precedente successiva

 

C Õ

|11v| fr. Martinus conversus corsus

fr. Gaddus de Verchionibus

fr. Ubaldus de Peccioli

fr. Iacobus Bergi

fr. Bartholomeus de via Sancte Marie

omnes istos in sequenti folio ubi est tale
signum .
Ø. ex incautela notavi
qui hic secundum ordinem scribi debebant.

Verte.

 

Cosi, a inizio carta, tutto di mano del medesimo copista. Costui aveva saltato pagina e trascritto per errore le suddette biografie in f. 12v anziché in 11v (entro unico fascicolo); torna indietro, avvia la pagina saltata, informa dell'errore e invita a leggere in corretta successione. Bravo!
"Verte"
= "gira pagina". La pagina posposta, noi l'anticipiamo.

 

Ø

omnes qui sunt in ista facie debent esse
in alia
ubi est tale
signum
Õ

66. |12v| Frater Martinus Corsus, conversus. Fuit laudabilis simplicitatis, obsequiis promptus ad questum semper pro conventu paratus, officia sibi commissa sollicitissime faciebat. Et sic in optimo proposito perseverans, animam devote reddidit Creatori.

67. Frater Gaddus de Verchionibus, nobili pisanorum progenie natus, que nunc omnino defecit. Frater fuit conversus, ad exemplum fr. Nicholai de Vicecomitibus supra nominati. Magne fuit humilitatis. Tam in ordinis ingressu utpote nobilis ita se Dei amore deiecit ut vellet Dei servitoribus famulari, quam etiam in progressu ut servitia domus ylari semper vultu obedientia indefessa quantumcumque vilia sibi imponerentur;  et etiam alia suo proprio instintu, ductus a Spiritu, suaviter exercebat. Culius humilitatem respiciens de altissimo Deus, ad superiores sedes feliciter exaltavit.

68. Frater Ubaldus de Peccioli. Vir utique religione preclarus, licteratus egregie, compositus excessive. Fuit consulta valde persona, çelator fervidus ordinis et conventus, prior pisanus dulcis et rigidus. Post multa opera devote finita, infinita mercede dimisso in terris corpusculo praemiatur.

69. Frater Iacobus Bergi. Plusquam satis industrius in omnibus peragendis, homo fuit prerogative non parve. Prior fuit Ananie, et in Pisis supprior. Ex multis actibus bonis felici iocunditate letatur.

70. Frater Bartholomeus de Via Sancte Marie. Probitatibus locupletus, scriptor perfectus et cantor; et continuator celle, ita quod alibi nisi ibi aut in choro sive in refectione inveniri non posset. Supprior conventus. Et per viam sancte Marie humili devotione procedens excessit in celum.

71. |11v| Frater Ugolinus de Lapida. Hic fuit de magnis predicatoribus maximus. Vir indubie singularis in bonis, scientia multa preditus, vite sue a vitiis excubator invictus, populo gratus, conventui salutaris, ordini pretiosus, factus predicator generalis Neapolim M°cclxxviiij°. Et ideo ut lapis solidus et virtuosus in celestium hedificium fuit electus.

72. Frater Gualfredus, conversus sollicitissimus et industrius procurator, multum fuit conventui utilis quando vixit; sic sibi, quando ipsum de tanto Deus labore vocavit.

73. Frater Blasius de Peccioli. Fuit clericus spectabilis valde, namque scientificus multum et lector et etiam famosissimus predicator; ita ut cunti utriusque sexus populi, eius fervidis sermonibus traherentur. Et ipse consummato opere predicandi et vivendi, fuit celitus a carnis honere [= onere] leviatus.

74. Frater Iohannes Boccadoro. Recte secutus est nomen: non solum in hore [= ore] fuit aureo sed tota vita sua auro purissimo similis erat, unde ommibus erat plurimum gratiosus. Et sic impressam sibi ymaginem Creatoris nullatenus obumbravit. Quare in celestes thronos eum manus angelice portaverunt.

Giovanni Boccadoro = Giovanni Crisostomo, † 407, soprannominato Chrysostomus = χρυσος (oro), στομα (bocca, faccia), a motivo della sua abilità oratoria.

75. Frater Bectus de Camugliano. Reverenda persona, doctus in gramatica et in biblia ac etiam in glosis; et ideo continuus erat corrector mense et magister iuvenum et instructor, tam in moribus quam in licteris studiosus. Et ideo dextram Dei sibi propitiam consumpto corpore provocavit.

76. |12r| Frater Bonaiunta de Vico, conversus. Fuit vir bonus, homo pacificus, humilis et fidelis in officiis sibi commissis. Et ideo stipendia vite beate a Domino reportavit.

77. Frater Benedictus de Plumbino. Studiosus et intellectu aptissimus, clericus fuit non exigue probitatis, namque iusta hedificatorius, in agendis providus et acceptissimus predicator. Hic cum aliis benedictis fuit ad celorum regna vocatus.

78. Frater Benedictus de Sismundis. Nobilis domus est et ingenua parentela. Hic sicut nobililer natus ita nobilius conversatus, devotione quidem humilis valde fuit, clericus scientificus, prudens et providus in commissis, mansuetus in responsis, impiger in offitiis, pro conventu ardebat quasi facula. Prior fuit pisanus discretus et planus. Ad ultimum audivit, consumpto mortali cursu, "Ad celum ingredere benedicte".

79. Frater Galganus de Calcinaria, cerimoniosus frater et utilis. Obiit iuvenis sed iam presbiter ordinatus et collocatus in regali sacerdotio paradisi.

80. Frater Michael de Geta. Fuit dilectissimus frater; non enim que potuit facere pretermisit utilia pro conventu. Nam preter que in ecclesia ad divinum cultum pertinentia et honorem, librorum qui sunt in armario sollicitissimam et diutissimam curam egit in ornando, custodiendo et sine diminutione conservando. Ad extremum ab illo qui aperit librum et solvit signacula, in libro vite fuit indelebiter adnotatus.

81. |13r| Frater Ugolinus de Vico. Multum religioni studuit omni tempore vite sue, sequens indefesse comunia, obbedientie vere, humilitatis et penitentie, orationum et disciplinarum, in quibus lacrimas effundebat. Optimus magister novitiorum et confessor monasterii Sancte Crucis; cuius arboris, consumato cursu, fructus dulcissimos apprehendit.

82. Frater Ugolinus de Canneto. Quasi benedictus a Domino; non sine causa sic scriptum reperi in gestis antiquis, quia omni benedictione et gratia repletus, humilis et devotus, et vixit diu et sine tempore premiatur.

83. Frater Guill(elmu)s de Cascina. Religiosus multum, et observavit indesinenter illa que in professione promisit; sacerdos, cum omni devotione celebrabat. Que ministeria hic diligenter in tempore exercuit, in alia sine tempore vita clarius contemplatur.

84. Frater Gaddus de comitibus de Donoratico, que fuit progenies inclita et in tota Ytalia satis clara. Quantus fuit eius mirabilis accessus ad tante ordinem paupertatis, ita fuit processus vite venerabilis et stupendus. Delitiis nutritus, ad gloriam mundi undique provocatus, ad regimen etiam pisane civitatis ut ceteri de sua domo propinquus; dimissis omnibus, humilis et deiectus, humilitatis celestem satorem Christum ut se lucrifaceret est secutus. Nulla in ipso pompa vel faustus [= fastus], nulla procacitas, nulla proprie voluntatis exequtio, nulla repetendi seculi cura fuit. Manum aratro confixam nulla vis potuit extorquere. Nulle mundi blanditie retro vultum, ad Deum erectum atque directum, evolvere potuerunt. Ut apis argumentosa religionis et scientie a floribus ordinis colligere et mella conficere viriliter satagebat, studia hinc inde perlustrans, nulli labori vel vigiliis parcens. Tandem rediens de studio parisiensi, iam factus predicator generalis et lector pisani conventus, non sine magno ordinis detrimento ad magna sibi bona paratus cessit vite mortali, quam Deus non dono eratico sed eterno et copioso premiat in excelsis.

85. |13v| Frater Philippus Bursa non est oblivioni tradendus; probitas enim sua ipsum multis argumentis reddit utique memorandum. Bibliam scivit ex toto, tam textum quam glosas, circa quam addiscendam dedit operam efficacem; excellentissimus cantor, et in aliis bonitatibus excessive [excecussive? cod.] fecundus. Et sicut sacrarum literarum fuit hic amplissima bursa, ita fuit reconditus in eterna.

86. Frater Iohannes de Cantone. Vir profecto Dei, sine quocumque defeclu; fuit enim simplicis fidei, utpote qui Deo sine malitia serviebat. Ordinem sacerdotii humiliter valde suscepit, unde inter celestes ordines sors illius merito sublevatur.

87. Frater Cechus Nasus. Electus Dei atque dilectus, inter alias multas virtutes quas illum gratia divina dotaverat, hec in illo viguit excessive scilicet quod infirmis vultu semper ylari serviebat, non solum illis necessaria ministrando sive cibaria sive medicinalia propinando, sed eliam illis indigentibus el(emosin)as procurando. Quibus sanctis exer<ci>tiis devoto et perseveranti corde consumatis, Christum pro quo se exhibuit, habuit pro mercede.

88. Frater Iustus. Homo perutilis, sufficientis licterature, religiosus composite conversationis et bone, valde gratus in verbo divino. Sic re iustus et nomine, inter iustos et sanctos fuit eius spiritui data societas, vocato de corpore in civitate Castelli dum ibi prioratu officio fungeretur.

89. Frater Leonardus de Vico, conversus. Bonus et humilis atque devotus, laboriosus satis. Unde illi qui vicit leonem de tribu Iuda merito gratiosus, inter victores fuit finaliter exaltatus.

90. |14r| Frater Matheus de Morrona. Magne scientie clericus, lector honorificus Pisis et alibi, predicator excellentissimus in pisano conventu ubi tunc famosissimi ponebantur. Offert ergo se predicandum hominibus quem Deus in terra implevit gratia et in celis gloria eterna coronat.

91. Frater Leo de Sancto Sixto. Religiosus plurimum commendandus. Fuit cantor arte et usu perfectus, vite nitore mundus, predicatione preclarus, in divino cultu sollicitus. Meruit in eternis laudibus perhenniter insatiabilis refoveri.

92. Frater Iohannes Fortis. Non est secundum corpus sed secundum spiritum nominandus; semper enim in carne debilis et languidus fuit sed spiritu fortis et constans. Nullatenus fuit impatientia fractus, non enim est parvi nunquam ab infirmitate obtinere libertatem et in animo non servituti submicti. Et sic fortis factus in bello, postquam legiptime usque ad ultimum decertavit, coronam immarcescibilem victor accepit.

93. Frater Philippus de Sancto Luca. Scriptor pulcerimus, cantor peritus et placidus, in serviendo robustus, infirmis benignus et pius non solum compassionis affectu sed obsequiorum effectu. Ideo quia in hac vita industrius otio non vacavit, otio quietatur eterno.

94. Frater Ubaldus de Carfagnana, multum bonus conversus, sacrista excellenter industrius, sollicitus in procurandis necessariis sacristie. Quare diligenter officio vite peracto, spiritus in alta conscendit.

95. Frater Leonardus de Spina. Inter viros laude dignissimos non est immerito conscribendus; nam existens in seculo, exortatione sua in ordine plurimos iuvenens collocavit. Deinde ordinis habitu devote suscepto, non segniter incepta perfecit. Honeste quidem et munde vitam in austeritate penitentie agens, fuit pluries novitiorum magister. Et sic vitam temporalem in eternam felici commertio commutavit.


precedente successiva