precedente successiva

231. Frater Raynuccius de Upešighis, que domus nobilis valde et potentia multa prefulxit. Hic religiosus karissimus fuit, licteratus valde, arismetricus quo  -  ut audivi  -  non erant tres dum vixit in Ytalia meliores. Astrologiam novit, unde et tractatum spere composuit curiosum et docuit multos fratres. Sed et librum copiosum quem Paschalem vocavit edidit non parvo studio et labore, ubi corripit inter multa quae tractat, defectum ecclesie in notatione(?) lunari. Theologus et philosophus complelus fuit. Studuit Florentie et Neapolim studiis generalibus ordinis nostri, baccellarius Pis(is) et lector; et in aliis pluribus conventibus famose et bene complevit. In Pisis supprior et in Prato et Luce prior provide gubernavit. Ystorias sine numero scivit et diserte narravit. Robustus in corpore, tandem in egritudinem decidit, quam patientissime et ylariter tulit, ita etiam ut se et alios de illa egritudine gravi ad risum pluries provocaret. Ultimo senio completo, laudabiliter mortale seculum victor evasit.

232. |31v| Frater Petrus, Rodulfi filius et frater fratris Iacobi Rodulfi. Hic fuit iuvenis mire sinceritatis, optime iam cantabat et chorum in cantu tenebat. Dilectus ab omnibus ut pote quia suavis et mitis. Tandem devotione commotus ut sepulcrum Yesu Christi domini nostri visitaret, cum aduch dyaconii fungeretur officio, transfretavit in Ciprum et inde post parvum temporis cursum solutus carne animam cum beatis et electis spiritibus collocavit.

233. Frater Nicholaus de Sancto Martino. Quis eius laudes explicet nescio. Inferioribus parentibus natus, moribus vita scientia et virtutibus ad alta conscendit. Huius ego in officio et missa dum fui puer extiti continuus minister et sotius. Fuit inreprehensibilis quoad vitam ut nichil inhonestum aut incompositum verbo vel actu in ipso vidisses. In locutorio rarus; sed hoc de se pluries michi dixit quod ibi numquam sedendo se aliquo modo locavit. Raro vel numquam in lecto remansit vigilando. Longissimo tempore numquam matutinis dictis ad stratum rediit sive lectum. Carnes ab extra cuiusvis generis a secularibus missas numquam recepit, quod expertus loquor. Habuit scientiam ordinis clare atque perfecte. Imbibitis namque ad totum liberalibus disciplinis et naturalibus atque moralibus philosophye documentis, ipsas per conventus provincie docuit plures fratres. Bononie fuit studens et Pis(is) baccellarius necdum sacerdos lector in Prato. Exinde missus Parisius tam eleganter studuit et refulxit ut a magistris nimio diligeretur affectu. Reversus factus bacellarius Florentie in studio generali, eodem anno factus est lector ibidem, quod de nullo fuit auditum. Tam diserte, tam scientifice tamque magistraliter legebat ut iudicio omnium omnes in lectionibus excedere videretur. Postea in Pisis lector fuit, et gratus. Quid dicam de sermonibus in latino, cum pre omnibus in hiis clara fama fulgeret? Verbum autem Dei Florentie pluribus annis et Pisis ita facunde, ita gratiose vulgariter predicavit ut nemo in civitatibus remaneret - si fieri poterat - quin sitibunde ad audiendum ipsum celerime festinaret. Dicam tibi rem veram: quod in verbo tanta fuit |32r| sibi gratia diffusa de superis, ut quicumque fratrem Nicholaum audivit, in comparatione eius, sibi desiperet omnis alius postea predicator. Unus similabat ipsum Saulo, alius Demosteni, alteri Platoni, tanta erat eius fama praeclara. Cum mulieribus numquam vel rarissime loquebatur, et tunc etiam senex verecundus erat ut puer. Gratissime conversationis fuit, ut sive docendo sive sermocinando sive predicando(?) aut comuniter loquendo, dictum fuerit ab omnibus illud verbum quod de vero magistro sacrum evangelium dicýt: źNumquam sic locutus est homo╗ [Io. 7,46]. Fecit sermones dominicales et quadragesimales septemplices; qui postea incuria sua et remanentium post ipsum non sunt in usum et in debitam formam redacti. Adhuc tibi addam unum incredibile verum quod cum multis et multis temporibus predicasset, numquam sententiam vel ystoriam vel fantasiam aliquando iterum repetivit. Veniam nunc ad honores quibus eum ordo plurimum exaltavit. Fuit prior pistoriensis et pisanus, diffinitor capituli provinciatis, predicator generalis, vicarius magistri ordinis in natione Dalmatie. Postmodum senex postulatus(?) in archiepiscopum pisanum; sed data ecclesia pisana domino Iohanni Scharlatto, in episcopum lucanum unanimiter postulatur, sed contradicentibus florentinis propter castra lucani episcopatus que tenent, impeditus de lucana ecclesia, rachanentensi et maceratensi preficitur in episcopum et pastorem [1349-67]. Ubi ut iubar solare refulxit exemplis et verbis populum atrahendo. Et postquam diu predictam rexit ecclesiam, beato fine in sua sede quievit sede potitus eterna.

234. Frater Andreas de Nichio, de nobili Orlandorum parentela progenitus. Ingenuus carne sed magis spiritu fuit; nam puer, cum solus heres divitiarum paternarum exýsteret, liber et pulcer contempsit omnia ut Christum in nostra religione pauperem sequeretur. In ordine vero licet parvo tempore vixerit, innocue tamen et suaviter in nostra societate convixit. Multa proponebat pro conventu facere, pro quo totus ardebat; sed immatura morte percussus, et ipse preventus et nos a nostra expectatione remansimus defraudati. Nam aduch valde iuvenis, iam tamen sacerdos et in Pisis supprior, de mense septembris emisit spiritum ad gloriam heres(?) felicitatis eterne, tanto fratrum et secularium gemitu atque ploratu ut non sufficeret aliquis enarrare. Cuius gratia habet conventus pisanus copiosas et largissimas elemosinas annuatim, unde eius memoria semper debet esse presens in mentibus nostris, atque pro eo et suis preces effundere omni cura tenemur.

235. |32v| Frater Iacobus Christiani, conversus. Hic michi familiaris et sotius dum fui novitius. Arte calcifex valde peritus, in qua arte longo tempore fratres fideliter servivit et prompte. Sacrista sollicitus, et procurabat multa bona pro sacristia et etiam pro conventu; et vere commendabilis fuit eius vita, integra et fidelis; in ecclesia dominabus dulciter respondebat. Suavis et constans et exemplaris plurimum. De mense octobr(is) fuit de carnis honere [= onere] liberatus.

236. Frater Iacobus Gualterotti de stirpe nobili Lanfrancorum. Intravit ordinem satis puer et restitit bellis quampluribus ad exitum ordinis provocantibus eum, et facta professione studio intentus loycam et phisicam aprehendit. Infra provinciam theologian scire sategit, sed ut animum melius ad divinam scientiam applicaret in Angliam oxoniense studium et Parisius peragravit. In Florentia magister studentium fuit, in Pisis baccellarius; et alibi et ibidem pluries lector, ac etiam Senis et Perusii et in loco curie et quasi in tota provincia lector fuit. Predicator generalis et elector magistri ordinis et vices procuratoris ordinis gessit in curia. Tandem ab Urbano papa V░ in theologia obtinuit cathedram et infulas magistrales, qui fuit primus post dicti pape adventum in romana curia magistratus. Deinde post a Gregorio papa bone memorie fuit electus [3.IX.1371] in archiepiscopum turritanum in insula magna(?) sardorum, ad quam accedens pro exercendo officium pastorale turres possessit eternas temporalibus relegatis.

237. Frater Iacobus Petri de Pisis. Humiliter natus, ita composite vite fuit ut de magna prosapia iudicasses eundem. Oculos graves, incessus raros, sermones compositos audivisses et vidisses in illo. Fuit propter eius sensum bene cons<ultus>. Prior bis pis(anus) et supprior, et lucanus. Diffinitor provincialis capituli et generalis predicator. Tandem dominorum procuratione pisanorum fuit factus archiepiscopus in Turribus Sardinee [11.X.1372]; tamen ad locum corporaliter non accessit sed febrili infirmitate percussus in turri fortitudinis se locavit.

238. |33r| Frater Bartholomeus Rossi. Hic fuit homo valoris in licteris bene intelligens. Studuit in provincia in primitivis et naturalibus scientiis, loycus et ph(ilosophu)s, et theologice scientie studens Mediolani et Neapolim atque Parisius. Lector Pisis et in aliis plurýbus conventibus provincie. Fuit satis bonus astrologus, cantavit et predicavit sufficienter, sensata persona et bone conversationis. Prior in Tuderto. Fuit etiam diffinitor capituli generalis et diffinivit in capitulo brandiburgensi [1363]. Tunc mortuo fratre Nicholao de Corneto [maggio 1363] provinciali nostre provincie bone memorie, ipse rediit generalis vicarius nostre provincie, et ibidem in dicto capitulo generali fuit provincialis Terre sancte institutus. Et cum per plures annos in Cipro fuisset, rediit Pis(as); et febre post tempore mortali correptus, optimi sensus et intellectus existens, transiit de hac vita 1375 de mense martii.


MOPH IV, 401-02 (1363).


239. Frater Nicholaus de Cascina, filius ser Bindi. De hoc parum dicam quia merces eius a nobis invalida foret. Hic licteris secularibus spretis ita se divinis penitus mancipavit ut solummodo bibliam et summas conscientie et originalia sanctorum et legendas martirum et patrum collationes et vitam studendo videret. Semper in psalmis, semper in choro, semper in missis intendens. Pernoctabat in ecclesia, disciplinis macerans carnem suam. Munde et pure vivendo, obedientie promptus erat. Tante humilitatis et tanti timoris fuit ut aliquando limites pertransiret, nec recordor aduch religiosum vel paucos in illa sui deiectione profunda. Tante caritatis ut numquam aliquis infirmus in conventu ubi presentialiter esset, posset in necessariis deficere vel servitii carentia ullo modo perire. Suavis et multe dulcedinis, supprior pisanus. Ita letus ex hac miserie valle transivit ut intelligere plene daret sibi adesse agmina spirituum beatorum. Obiit ergo feliciter Pisis flentibus universis, ipso solo gaudente, in vigilia Pentecosten cum Spiritus sancti festum consolatoris mestorum ab ecclesia celebratur. Huius corpus post plurimos menses inventum fuit integrum ab aliquo qui sepulcrum in quo iacebat aperuit. Parco pluribus ne longus existam. 1378.

240. |33v| Frater Iohannes de Treggiaria. Fuit magnus confessor in ecclesia, scivit predicare et convenienter cantare. Fuit sequens comunia multum bene chorum et refectorium. Fuit diffinitor capituli provincialis, fuit prior in Egubio et postea in Pisis; in quo prioratu cessit humanis 1378 de mense septembris.

241. Frater Petrus de Cascina, conversus. Hic fuit devotus homo, et ex devotione sua ivit ad visitandum sepulcrum domini nostri Yesu Chrýsti. Prius autem et postea, fuit sacrista bene sollicitus et continuus; multis annis dominabus in ecclesia bene respondit. Questuarius fuit bonus, maxime in questu frumenti; infirmarius etiam pius et solers, nec in servitiis infirmorum sibi parcebat. Post multa tempora completa a bona et exemplari vita in pace quievit 1380 in martio mense.


precedente successiva