precedente successiva

10. Frater Proynus, filius domini Orlandini de Fabro, que nunc familia est extincta. Hic fuit de singularibus patribus nostris qui fundaverunt conventum pisanum. Iste |4v| fuit vir maxime utique gravitatis in moribus, sanctitatis in vita, capacitatis in licteris, cuius probitatem o(stendi)t ordo in exordio sui. Cum enim esset coetaneus sancti Thome, meruit ascribi in sodalitio provinciam gubernantium quia fuit diffinitor capituli provincialis, et cum sancto Thoma factus predicator generalis Neapolim in capitulo M°cclx°, cum solum quatuor facti fuerunt. Et pater eius scilicet Orlandinus dictum filium multis libris predotavit, quos ipse conventui dedit, ut patet per cartam rogatam a Raynerio Bonacolti de Calcinaria notario, et quod non possint alienari vel pignorari aut de conventu extrahi quovis modo. Sunt autem isti libri scilicet:

1. Decretum

2. Decretales cum apparatu

3. Casus Decretalium

4. Summa Azonis super Codicem

5. Liber Sententiarum testus [= textus]

6. Sum<m>a tota Alexandri in quatuor voluminibus

7. Primus et secundus sancti Thome in uno volumine

8. Tertius eiusdem

9. Quartus eiusdem

10. Liber sancti Thome contra magistros parisienses

11. Correctiones biblie, Expositio prologorum biblie, Postille super Penthatheucum, in uno volumine

12. Postille super Proverbia, Cantic(um), Ecclesiastes, Sapientia et Ecclesiastici, in uno

13. Postille super xij prophetas in uno

14. Postille super Iob, Thobiam, Iudith et Hester, in uno

15. Matheus, Iohannes et Lucas glosati et postillati, in uno volamine

16. Postille super Marcum et questiones super Iohannem in uno volumine

|5r| 17. Postille super totum Paulum in uno volumine

18. Paulus glosatus et postillatus in uno

19. Postille super epistolas canonicas, atus apostolorum et apoc(alipsin), in uno

20. Libri Dyonisii de celesti ierarchia, de divinis nominibus, de mistica theologia, duodecim epistole eiusdem, methaphisica, de animalibus et de intellectu, in uno volumine

21. Opus Alberti super Dyonisium, super ethicam, et quaedam questiones, in uno

22. Libri naturales et methaphisica Ar(istotilis), in uno volumine

23. Methaphisica in alio volumine

24. Libri naturales Avicenne et Alphagrani, in uno

25. Libri naturales maiores in uno

26. Postille super libro<s> naturales in uno

27. Methaphisica Avicenne, commentus super libro<s> phisicorum, et super 4m methe(oro)rum, in uno

28. Libri magistri Alberti de celo et mundo, methau(ro)rum, de anima, de mineralibus, de vegetabilibus et plantis, in uno volumine

29. Regule Alani, libri Anselmi, Boetii, Agustini, et compotus lune, et quedam compilatio quorundam tractatuum, in uno

30. Originalia Agustini in uno

31. Cantica Bernardi et alia originalia eiusdem, in uno

32. Summa magistri Raymundi el Gothfredi, in uno

33. Summa magistri Monete, et due alie, in uno volumine

34. Summa contra hereticos in uno

35. Rethorica in uno volumine

36. Priscianus maior in uno volumine

37. Glose super Priscianum maiorem in uno, et quedam alie glose

38. Bricto in uno volumine

39. Papias in uno volumine 

40. Liber Uguiccionis Pisani in uno volumine

|5v|  41. Postille super loycam in uno

42. Libri loycales et ethicorum, in uno

43. Postille super omnes libros loycales, in uno

44. Distinctiones Mauritii in uno

45. Tractatus magistri Petri Yspani loycales

46. Opus magistri Alberti super libros eth(icorum)

47. Duodecim volumina in quibus continetur tota biblia cum glosis auctenticis et continuatis, supra modum admirandi [sic], tam pulcritudine litere quam nobilitate cartarum et pretiositate omnis ornatus ut pulcrior biblia - consideratis omnibus - nesciatur.

Lege lector quantum huic reverendissime memorie nostra successio obligetur ut tunc iste conventus esset totot librorum voluminibus premunitus q(uot?) quo nec alii armaria librorum habere potuissent. Hic igitur pater tot bonis et tantis operibus consumalis et elemosinis distributis, celos ascendit ubi metit feliciter qui hic tam largiter seminavit.

11. Frater Bondie conversus. Hic fuit sancta persona et utillimus servitor omnium fratrum, sartor doctissimus; et imo sacrista strenuus fuit, nam suis manibus paramenta multa paravit. Et sicut inter sacra fuit reverentissime conversatus, ita bono et interminabili die fuit in sancta sanctorum finaliter collocatus.

12. Frater Hermannus de Sancto Miniate. Illud enim municipium fuit de predicationis terminis nostri conventus, et ideo illi ad nostrum conventum omnes originaliter pertinebant. Hic |6r| vir bonitatis magne et sensatus homo et dulcis pater fuit supprior in conventu pisano, ubi cum magna devotione migravit.

13. Frater Ubaldus de Vallechia, de nobilibus de Vallechia, que est ultra castrum Pietresancte; aliqui facti sunt ex eis pisani cives, de quibus hic pater fuit. Nobilis corpore et mente amplius, namque licteris valde polluit et virtute. Tandem de valle presentis miserie vocatus, dies in Dei pace finivit.

14. Frater Paulus Sardus Pullinus Pisanus. Hic fuit religiosus valde, in se austerus, aliis compatiens erat. Extitit pulcerrimus scriptor et cantor. Ultimo viam universe carnis intravit per quam ad terminum adiit gloriosum.

15. Frater Guido de Canneto. Hic fuit honore duplici dignus: religiosus perfectus et supra humanum modum excellentissimus cantor; quare sibi fuit iniunctum per capitulum Senis celebratum M°cc°l° [oppure M°cc°lj° corretto su M°ccl°x?] quod iret Bononiam ad corrigendum libros cantus, quod et obedientissime fecit. Postremo, postquam in ecclesia militanti sategit se triumphanti in Dei laudibus conformare, in celesli curia modulatur.

16. Frater Gerardus de Buçanello, bonus et carus Dei servitor, hedificatorius homo fuit et usque ad gradum sacerdotii provectus, non diu post de hac vita recessit.

17. Frater Henricus de Massa excessit in sensu et in omni bonitate spirituali. Magister sollicitissimus novitiorum et prior vigilantissimus fuit; exemplum omni clero et populo sanctitatis. Et completo felicissimo cursu, coronam accepit diutius repromissam aggregatus in massa sanctorum.

18. |6v| Frater Vitalis de Calci. Exemplaris valde et cerimoniosus multum; officiosissimus magister novitiorum, quos non solum in ordinis disciplina docebat sed in cantu diligentissime instruebat. Erat enim excellenter doctus in cantu et in omnibus que ordo requirit. Postremo laborum suorum mercede potitus, obdormivit in Domino.

19. Frater Guido de Sancto Ylario. Composite vite fuit et sancte, virtutibus insudavit. Quibus plenarie acquisitis, ad extremam horam vite presentis perveniens, eterna dulcedine ylariter [yraliter cod.] satiatur.

20. Frater Iacobus Mugnarius. Licet modico tempore vixisset in ordine, tamen sacerdotii digne functus officio ad eternam letitiam convolavit.

21. Frater Lanfrancus conversus. Industrius procurator et consolator fratrum fuit, et post multos labores in beata requie fuit perhenniter collocatus.

22. Frater Guillelmus de Palaria, iuvenis in omnibus gratiosus, et usque ad dyaconatus officium et non ultra pervenit.

23. Frater Bectus de Via Sancte Marie. Quietissimus iuvenis valde fuit, et obiit subdyaconus in devotione non parva et per viam sancte Marie pervenit ad patriam.

24. Frater Iohannes, nepos reverendi patris fratris Prohyni de quo superius fecimus mentionem. Hic vere quasi similis ei fuisset nisi preventus a fato comuni; namque subtractus est cum aduch subdyaconus esset et in statu positus certiori.

25. Frater Odimundus Mascha. Hic nobilis homo fuit de domo illa Maschorum. Fuit in seculo disertissimus |7r| advocatus et iuris civilis maxime peritus et doctor, sed omnia derelinquens intravit ordinem; ubi religiosam agens vitam et in finem usque perdurans, optatum bravium meruit obtinere utpote odiens mundum fallacem atque caducum.

26. Frater Bernardus de Curtibus. Devotione conspicuus, multis fuit causa salutis, quos odore sue sanctitatis atrhaxit [sic]. Et sic de hac vita recessit perveniens ad eternam curiam de curtibus huius vite.

27. Frater Matheus de Kinçinca, dyaconus, studentissimus iuvenis et licteris mancipatus. Et iuvenilibus annis expletis, dyaconii arce suscepta festinavit ad celum.

28. Frater Guido de Vada, homo quietus et bonus. Ad sacerdotium usque proveniens [= perveniens], inter sacros celestes ordines Dei gratia faciente meruit collocari. Vade, inquit, anima de vado vite currentis.

29. Frater Bonagiunta Raçese, de nobili prosapia ortus. Fuit homo valde pacificus et modestus. Diu etiam in ordine in bonis moribus et vita sancta probatus, senio confectus, civis saperne patrie, ibidem perhenniter consolatur, bene iunctus agminibus sanctorum.

30. Frater Philippus de Spina, verecondissimus iuvenis amatorque studii, ad celum citius precucurrit; non enim ultra diaconatum protrahxit terminum vite sue, et de spina in eternali viridario collocatus.

31. Frater Raynerius Piccolinus de comitibus de Bolgari de domo comitum Gherardesche. Nobilissimus carne, ingenuus magis mente. Hic fuit magne prerogative, nam(?) gratiosissime predicabat, conversabat honeste, vivebat pure et ad magna paratus fuit. Ab hoc seculo immature subtractus sed in extremo gaudio eternaliter stabilitus, piccolinus in sublime levatus.

32. |7v| Frater Tancredus conversus. Utilis valde conventui, et inter cetera officium longo tempore canape omni postposita negligentia gratiose et fidelissime fecit. Et sic in sancta simplicitate, sicut vixit ita decessit.

33. Frater Leo de Via Sancte Marie, nondum professus pervenit ad celum.

34. Frater Philippus de Peccis. Peccii fuerunt magna et antiqua familia pisane civitatis. Hic fuit persona non parvi valoris, conventui utilis et civibus valde carus. Scripsit antiqua antiphonaria nostri conventus, excessit in cantu et aliis probitatibus copiosus. Decessit de mundo, adepto gaudio sempiterno.

35. Frater Bonisegna. Coriarii arte bene in bono signatus, laudabilis iuvenis applicatus studio et morum venustate insignis, inter signatos a Deo meruit purissimus numerari.

36. Frater Cyandus filius stanpatoris. Eque commendandus iuvenis, nam studio vehementer intentus et vite sancte apicem in brevi adeptus, longam ymo interminabilem adeptus est pacem.


precedente successiva