precedente successiva

Andrea di Buonaiuto da Firenze, capitolo SMN_est (1365-67): san Domenico da Caleruega fondatore dei frati Predicatori mostra la "via salutis" |2v| Primus igitur frater pisani conventus et etiam Romane provincie fuit frater Uguiccio Sardus. Hunc mater sua cum de Sardinea remearet, quam tunc pisani regebant, in navi peperit et perveniens Pisas amore materno nutrivit. Qui cum ad discretionis pervenisset etatem, considerans presentis vite fallaciam, audiens tunc temporis beati Dominici famam, tam in fervore perfectissime caritatis quam in ostensione signorum, ad ipsum celeri gradu confugit et ab ipso habitu religionis devote suscepto in eius sacratissimis manibus professionem secura fiducia fecit. Postea directus ab eo Pisas et ipse beatus Dominicus pergens Florentiam atque Senas, ibidem conventum accepit, et eodem anno idem frater Uguiccio erexit domum in civitate pisana. Data namque sibi fuit ecclesia quedam parva in Sancte Katerine memoriam consecrata, sita ubi modo est nostra sacristia, parvis casis ex parte posteriori et ortulis circumdata, sed ex anteriori nobilibus pluribus et popularibus sotiata; ibi Comites, ibi Orlandi, ibi Verchionenses, ibi Lanfranchi et Cortinghi, Gualandi et P(ar)lascinghi atque nobiles de Caprona et alii venerabiles cives quibus tunc civitas tota florebat. Cuius ecclesie sibi collate populum  - quia curam animarum ex tenera conscientia fugiebat  - divisit |3r| in partes, quarum unam Sancto Simoni de Parlascio, alteram applicavit Sancto Laurentio de Rivolta. Habitantem domo se dedit frater prefatus Uguiccio predicationi et exortationi populo pisanorum; et in tantum fama eius sanctitatis excrevit ut plurimi eius vestigia sequerentur. Currunt ruuntque populi exemplis et verbis eius redolentibus longe lateque diffusis. Atque diu opere sibi credito consumato, cum multos discipulos congregasset, signis non parvis neque paucis manifeste corruscans, filiis et fratribus valefaciens, animam refertam operibus bonis Altissimo reddidit gloriosissime laureandam; et concursu populorum undique prementium ubertimque plorantium, tanto honorificentius(?) quanto humilius fuit venerabiliter tumulatus.

2. Frater Henricus de Cornaçano vallis Selcli, discipulus fratris Uguiccionis superius nominati. Hic crevit post illum famosissime sanctitatis. Verbum Dei predicando, multos convertens ad Deum divertit a mundo. Hic vir fuit de primis nostri conventus fundatoribus, çelo ordinis totus accensus; et post virtutum collecta mella, fuit Pisis rebus humanis exem<p>tus.

3. Frater Ugolinus de Silvalonga. Iste surexit gratia verbi mirabiliter a Deo dotatus ut totam civitatem in eius auditum converteret, cuius exemplis et sermonibus catervatim populi ad lamenta penitentie sunt conversi. Post diurnos labores et nocturnas orationes et lacrimas et opera digna Deo, animam in celesti palatio conlocavit, raptus de huius mundi silva foresti.

4. |3v| Frater Nicholaus de Scherlino. Hic fuit probus homo, valde in vita et licteris et sensatus in omnibus. Namque fuit coetaneus cum beato fratre Iacobo de Mevanea atque cum ipso factus predicator generalis Luce in capitulo provinciali M°cc°lxvij°. Fuit in Urbeveteri prior. Tandem post multos agones devictis carnis illecebris, cum propter exemplarem vitam et scientiam magnam positus esset in Reate prior  -  aduch enim erat conventus ille novellus  -  ibidem de mortali mundo devotus obiit et abiit ad eternum.

 5. Frater Leo de Sancto Sixto. Hic fuit capax, plurium licterarum. Crevit enim fama eius sic illis temporibus supra modum unde fuit circa lectiones et studium sedulo occupatus, de magnis et primis lectoribus nostri conventus. Post lectionum et doctrine effusam gratiam, diffuse per omnes claritatem accepit contemplationis eterne, sed corpusculum fuit in Pisis magno cum honore sepultum.

6. Frater Benvenutus conversus. Fuit homo valde devotus, humilis supra modum, obsequiosus omnibus et utilis, in procurandis sollicitus. Qui fuit de primis qui conventum hedificare laboriosus adiuvit. Post quos, Pisis beata pace quievit beneventus in celo.

7. Frater Gerardus de Rau. Familia est antiqua popularium pisanorum. Hic fuit vir maxime gravitatis et de primis qui erexerunt ordinem in civitate pisana verbis et exemplis |4r| et laboribus indefessis. Hic mirabilis opinione sanctitatis in hac civitate apud omnes emicuit, qui quanto alienus a mundo dum vixit in tempore tanto familiarius Deo creditur colligatus; et corpus quod fuit organum tante virtutis repositum Pisis fuit magna cum devotione omnium pisanorum. Et fuit testis et sotius fratris Provini quando pater donavit libros.

8. Frater Iacobus de Silvalunga conversus, persona fuit plusquam mediocris industrie. Hic fuit sacrista peroptimus deditque formam sacrario pisani conventus ut multa eius procuratione in illa primeva conventus origine provenirent. Consumatoque non parvo labore, maxima mercede beatur in silva salva celorum.

9. Frater Philippus de Calci, clericus licteratus. Scivit enim bibliam pro magna parte mente, et sic studio, sed praecipue biblie, insudavit ut per excellentiam "frater Philippus Biblia" vocarelur. Fuit exemplaris et magnus lector inter omnes Romane provincie, propter quod in conventu pistoriensi, primo anno quo fuit acceptus, hic pater fuit lector principalior destinatus. Iste, post spem acquisitam ex tanto studio pagine sacrosancte, que legit in seculo in eternitale feliciter contuetur; et Pisis honorifice sepelitur.


precedente successiva