⌂ 37. Frater Albertus Pulte. Domus fuit nobilium in civitate pisana vocata domus Alberti, de quorum stirpe iste pater extitit oriundus. Huius memoriam debemus devotissime revereri, tante fuit vir iste virtutis, sani et providi consilii, maxime licterature, gratiosissimus tam literaliter quam vulgariter predicator. Deo in sanctitatis |8r| culmine copulatus, hominibus valde dilectus et in toto clero et populo non tantum Pisis sed ubique summe reverentie fuit. De primis ordinis fundatoribus et patribus constitutus. Octo vel decem vicibus provincialis capituli diffinitor - tunc enim in nostri ordinis origine semper iidem fiebant diffinitores ut experti facilius et cautius provincias gubernarent, et mortuo uno alium admictebant. Item fuit diffinitor capituli generalis, item fuit prior quasi in omnibus conventibus nostre provincie; verum est quod conventuum numerus erat minor. Maiorem partem pisani conventus ipse fundavit atque construxit, et ut lumen in vita et sapientia et scientia clarissime corruscavit. Atque post multa optima opera transivit de mundo. Cuius corpus maximo cum honore et gemitu fratrum et totius populi concurrentis, fuit traditum sepulture, et spiritus ille mundus fuit beatorum cetibus agregatus.
38. Frater Yldebrandus, conversus, fuit utilis valde conventui. Hic primo nauta fuerat, atque ad artis sue imaginem de tempestatibus mundi sapientius emergens ad portum religionis Spiritu sancto ductus, et in hoc seculo et in alio quievit in pace.
39. Frater Sinibaldus de Alma, que villa est in pisana Marictima. Hic fuit magnus provincie pater, prior discretissimus. Primo enim sigillatim in omnibus conventibus prior fuit, deinde diffinitor octies provincialis capituli; et tantum crevit eius claritas sanctitatis et vite, licterarum |8v| gratia copiosa, ut provinciam gubernaret; fuit namque provincialis provincie Romane circiter decem annis. De isto patre audivi miranda ab antiquis patribus non parve gravitatis: quod cerimanias ordinis indefesse servavit «nec iotha unum aut ullus apex» [Mt 5,18] periit ab ipso donec omnia in lege Dei et nostris constitutionibus contenta perfectissime consumaret. Et ne multa dicendo sim legentibus tediosus, unum mirabile stilo breviori narrabo. Omnium enim ore recitari audivi quod non fregerit silentium loco vel tempore toto tempore vite sue. Quod in cronica provincialium Romane provincie, que inter secreta scripta provincie reservatur, sic me legisse recordor:
«frater Synibaldus de Alma qui numquam silentium, postquam fuit in ordine, fregit. Nam Corradino, filio imperatoris Frederici, Pisas cum maximo apparatu procerum advenisset et audita fama huius recolendissime memorie patris voluit sibi loqui; occurritque ei fr. Sinibaldus in claustro, nec sibi locutus verbo nec salutatus ab ipso dictum principem resalutare presumpsit. Sed cum infra capitulum extra claustrum intrassent cum baronum maxima comitiva, tunc causam dixit sibi quare eum sic muta lingua recepisset: In claustro, inquid, non est fas vetante regula michi loqui».
Stupe lector, dole rector, ut nullius nunc observantie vestigium videatur! Ultimo, cum officia vite sue et ordinis fuisset laudabiliter functus, defunctus fuit Florentie ac iuxta sacristiam in ecclesia nostra sepultus, spiritu petente superna ubi cum beatis feliciter gloriatur.
40. |9r| Frater Gualterius, dulcis et benignus, quasi nutrix fratribus erat, approbatus confessor. Fuit supprior continuis septem annis nec volebant eum fratres absolvi. Qui sicut suavis fuit in via ita suavitate potitur eterna.
41. Frater Guido de Sancto Donato, magnus confessor, conversatione tractabilis, in observantiis nostre religionis austerus. Succubuit morte, sed in immensa mensa celestis cene eterna satietate discumbit.
42. Frater Bonacursus de Calci, devota persona fuit et simplex.
43. Frater Lambertus de Gambassi. Religione valde devolus, omnibus tam fratribus quam laycis exempla sancte vivendi dimisit; et ideo ut vir ex omni etate probatus, confessor fuit monialium Fossebandi: tunc enim temporis paucissimi electi fuere qui monasteria visitarent. Tandem vocatus de hoc mundo transivit ad Deum.
44. Frater Lotheringus de Buiti, utilis valde frater et in confessionibus audiendis plurimis indefessus. Sequebatur comunia sine interpollatione [= interpolatione?] et chorum nullatenus dimictebat. Et continuatis successibus in bonum, secessit in optimum sempiternum.
45. Frater Ilderinus de Visignano. Persona fuit utilitatis plurime, nam conventui bona temporalia plurima procuravit. Conventum etiam ardentissime diligens, supprior longo tempore fuit. Confessor insuper supra modum laudabilis, finem obtinuit concupitum. |
de quo fecit mentionem frater Synibal<dus> in libro qui dicitur sisa (susa?) aggiunge la stessa mano al marg. d. |
46. Frater Iacobus de Mercato. Inter omnes clericos ut stella matutina refulxit; utpote qui de largissimo fonte |9v| doctrine sancti Thome Neapolim satiatus, de maximis provincie lectoribus in multis conventibus clare scientie luce refulxit. Predicator etiam generalis 1277 Perusii in capitulo factus fuit. Post omnia, clarissima fama completa, pro caducis eterna mercatus ad patres collectus Deum et divina clarius intuetur.
47. Frater Petrus de Buiti, persona valoris plus quam mediocris est merito recolendus. Cantor perfectus, in secretis tenendis clausus omnino, scriptor magnus velox et scius, ideo plurium provi<n>cialium priorum sotius fuit. Et completo vite precipitis cursu, inter celestes collegas scribitur et beatur.
48. Frater Guido de Silvalonga conversus. Non fuit in querendo segnis nec in procurando piger nec in custodiendo sompnolentus sed in conventu semper ad ommia paratus obsequia. Ad vitam que labore privatur adivit.
49. Frater Egidius de Barba. Homo fuit plurimum gratiosus. Et videns quod in civitate plurimi erant operarii in segete ecclesiastici(?) campi, ad Marittimam se convertit, ubi plurimis annis continuis fructum fecit maximum animarum; ita ut fructum centenarium reportaret, in orreo Patris Altissimi conlocatus.
50. Frater Leo de Carcaiuola. Aptissimus inter ecclesiasticos viros, plenus licteris et virtute. Cum per cetera ordinis studia circuisset et docuisset sine invidia multa de plurimis que sciebat, missus Parisius [Parisius in extenso]. Cum completo cursu laudabili redire deberet, ibidem moriens ad celestis regis aulam, ubi semper vivitur, fuit misericorditer sublimatus.
51. |10r| Frater Andreas de Perignano. Vir fuit singularis devotionis; nam çelo fidei accensus, imbutus licteris in studio parisiensi, ad partes se contulit infideles. Et ibi ultramare diu perdurans in bello fidei, cum multos ad unitatem fidei convertisset, ad patriam celestem ducitur peroptatam.
52. Frater Raynaldus, conversus, magne sanctitatis. Et orabat sedulo fluentibus lacrimis ex interiori calore spiritus resolutis, propter que pisane domine eum miro venerabantur affectu. Et sic, nullo momento tepescens, eo ivit quo semper eius tendebat aspectus.
53. Frater Bindus Porcus nomine sed moribus plusquam homo. Nam cum iam provectus et peritus valde in gramatice disciplina ordinem fuisset ingressus, sollicitus fuit multotiens novitiorum magister, quos in magna devotione nutriebat lacte religionis ut mater. Quapropter post diutinam huius officii exercendi solertiam, consolatur ipse finaliter sine fine.
54. Frater Laçarinus, aptissimus iuvenis, sed morte preventus in virum perfectum est cum Christo celeriter consumatus.
55. Frater Herricus Pelliccia, eodem modo iuvenculus paratus ad magna, vite festino termino consumato interminabiliter requievit.
56. Frater Raynuccius de Sancto Miniate, subdyaconus, studiosus et reverentissimus erat puer. Sequtus priores sotios, cum ipsis in eternis pascuis ioculatur.
57. Frater Philippus de Sancto Miniate. Iam medicine in arte peritus cum aliis scientiis, ingressus ex magna devotione ordinem nostrum, brevi tempore in omni probitate profecit. Tandem non diu in hac luce persistens, incorruptibili se sede locavit.
58. |10v| Frater Bernardus Cappellarius, utilis conversus et questuarius valde sollicilus et laboriosus, capellum electionis divine meruit obtinere.
59. Frater Emanuel Corsus. Homo Deo devotus, scivit reprobare malum mundanae deceptionis et eligere bonum sancte religionis. Et functo digne sacerdotii gradu, fuit cum Deo sicut in vita ita etiam in eternum.
60. Frater Albertus de Pratuscello. Pretiosus religiosus fuit, exemplaris populo valde, celebrabat semper, in choro et aliis comunibus semper assiduus. Antiquatus valde in Dei servitio, de pratuscello minimo mundi ad pratum latissimum Dei gratia meruit permutari.
61. Frater Raynerius Longus de Peccis, civibus antiquis. Homo fuit magni valoris, prudentie maxime et religionis eximie, multotiens prior nostri pisani conventus, vir Deum amans et timens. Audi, lector, mirabile quia rarum quod tibi narrabo: nam fuit electus in archiepiscopum kallaritanum, quod regnum tunc pisana civitas possidebat; postulationi renuntiavit ex corde, eligens potius secure subesse quam aliis periculose preesse. Tandem longum in Dei servitio permensus spatium, dierum infinita longitudine fuit divina miseratione repletus.
62. Frater Nicholaus de Vicecomitibus. Hec fuit domus alta nobilium pisanorum numero virorum et valitudine fortitudinis et amplitudine potestatis, domini quidem Gallure iudicatus et in Pisis consulatum obtinuerunt tempore multo. Inter quos iste accintus militia, innumeris potitus honoribus, |11r| videns precipiti via omnia mundana defluere, tactus instintu divino se nostri ordinis collocavit in portu securo, nec clericorum se habitu dignum gestare ut humilis extimavit; quare petivit habitum conversorum et ut inter illos minimus officia diligentissima cura peregit. Atque in huius se exercens, antiquatus in ordine, recte vices apostolorum Christi comitum in sua paupertate tenuit indefesse. Et sic, semota vice obtentaque dignitate, cum Christi comitibus in beatissima fruitione locatur.
63. Frater Stephanus de Vico, probus et prudens. Fuit prior Panormi Sycilie - tunc enim provincia illa Regni nostre erat unita -, supprior in Pisis propter solertiam suam. Tandem in Sardinea diem clausit extremum in gremio Sancte Anne idest in domo quam fratres pisani conventus funditus erexerunt, et auctoritate sedis apostolice et ordinis facto conventu prior pisanus ibi de priore et fratribus providebat.
64. Frater Petrus de Vico. Fuit de patribus conventus antiquis inter alios singularis, religione conspicuus, consilio providus, conversatione suavis, licteris pollens, acceptus civibus, clero reverendus et morum compositione maturus. Ideoque prior in Urbeveteri et in Pisis pluries, et predicator generalis in capitulo Neapolim celebrato M°cclxxviiij°. Posteaquam annosus fuisset, vite multi(plicite)r virtuose premium accepit eternum.
65. Frater Bartholomeus de nobilibus de Caprona. Homo fuit admodum diligendus quia utilis conventui studuit esse toto tempore vite sue, supprior gratiosus et confessor maximus peccatorum. Se ipsum autem sepe considerans non est secutus gregem caprarum, scilicet vitiorum, sed quasi agnus mansuetus pastorem Christum per ardua virtutum usque ad vitam est infatigabiliter ymitatus.