vel alio quoque die id ipsum facere eum videritis, iam velut vulneratum sanandum prodat quicumque hoc potuerit invenire. Prius tamen et alteri vel tertio demonstrandum, ut duorum vel trium possit ore convinci et competenti severitate coherceri. Nec vos iudicetis[15] esse malivolos quando hoc indicatis. Magis quippe innocentes non estis si fratres vestros quos indicando corrigere potestis, tacendo perire permittitis. Si enim frater tuus vulnus habet in corpore quod velit occultari dum timet secari, nonne crudeliter a te sileretur et misericorditer indicaretur?[16] Quanto ergo potius debes[17] manifestare ne deterius putrescat in corde! Sed antequam aliis demonstretur per quos convincendus est si negaverit, prius preposito debet ostendi si admonitus neglexerit corrigi; ne forte possit secretius correctus non innotescere ceteris. Si autem negaverit, tunc neganti adhibendi sunt alii etiam coram omnibus, ut possit non ab uno teste argui sed a duobus vel tribus[18] convinci. Convictus vero, secundum |36vb| prepositi vel etiam presbyteri[19] ad cuius dispensationem pertinet arbitrium, debet emendatoriam subire vindictam. Quam si ferre recusaverit, etiam si ipse non abscesserit de vestra societate proiciatur. Non enim et hoc fit crudeliter sed misericorditer, ne contagione pestifera plurimos perdat. Et hoc quod dixi de oculo non figendo, etiam in ceteris inveniendis prohibendis indicandis convincendis iudicandisque peccatis diligenter et fideliter observetur, cum dilectione hominum et odio vitiorum. Quicumque autem in tantum progressus fuerit[20] malum ut occulte ab aliquo litteras vel quodlibet munus acceperit, si hoc ultro confitetur, parcatur illi et oretur pro illo; si autem deprehenditur atque[21] convincitur, secundum arbitrium prepositi vel presbyteri gravius emendetur.

§ 6. Vestes vestras in unum habeatis sub uno custode vel duobus vel quot sufficere possint ad eas excutiendas ne a tinea ledantur; et sicut pascimini ex uno cellario sic induamini ex uno vestiario. Si fieri potest, ad vos non pertineat quod vobis indumentum pro temporum congruentia proferatur, utrum hoc recipiat unusquisque quod deposuerat an aliud quod alter habuerat; dum tamen unicuique prout cuique opus est, non negetur. Si autem hinc inter vos contentiones et murmura oriuntur, cum[22] conqueritur aliquis se deterius accepisse quam prius habuerat et indignum se esse quod non ita vestiatur sicut[23] alius frater vestiebatur, hinc vos probate quantum vobis desit in illo interiore[24] sancto habitu cordis qui pro habitu corporis litigatis. Tamen si vestra toleratur infirmitas ut hoc recipiatis quod posueritis, in uno tamen loco[25] sub comunibus custodibus habete quod ponitis; ita sane ut[26] nullus sibi aliquid operetur sed omnia opera vestra in unum fiant, maiori studio et frequentiori alacritate quam si vobis singuli faceretis propria. Caritas enim, de qua scriptum est quod «non querit que sua sunt»[27], sic intelligitur quia comunia propriis, non propria comunibus anteponit. Et ideo quanto amplius rem comunem quam propria vestra curaveritis tanto vos amplius proficere noveritis; ut in omnibus quibus utitur transitoria necessitas, superemineat que permanet caritas. Consequens ergo est ut etiam cum quis suis filiis aut aliqua necessitudine ad se pertinentibus in monasterio constitutis, aliquam contulerit vestem sive quodlibet aliud inter necessaria deputandum, non occulte accipiatur, sed sit in potestate prepositi ut in rem comunem redactum cui necesse fuerit prebeatur. Quod si aliquis rem sibi collatam celaverit, furti iudicio condemnetur.

§ 7. Indumenta vestra secundum arbitrium prepositi laventur sive a vobis sive a fullonibus, ne interiores anime sordes contrahat munde vestis nimius appetitus. Lavacrum etiam corpori cum infirmitatis necessitas cogit, minime denegetur. Fiat sine murmure de consilio medicine, ita ut etiam si nolit, iubente preposito faciat quod faciendum est pro salute. Si autem velit et forte non expedit, sue cupiditati non obediatur; aliquando enim etiam si noceat, prodesse creditur quod delectat. Denique si latens est dolor in corpore, famulo Dei dicenti quid sibi doleat, sine dubitatione credatur; sed tamen utrum sanando illi dolori quod delectat expediat, si non est certum medicus consulatur. Nec eant ad balnea sive quocumque ire necesse fuerit, minus quam duo vel tres; et ille qui habet aliquo eundi necessitatem, cum quibus prepositus iusserit ire debet. Egrotantium cura, sive post egritudinem reficiendorum sive aliqua imbecillitate etiam sine febribus laborantium, uni alicui debet iniungi ut ipse de cellario petat quod cuique opus esse prospexerit. Sive autem qui cellario sive qui vestibus sive qui codicibus preponuntur, sine murmure serviant fratribus suis. Codices certa hora singulis diebus petantur; extra horam qui petierit non accipiat. Vestimenta vero et calciamenta, quando fuerint indigentibus necessaria, dare non differant sub quorum custodia sunt que poscuntur.

§ 8. Lites aut nullas habeatis aut quam celerrime finiatis; ne ira crescat in odium et trabem faciat de festuca et animam faciat homicidam. Sic enim legitis: «Qui odit fratrem suum, homicida est»[28]. Quicumque convitio vel maledicto vel etiam criminis obiectu aliquem leserit, meminerit satisfactione quantotius[29] curare quod fecit, et ille qui lesus est sine disceptatione dimittere. Si autem se invicem leserint, invicem sibi debita relaxare debebunt[30] propter orationes vestras, quas utique quanto crebriores habetis tanto sanctiores habere debetis. Melior est autem qui quamvis ira sepe temptetur, tamen impetrare festinat ut sibi dimittat cui se fecisse agnoscit iniuriam, quam qui tardius irascitur et ad veniam petendam tardius inclinatur. Qui autem nunquam vult petere veniam aut non ex animo petit, sine causa est in monasterio, etiam si inde non proiciatur. Proinde vobis a verbis durioribus parcite. Que si[31] emissa fuerint ex ore vestro, non pigeat ex ipso ore proferre medicamenta unde facta sunt vulnera. Quando autem necessitas discipline moribus[32] cohercendis dicere vos verba dura compellit, si etiam ipsi modum vos excessisse sentitis, non a vobis exigitur ut a vobis subditis veniam postuletis; ne apud eos quos oportet esse subiectos, dum nimium servatur humilitas, regendi frangatur autoritas. Sed tamen petenda est venia ab omnium Domino qui novit eos quos plus iusto forte corripitis, quanta benivolentia diligatis. Non autem carnalis sed spiritualis inter vos debet esse dilectio.

§ 9. Preposito tanquam patri obediatur; multo magis presbytero, qui omnium vestrum curam gerit. Ut ergo cuncta ista serventur, et si quid servatum minus fuerit non negligenter pretereatur sed ut emendandum corrigendumque curetur, ad prepositum precipue pertinebit ut ad presbyterum, cuius apud vos est maior autoritas, referat quod modum vel vires eius excedit. Ipse vero qui vobis preest, non se existimet potestate dominante sed caritate serviente felicem[33]. Honore coram vobis prelatus sit vobis, timore coram Deo, substratus sit pedibus vestris. Circa omnes se ipsum bonorum operum prebeat exemplum[34]. Corripiat inquietos, consoletur pusillanimes, suscipiat infirmos, patiens sit ad omnes[35]. Disciplinam libens habeat, metuendus imponat. Et quamvis utrumque sit necessarium tamen plus amari a vobis appetat quam timeri, semper cogitans Deo se pro vobis redditurum esse rationem[36]. Unde vos magis obediendo non solum vestri sed etiam ipsius miseremini, qui inter vos quanto in loco superiore[37] tanto in periculo maiore[38] versatur.

§ 10. Donet Dominus ut observetis hec omnia tanquam spiritualis pulchritudinis amatores, et bono Christi odore de bona conversatione fragrantes, non sicut servi sub lege sed sicut liberi sub gratia constituti[39]. Ut autem vos in libello hoc tanquam in speculo possitis inspicere, ne per oblivionem aliquid negligatur, semel in septimana vobis legatur. Et ubi vos inveneritis ea que scripta sunt facientes, agite gratias Domino bonorum omnium largitori; ubi autem sibi quicumque vestrum videt[40] aliquid deesse, doleat de preterito, caveat de futuro, orans ut sibi[41] debitum dimittatur et in temptationem non inducatur.

Explicit regula beati Augustini episcopi. |37ra|


precedente successiva