precedente successiva

217. Frater Bartholomeus Bardini. Aduch iuvenculus optime ad scientiam preparatus. Obiit Pistorii anno predicto [1348].

218. Frater Iohannes Clerici. Fuit familia in Pisis satis clara in Forisporta. Hic fuit in vite honestate famosus; comunia ordinis, chorum et refectorium indefectibiliter sequens, in victu et lecto et vestitu ordinem tenens. Licteratus et studentissimus fuit. Post studia, post officia, post lectas in Pisis Sententias, lector in Pisis et alibi gratiosissimus fnit. Cantor optimus, predicator acceptus, confessor discretus, lector senensis et perusinus. Tandem in episcopum lunensem postulatus non optinuit confirmari. Deinde dum prior acceptissimus esset in conventu Sancti Miniatis, veniens Pisas, inibi prostratus ad lectum infirmus diutius magna cum patientia tolleravit. Postremo in die animarum in conspectu fratrum optimo fine quievit.

219. Frater Michael de Vico. Fuit vir non paucis laudibus extollendus. Namque quantum ad vitam semper honestus et mundus, ordinem sequens in omnibus. Quantum ad literas capax nimis et acutus valde. Namque loycalibus et philosophycis ad perfectum adeptis et doctis in pluribus locis, ivit Bononiam; ubi tunc - quod mirum fuit - factus magister studentium quia nimium ceteris prepollebat. Exinde reversus factus bacellarius pisanus et perusinus. |29v| Expletis lectionibus Sententiarum et actibus famose completis, transivit Parisius, ubi supra modum proficiens rediit ad provinciam, et tunc in studio florentino baccellarius et postea magister studentium. Sic argute disserebat ut in disputationibus pauci vel nullus posset subsistere contra eum. Exinde lector pisanus, senensis, perusinus et tandem florentinus. Ubique splendebat celebre nomen eius. Nec tunc temporis magistri in theologia ubique fiebant nec quilibet sed solummodo Parisius, ut paucissimi in partibus Ytalie et alibi viderentur; unde quando ordinem sum ingressus, in tota Ytalia tres reperi in theologia magistros. Hec dico ne tu qui legis mireris si iste vel ceteri probissimi, de quibus feci superius mentionem, non fuerint magisterio infulati. Demum hic pater prior Pis(is) fuit, ubi šelo ardentissimo et humili more gubernavit. Fuit ex hoc ordinis officiis et gradibus redimitus, predicator generalis, diffinitor capituli provincialis, sotius diffinitoris capituli generalis, visitator provincie in Pisis. Quasi pater patrie in consiliis conscientie et in ceteris habebatur. Ultimo cum annum quinquagesimum [= Lm cod., in parte sovrascritto] attigisset, inyhanter affectabat Rome recipere finem vite, quod pluries ab eo ego auribus meis audivi: "O utinam Rome finiam dies meos ut inter sanctos mea caro requiescat!". Quam unam petitionem Deus piissimus exaudivit, quia anno magno iubilei [1350] Romam pergens, in via infirmitate gravi correctus [= correptus] pervenit Romam; ibique post paululum, receptis devote ecclesiasticis sacramentis coram multitudine fratrum, quorum tunc ibi concurrentium numerus magnus erat, tradidit spiritum superna petentem, relicta in sanctorum corporum cetu sua carne, quod tot suspiriis et precibus impetravit.

220. Frater Iohannes de Canneto. Isti fuerunt boni cives. Hic iam magnus ordinem ingressus profecit scientia quia studens in Bononia et Parisius. Fuit lector pisanus et viterbiensis. Optime scripsit et plura que in armario nostro habentur. Fuit etiam exemplaris et honeste valde vite et sensatus. Fuit diffinitor capituli provincialis et predicator generalis, visitator provincie, prior pis(anus) pluribus annis. Hic fundavit infirmitorii domum novam sed non complevit deficiente pecunia, quam ego postea complevi ut patet. Fuit etiam prior in Tuderto. Et tandem Pisis devote viam universe carnis intravit. Sub manibus istius ego qui scribo fui receptus ad ordinem et sub eo nostrum ordinem sum professus.

221. |30r| Frater Iohannes Buttari, de nobili domo Ley. Fuit aptissimus ad scientiam; namque in iuvenilibus annis rationales scientias plene didicit, et laudabiliter et officiose docebat. Accepte multum predicabat tam vulgari quam latino sermone. Recthoricus sufficiens et in arismetrica bene peritus. Tandem aduch iuvenis ad magna paratus ivit Parisius, et dum summe proficeret cecidit in egritudinem, de qua et propter quam ibi transivit ad patres.

222. Frater Stephanus Bonaiuti de Spina. Hos ego vidi magnos et plurimos cives. Hic puer ingressus ordinem totus aptus. Cum sic bone spei proficeret, pater cum amicis carnalibus de ordine rapere voluerunt; sed bona constantia constitýt, ut ab ordine nec blanditiis nec minis nec violentia corporali posset avelli. Et sic de bono in melius, optime et plene in loycis et philosophicis eruditus, meruit extolli ad dictarum magisteria doctrinarum. Tandem completis minoribus studiis, ad theologie culmen intendit, per studia Florentie et Bononie colligens mella pagine sacrosancte. Et inde rediens, Pisis et Senis baccellarius, que illud officium requirit famosissime cuncta perfecit. Proinde Parisius missus et diu perdurans, post reditum factus in Florentia baccellarius et magister studentium altiori fama perluxit. Et nondum xxx completis solaribus annis, lector senensis et pisanus non contentus theologiam docere sed iuvenes provincie aptos, a provincia sibi commissos, de doctrinis philosophicis imbuebat. Et cum sic doctrina polleret, factus est diffinitor capituli provincialis et predicator generalis, prior lucanus et pisanus cum aduch iuvenis homo esset. Postremo thisy percussus optimo fine quievit. Huic linguam sic in arguendo sermocinando vulgariter vel latine disertam in nullo vel in paucis audivi.

223. Frater Francischus de Cascina. Religiosus bonus vaide, sensatus homo, pius pauperibus fratribus, quibus sepius de propria pecunia providebat. Supprior bis Pis(is), prior S(er)šane ac etiam Luce. Vicarius domini Guilelmi episcopi lucani in spiritualibus. Confessor dominarum nimis acceptus, totus suavis et dulcis, antiqus pater nostri conventu. In senio suo de pecuniis a se procuratis fecit fieri cameram in claustro secundo que omnibus patet; que camera honorifica est pro magistro ordinis et provincýali nostre provincie deputata. Plenus dierum et bonorum operum, quia cotidie celebrabat, Deo animam reddidit conditori.

224. |30v| Frater Iacobus Leonis de Sancta Christina. Fuit valde bonus religiosus et honeste conversationis. Magister novitiorum in pluribus conventibus, nulli molestus, omnibus obsequiosus, in operibus manualibus ingeniosus; semper operosus, libros armarii conventus sollicitissime reparabat. Et cum multa utilia fratres de ipso cer<ti>tudinaliter expectarent quia intelligens erat et comunia devote sequebatur, fuit Deo providente de sua requie sublatus ab eis.

225. Frater Thomas de Paule, filius ser Nuccii. Hic iam provectus ingressus ordinem. Fuit placibilis conversationis et totaliter omnibus liberalis. Pro conventu laborabat valde libenter; et inter alia bona sibi divinitus data, hoc singulariter habuit quod infirmis omnibus sine acceptatione persone miro servitio assistebat ut nichil dimicteret que pro ipsorum sublevamine suppetere cognovisset. In quorum obsequio cum diu misericorditer laborasset, diem mercedis recepit optatum.

226. Frater Stephanus de Pandolfinis. Familia fuit popularis antiqua. Hic modestus et compositus iuvenis valde fuit. Subdiaconus fuit, et nimis cito subtractus e mundo.

227. Frater Georgius et┐

228. Frater Romanus, germani oblati a matre domina Angela, domina status mediocris. Pueruli quasi angeli, rapti sunt a nequitia presentis exilii in secunda mortalitate Mccclxiij que iterum genus humanum invasit.

229. Frater Stephanus, conversus, de Pungelupis de Spina. Vestiarius bonus valde, sacristiam mundissime gubernavit taliter ut post eum numquam panni et seta, que in pisano sacrario et ecclesia continentur, fuerint ita munda; et multa pulcra paramenta et bona procuravit et suis manibus incidit. Et fuit in aliis officiis curiosus, et sollicitus fuit. Multo šelo conventus urdebat. Antiquatus etiam valde et ita mundus erat ut in corpore aut veste nichil(?) fetoris, nichil horroris videre potuisses. Et dixit michi pluries hore [= ore] suo quod numquam remansit a matutinis nec primum signum Prime [= ora dell'ufficio liturgico] ipsum invenit in lecto, donec scilicet viguit sanitate. Numquam spuens, numquam molestia senilis corporis aliquem lesit. Tandem integro aspectu atque auditu et omni sensu et memoria inter manus fratrum senio confectus migravit ad Christum.

230. |31r| Frater Ugolinus condam Novi mercatoris, de populari que dicitur Cavalasari. Huius bonitates expertus brevi non potero sermone narrare. Primo enim de scientia quoad personam, puerulus scilicet gramaticam imbibit ex toto. Secundo arismetricam scivit habunde. Tertio musicam et in cantu et discantu et in organis habuit plene, unde non solum in choro Dei laudibus insistebat sed et ignaros omni estivo tempore instruebat. Quarto loycam, phi(si)cam studuit et docuit tam fratres quam etiam seculares. Theologiam sacram annis pluribus tam in particularibus quam generalibus florentino et bononiensi studiis insudavit. In Pisis baccellarius et lector gratiosissimus fuit, et in multis aliis provincie conventibus legit et docuit. Predicator eximius, facundus et scientificus, qualis in nostra civitate non fuit alius tempore suo; nam ubicumque verbum Dei et in Pisis et alibi predicavit, totum commovit populum civitatis. In sermonibus latinis disertissimus supra modum, consiliis conscientie explicandis et dandis conspicuus et discretus, ut omnes ipse pre omnibus nostre civitatis religiosis solveret et tractaret. Dictavit summe et pulcerime scripsit. Pro conventu šelator accensus, procurando et conservando eius honores et bona. Dimisit etiam conventui annualem "pictantiam Magdalene". Conventum pisanum ut supprior et vicarius rexit. Hic, ut concludam breviter, famosissimus homo fuit. Et cum esset visitator et ad maiora disponeret eum ordo, Florentie decessit [1364] continua febre correptus.


precedente successiva