precedente successiva

96. |14v| Frater Henrricus [sic] de Plumbino. Iuvenis ad studium valde aptus, dimissis defectibilibus scolis in terris, ad cetestes se transtulit visiones.

97. Frater Claruccius, adhuc subdiaconus in celesti [celestia cod.] ierarchia fuit ab animarum bono episcopo collocatus.

98. Frater Iacobus de Sancto Cosma, studiosus plurimumm iuvenis, totus pacificus et suavis, in societate letatur pacis eterne.

99. Frater Bectus de Vacca. Familia fuit satis antiqua civium pisanorum et omnes istum conventum plurimum dilexerunt; etiam ecclesiam Sancte Katerine unus ex eius promovit in altum quia operarius ipse fuit. Hic frater, licet ignarus gramatice ordinem fuisset ingressus, in brevi didicit primam artem. Et multa ulterius didicisset nisi misericordia Dei ut eternam tribueret, presentis vite sibi terminos resecasset.

100. Frater Gadduccius de Sismundis, de cuius genere fecimus superius mentionem. Iuvenis fuit valde sensatus. Et vere, si presentia cernimus, magnum dapnum secutum est conventui nostro quia mors eum nimis cito delevit, licet spiritum Deus cum precedentibus iuvenculis rapuisset in celum.

101. Frater Benedictus Guerrigi. Aptus ad studium usque ad sacerdotium perductus, iam magister artium acutus et in alias scientias valde paratus. Vite modeste et religiose culmen aspiciens ut finaliter perveniret, tulit eum Deus sine tempore premiandum.

102. Frater Dominicus de Sancto Paulo, conversus valde utilis. Hic primus fuit vocatus nomine patris nostri, cuius interventu eum Deus super ethera collocavit.

103. |15r| Frater Guido de Murciis. Murcii est popularium pisane civitatis domus egregia. Hic etiam iuvenis ad omnia que religio immaculata requirit dispositus excessive. Cum in artibus in Pistorio magister existeret, ibidem completo citissimo cursu presenti visu glorie delectatur.

104. Frater Deodatus. Peritus in legibus et in foro causidico eloquentissimus advocatus, intravit ordinem Dei amore compunctus; in quo sic regularem tenuit disciplinam ut esset omnibus in exemplum. Et post multa annorum curricula, adhesit eius anima immobiliter motori superno.

105. Frater Iohannes, carpet(er)arius [=? carpentarius], conversus. Cito eius laboribus Deus posuit finem bonum, cum ad se ipsum, cum esset novitius coniunxit in celo.

106. Frater Iohannes Gattarelli. Cum sancto profitendi proposito aduch novitius, fuit ad alta premissus.

107. Frater Iordanis. De hoc nec dictamen ingenii nec nota litere poterit sine diminutione narrare quia de eius memoria incredibilia et scripta a prioribus reperi et a patribus magne auctoritatis audivi; que nisi forent, scribere nullatenus presumpsissem. Breviarum, missale, maiorem partem biblie cum glosis, secundam sancti Thome et multa alia comprehensa memoria retinebat. Sancte vite ita ut credebatur, miraculis corruscavit. Dum enim innumerabili populo predicaret, crux rubra in eius fronte cunctis videntibus et mirantibus impressa semel ostendit eius testimonium sanctitatis. Literis quas liberales vocant funditus aprehensis, et doctis studiis Bononie et parisino discursis, librum Sententiarum theologicum legit eleganter Florentie in studio generali; deinde ibidem tribus annis lector principalis existens ut stella candida corruscavit. Diffinitor etiam capituli provincialis et predicator generalis, et lector Pisis et alibi. |15v| Sed qualis fuerit sermonum divissimus seminator, adhuc qui collecti reperiuntur eum ad astra substollunt. Sicut enim olim quando Deus pluit manna de celo, sic Florentie et Pisis et omnibi ubi eius verba resonabant, colligebantur, servabantur, vulgariter scribebantur; erant enim plena sapientie. Virtutum sigillo muniebat, spiritu calefiebat et spiritu radiabat. Viri eius oratione eloquentissima corde compuncti, quia infatigabiliter quater et sepe in die quinquies predicando emolliebat duros; inimicitias in amicitias convertebant, et multi dimissis omnibus vitiis in ipso Iordane se ipsos lacrimis baptiçantes, vitam in melius commutabant. Mulieres, quarum genus in lavaturis et vestibus et iocalibus consuevit involvi, reiectis cunctis lascivis usibus, honestius procedebant. Disciplinatos in Pisis primus invenit, quorum initium fuit bonum; et Sotietas Salvatoris per eum inventa fuit prima in civitate pisana.

Quid ultra dicam? Non preteribo quod michi frater Taddeus Dini, vir excellentie magne, narravit. Dixit namque se audivisse ab uno de patribus maioribus nostre provincie: Plura, inquid, scit frater Iordanis solus quam omnes fratres provincie simul. Et sic dum totam nostram civitatem ad aureum seculum perduxisset, vocatus per obedientiam a fratre Americo de Placentia, nostri ordinis tunc magistro, ut iret Parisius ad legendum et deberet magistralibus infulis insigniri, in Placentia inter manus dicti magistri et aliorum proborum cum summa devotione emisit spiritum, choris apostolicis sotiandum, ubi gaudet evo perhenni. Cuius corpus per cives pisanos Pis(as) adductum, innumeris populis sociatum clamantibus simul et flentibus ac |16r| suspirantibus, fuit in ecclesia Sancte Katerine in manseolo collocatum, quod etiam nunc sub sepulcro marmoreo archiepiscopi Symonis clare monstratur. Ad quod etiam eius lapideum reposticulum vidi ego multas cereas pendentes ymagines, positas ab hiis qui gratias a Deo eius oratione et meritis acceperunt; quas tolli opportuit in positione tumuli archiepiscopi supradicti. Vixit in ordine hic pater annis xxxj, cuius felicissimus transitus fuit M°ccc°xj° de mense augusti, infra octavas Sancte Marie matris Dei et virginis gloriose. Cuius officium indesinenter in dormitorio ita fervide, tam alte, sic clare tamque devote incipiebat ut omnes ad simile concitaret. Hec sunt exempla tenenda priorum, hec fundamenta et hedificia quibus adhuc nostra vilis debilitas substentatur, quorum adhuc calore nostra frigiditas recalescit; que si pro parte sequeremur, essemus Deo magis accepti et populis in pretio kariori.

108. Frater Guiliemus [sic], conversus. Magister in schultura peritus, multum laboravit in augmentando conventum.

Hic cum beati Dominici corpus sanctissimum in sollepniori tumulo levaretur, quem schulserant magistri Nichole de Pisis policretice manus, sociatus dicto architectori, clam unam de costis sanctissimis de latere eius extorsit, non memor magistri ordinis cum excomunicatione lata precepti,

Hic cum beati Dominici corpus sanctissimum in sollempniori tumulo levaretur, quem sculpserant Magistri Nichole de Pisis, Policretior manu, sociatus dicto architectori, clam unam de costis sanctissimis de latere ejus extorsit, non memoria magistri Ordinis cum excomunicatione lata praecepti (Marchese, Memorie I (1869), 578-79)

Hic, cum beati Dominici corpus sanctissimum in solemniori tumulo levaretur, quem sculpserat magister Nichole de Pisis, Policretior manu, sociatus dicto architectori, clam unam de costis sanctissimis de latere ejus extorsit, non memoria magistri Ordinis, cum excomunicatione lata, praecepti (ed. Bonaini, Chronica  467)

qui tunc cum generali capitulo Bononie presens erat; dictamque costam portavit Pis(as) et in altari Sancte Marie Maddalene reverenter abscondit. Quam in morte, petendo veniam de innocenti ut sic loquar culpa, lacrimabiliter revelavit; quam invenientes fratres ut ipse predixerat, in sacristia venerabiliter posuere. Obiit postquam vixit in ordine 56 annis, que fuit etas completa. Cuius spiritus sine tempore in sinu Abrae feliciter requiescit.


■ disastrato testo di ed. Bonaini, quello diffuso e correntemente commentato. Cf. B. Bruni, Il domenicano fra' Guglielmo da Pisa architetto e scultore discepolo diNicola Pisano, Firenze 1957, 32.

■ brano in colonna da restituire come a sinistra, e da intendere: "Quando il santissimo corpo di san Domenico fu traslato in più onorevole arca, scolpita dalle policletiche mani di maestro Niccolò da Pisa, fra Guglielmo, collaboratore di detto architetto, sottrasse di nascosto una costola da un lato di quel santissimo corpo, ignorando le disposizioni - con annessa scomunica - emanate dal maestro dell'ordine, allora in Bologna in occasione del capitolo generale [1267]; ...". L'originale policretice è fonetismo volgare in luogo di policletice, dotta aggettivazione da Policleto, antico scultore greco (V secolo a.C.); gli scolastici lo conoscevano tramite Aristotele (cf. Fisica II, 3: 195a 30-35; ecc.); Dante, Purg. X, 32.
Giovanni da Vercelli, maestro (generale) dell'ordine 1264-83. MOPH III, 130/22-26 (1265).

«Dominican history newsletter» 18-19 (2009-2010) p. 174 n° 1050. DHN 20 (2011) p. 217 n° 1297 (fra Guglielmo da Pisa).


109. |16v| Frater Oddo Teuthonicus, natus in Pisis patre theuthonico. Fuit valde devotus et exemplaris, et tam latinis quam germanis propter utriusque lingue peritiam gratus et acceptus. De cuius devotione quidam meus avunculus mira dicebat in castro de Peccioli, namque devotus illius familie satis erat. Cantor fuit placidus et peritus. De insula Sardinee ad firmam terram viventium navigavit.

110. Frater Ubaldus de Cantone. Hii fuerunt cives honoris. Fuit homo valde probus et sufficientis scientie clericus, persona quieta et plana et in ordine satis antiqus. Amplitudinem obtinuit vite perhennis 1312 de mense decembris.

111. Frater Raynerius de Sancto Ambrosio conversus, calcifex doctus et in aliis nullatenus otiosus. 1313 obiit Sareçane [sic in extenso].

112. Frater Matheus Capannetta. Duodennis oblatus a patre, per 4or annos innocentissime vixit ut inter milia innocentium numerari fit dignus.

113. Frater Alexander de Spina. Vir modestus et bonus. Que vidit oculis facta, scivit et facere; ocularia ab alio primo facta comunicare nolente, ipse fecit et omnibus comunicavit corde ylari et volente. Cantare scribere miniare et omnia scivit que manus mechanice valent. Ingeniosus in corporalibus [non choralibus di ed.], in domo Regis eterni fecit suo ingenio mansionem.

114. Frater Iohannes de Sancto Sixto, sacerdos iam in ordine factus, bonus et quietus. Veniens de Sardinea sistitit gradum in termino qui numquam in perpetuum termi<n>atur.

115. |17r| Frater Iohannes de Calcinaria. De familia et filius magistri Falconis, patruus domini Bonaiunte, cui noster conventus ob magna beneficia et in vita nobis et in morte collocata plurimum obligatur. Hic frater fuit valde sensatus, phuries vicem prioris gessit in nostro pisano conventu. çelavit fervide, vixit honeste, procuravit sollicite, magnus in ecclesia et alibi, et acceptus ubique confessator. Postea peractis in Dei servitio annis xliij, super astra lucifera premisit animam, corpore in terris dimisso, venerabiliter tumulato 1313 de mense martii.

116. Frater Bonaccursus de Lanfranchis, latere Malepe, que domus est Pisis nobiliter numerosa. Iuvenis omnibus fratribus gratiosus, moribus compositus, reverendus et reverens, bone spei et magne expectationis apud omnes, tam fratres quam etiam consanguineos et consortes. Primo anno sacerdotii dum esset Senis iuvenis studiosus, cui non segniter intendebat, beandum semper spiritum exalavit 1315 kalendis octobris.

117. Frater Iohannes, conversus. Continuatis temporibus discretus portarius et impiger, maturus non solum tempore sed et vita. Pauperibus valde pius; unde advenientes reficiebat, quantum sibi posse conferebat, facie semper leta. Post diurna et continuata opera, misericordiam ultimam consecutus, dies eternos meruit adipisci.

118. Frater Leo de Pecciis, tertius de illa clara familia Pecciorum. Fuit vir probus et bonus, scriptor et cantor excellens, et clericus intelligens valde; vitam duxit nullatenus otiosam. Et in capitulo aretino 1316, ubi erat pro conventu Castelli Castri procurator et sotius, in conspectu venerabilium fratrum vocatus a Deo, est in immobili requie collocatus.


precedente successiva