precedente successiva

|1r| Incipit cronica conventus antiqua 
Sancte Katerine
[23] de Pisis ordinis Predicatorum[24] 

Prologus. Interoga generationem pristinam et diligenter investiga patrum memoriam. Verba ista sunt Iob 8° capitulo [Iob 8,8].

Quamvis nulla sit cura iustis de caduca temporali memoria cum sint in eterna secundum divina promissa  -  etenim «erunt iusti in memoria eterna» prout in Psalmo [111,7] clarius est expressum  -  ubi de reprobis e contra depromatur, quia «periit eorum memoria cum sonitu» [Ps. 9,7], est tamen nobis in via militantibus primo delectabile, secundo utile, tertio honestum et iustum[32] precedentium patrum investigare memorias, prout Spiritus sanctus in verbo Iob allegare consulere et mandare proponit.

Primo equidem delectabile nobis fore probatur pro eo quod ea que secuntur ex nobiliori principio nobiliora merito iudicantur; artificiata quidem minus sunt nobiliora naturalibus entibus[34], quoniam natura habet nobilissimum principium, scilicet Deum, artificialia vero habent pro sua causa et exordio a qua derivantur naturam, in qua tamquam in speculo contuentur. Hoc est quod Aristotiles in 2° Rethoricorum[36] docet quod nobiles viri tanto se extimant |1v| clariores quanto progenitores habuerunt digniores et probos. Unde Virgilius, laudes Octaviani more amplificans poetarum, ab Enea ipsum et suos originem habuisse describit[40].

Secundo. Utile etiam atque conferens comperietur certum prosequi facta priorum merito recolenda, ex hoc quidem quia magis movent exempla quam verba, ut concitemur ad illa opera virtuosa «que habentes faciumt bonos»[41]. Sic narrat Valerius libro 2°: romani senes in cenis canebant sonando gesta et acta maiorum ut ad paria et maiora iuvenes concitarent[44]. Et si parum tibi videtur exemplum eorum qui pro temporalibus laborabant, legenda sunt facta nostrorum. Audiamus Mathathiam primi Machab. 2°: «Mementote, inquid, operum patrum que fecerunt in generationibus suis et accipietis gloriam magnam et nomem eternum»[47]. Et ibidem Abraam Ioseph Finees Iesum[48] Caleph David Helyam Danielem Açariam Ananiam Misael et alios nominat ut filios impelleret ad virtutes[49].

Tertio. Equum et iustum esse decernimus recolere cum laudibus facta priorum memoratu digna, quia iustitia exigit ut quod suum est unicuique tribuatur[52]. Virtuti vero, idest hominibus virtuosis, cum nichil reddi melius possit et maius honore, ut Sapiens manifestat[54], debitum est hiis qui virtuose et in finem usque durantes duxerunt in bonum dies suos, honorem demus, ipsorum memorias recolendo «quorum memoria in benedictione est» [Eccli. 45,1]. Et ut securius hoc agamus, attendamus ad promissa domini Salvatoris discipulis largo sinu conferta: «Gaudete, inquid, quia nomina vestra scripta sunt in celis» [Luc. 10,20]. Sic et nos, quod possumus id agamus ut nomina eorum scribamus in terra «quorum nomina |2r| de libro vite in perpetuum non delentur» [Apoc. 3, 5, leggermente adattato]. Eodem modo beatus presbiter Ieronimus nomina et facta virorum scripsit illustrium; quem est Gennadius ad scribendos alios ymitatus[60].

Quapropter ego frater Dominicus de Peccioli, humilis sacre theologie magister[61], nomina et facta probata et proba fratrum istius pisani conventus scribere et notare curavi, ut hiis qui succedent et delectabile sit audire eorum nobile fundamentum et utile prosequendo et in talibus secundum modulum se viriliter exercitando et debitum exsolvendo; que primo a fr. Bartholomeo de Sancto Concordio breviter eius manu scripta cognovi, deinde a fr. Ugolino ser Novi, qui scripsit post dictum fratrem B(artholomeum) succedentes[66] stilo latiori. Notabiles ergo fratres quos ego visu conspexi nominabo cum laudibus dignis[67]. Quedam etiam ad patres scriptos addendo commendanda que in cronicis et in actis capitulorum legi de ipsis, que illis[69] scribere cure non fuit.

Quod hoc ordine prosequar, Domino concedente. Primo de dignitate conventus pisani antiqua.

Primo de predicationibus. In capitulo Urbeveteri 1250: Volumus quod ad predicationes sollepnes, sicut Rome Florentie et Pisis, non mictantur nisi famosi fratres[72].

Secundo de lectionibus. Rome in Sancta Sabina 1287 ordinatur quod nullus lector legat nisi unam lectionem in die, exceptis pisano et neapolitano, qui possint legere duas, unam de textu biblie aliam de Sententiis, et quod nullus bachalarius sedeat in cathedra lectorum nisi pisanus et neapolitanus[73].

Tertio de provisionibus. In capitulo Sen(is) 1251 quod fratribus  aretinis provideat conventus pisanus in 3 tunicis, florentinus in tribus, senensis in 3 et lucanus in 2[74].

Item in capitulo Ananie 1265 pro studentibus parisinis[75] et pro debitis provincie soli pisano conventui fuit iniunctum ut xxvj solidos turonensium daret[76].


[23] Katerine ] k. cod.; altrove costantemente abbreviato kat'ine.

Più articolate note al testo del Prologus le trovi in Cronica di Santa Caterina in Pisa. Copisti autori modelli, «Memorie domenicane» 27 (1996) 219-23.

[24] Sancte… Predicatorum ] s. k. de P. o. P. cod.

[32] Trinomio "bonum, delectabile, utile": cf Aristotele, Ethica nicomachea VIII, 2-4 (1155b-1157a); cf. trad. greco-latina "recognita", ed. Thomae de Aquino Opera omnia, t. 42/II, Sententia libri Ethicorum, Romae 1969, 445 (1155b 17 ss): «Videbitur enim non omne amari sed amabile, hoc autem esse bonum vel delectabile vel utile…»; «bonum, scilicet honestum, vel delectabile vel utile» in Tommaso (ib. p. 446/22-23).

[34] entibus evanito, controllato con lampada Wood ] artibus ed. Bonaini

[36] Rhetorica II, 15 (1390b 18-19, 22); trad. greco-latina "nova" di Guglielmo da Moerbeke, «Aristoteles Latinus» 31 (1978) 250: «Nobilitatis quidem igitur mos est magis amatorem honoris esse eum qui habet ipsam; omnes enim, cum assit aliquid, ad hoc accumulare consueverunt, nobilitas autem honorabilitas progenitorum est»; cf. I, 5 (1360b 31-37), trad. ib. 175: «Nobilitas quidem igitur est genti et civitati sui iuris antiquos esse, et presides primos insignes, et multos insignes prodiisse ex ipsis…».

[40] Virgilio, Aeneis I, 286-88; VI, 791 ss.

[41] Parafrasa l'adagio scolastico «Virtus est que bonum facit habentem et opus eius bonum reddit», elaborato su Aristotele, Ethica nicomachea II, 5 (1106a). Cf. MD 14 (1983) 81 n. 103.

[44] Valerio Massimo, Factorum et dictorum memorabilium II, 1, 10, ed. R. Faranda, Torino 1987, 140-42: «Maiores natu in conviviis ad tibias egregia superiorum opera carmine conprehensa pangebant, quo ad ea imitanda iuventutem alacriorem redderent…», col canone dei personaggi "esemplari" delle virtù della romanità classica.

[47] I Mach. 2, 51. Medesima autorità invocata anche dall'anonimo prologo (anno 1403) della sorella Cronica fratrum di San Domenico in Camporegio di Siena: Cr Si f. 1r; cf. ed. 2.

[48] Iesum] Ih'm cod.; di seguito prevale Yesu(m). Cf. Summa Britonis sive Guillelmi Britonis Expositiones vocabulorum biblie [1250-70], ed. L.W. Daly and B.A. Daly, Padova 1975, I, 323 «Iesus latinis litteris scribitur sicut et hic. Quare autem apud Latinos grecis caracteribus scriptitetur non video aliam rationem nisi quia sic inolevit usus…». Ossitona, ricorda il pisano Bartolomeo da San Concordio OP († 1346), De dictionibus proferendis sive de accentu, Roma, Bibl. Casanatense 311 (xiv-xv), f. 78r: «In ultima acuuntur ista: in primis omnia barbara que non declinantur secundum declinationem latinam, ut alleluia, Yesus et similia».

[49] Cf. I Machab. 2, 52-61.

[52] Cf. Aristotele, Ethica nicomachea I, 12 (1101b 15); trad. greco-latina "recognita", ed. Thomae de Aquino Opera omnia, t. 42/I, Sententia libri Ethicorum, Romae 1969, 64: «Iustum enim et virilem et universaliter bonum et virtutem laudamus propter opera et actus».
Cf. Ps.-Cicerone, Rhetorica ad Herennium III, 2, 3, ed. G. Calboli, Bologna 1969, 37: «Iustitia est aequitas ius uni cuique retribuens…».

[54] Cf. Aristotele, Ethica nicomachea IV, 7 (1123b 35, 1124a 7-8); trad. greco-latina "recognita", ed. Thomae de Aquino Opera omnia, t. 42/II, Romae 1969, 226 «virtutis autem praemium honor et attribuitur bonis», 229 «virtuti enim perfectae non utique fiet dignus honor».

[60] S. Girolamo, De viris illustribus (393), detto anche De scriptoribus ecclesiasticis; ed. A. Ceresa-Gastaldo, Firenze 1988; Gennadio da Marsiglia, De scriptoribus ecclesiasticis (500 ca.), PL 58, 1059-112; frequentemente trasmesso a seguito e complemento di quello di Girolamo.

[61] Dominicus de Peccioli, sacre theologie magister aggiunto in secondo tempo da mano coeva, e in parte (sacre theologie magister) al marg. sin. con segno di richiamo; mentre mano diversa e più tardiva (cinquecentesca) aggiunge poco sopra, sempre al marg. s., a mo' di glossa marginale scriptor huius libri, la stessa che poco sotto, marg. d. e all'altezza dei nomi dei precedenti informatori, annota A quibus scriptor notanda hęc accepit.
Ed. Bonaini contamina i due interventi marginali e dà il testo
Dominicus de Peccioli, humilis scriptor hujus libri.

[66] succedentes sottintende fratres, ed è retto da scripsit (nota poco dopo «ad patres scriptos»). "Più diffusamente descrisse fr. Ugolino i frati posteriori a fr. Bartolomeo". L'interpunzione dell'ed. Bonaini rende incomprensibile il testo, digià ellittico di suo.

[67] Cf. Prov. 10, 7 «Memoria iusti cum laudibus».

[69] «illis»: intendi "fratribus Bartholomeo et Ugolino" precedenti cronisti.

[72] CP Orvieto 1250: «Item volumus quod ad predicationes solemnes, sicut Rome, Florentie, Pisis et in aliis locis, nec passim licentientur fratres nisi famosi et probati predicatores, de quorum predicationibus scandalum non timeatur et qui libenter a populo audiantur» (MOPH XX, 11/17-20: intendi pagina e righi).

[73] Riassume l'ordinazione del CP Roma 1287 (MOPH XX, 79/6-18).

[74] CP Anagni 1252, pressoché alla lettera (MOPH XX, 13/33-35). Non Siena 1251 (ib. XX, 11-12). Di certo errore di lettura dovuta alla prossimità degli atti dei due capitoli nella sequenza di registrazione sulle carte del codice.

[75] Contro parisiensis («in studio parisiensi» Cr Ps n° 51, n° 252 ecc.), parisinus (qui scritto a piene lettere) sta per missus ad studium parisiense. Cr Ps lo dice degli studenti della provincia Romana (pisani) inviati a Parigi. In n° 107 («fr. Bartholomeus de Cinquinis… literatus et parisinus») e n° 149 p(ar)isinus dall'asta inferiore di p barrata orizzontalmente. Da proteggere contro ipoteche emendatorie: né perusinusparisiensis (cf. Bonaini, Chronica 453-54 n. 115). "Milanista" non distingue da "milanese"?

[76] CP Anagni 1265: «Conv. Pisanus solvet xxvi lib. Turon. pro studentibus qui sunt Parisius» (MOPH XX, 32/14-15). Cf. A. Castellani, Nuovi testi fiorentini del Dugento, Firenze 1952, II, 929 (tornese); J. Richard, Saint Louis, Paris 1983, 315-24 (La bonne monnais du temps de saint Louis).


precedente successiva