precedente successiva

242. Frater Cerbonius de Campilia, individuus sotius prefati fratris Nicholay de Cascina. Hunc describendo deficiam ab hiis de quibus commendari potest homo tam bonus. Si literas queris, bibliam et glosas completissime scivit, et docuit iuvenes non parvo tempore sollicite valde. Si de choro interrogas, bonus valde cantor, fecit annis pluribus cantoriam; numquam defecit die noctuque, missas cotidie celebrabat, pulsavit organa in divinis laudibus solum, refectorium et alia comunia nullatenus pretermictens. Pluries magister novitiorum, quos ut nutrix tenerime baiulabat. Tam suavis et pius, ut pluries supprior esset; tante obedientie ut nulli mandato aliquando etiam mente contrairet. Ita secularibus reverendus et karus ut quasi pater omnium qui eum cognoscerent, putaretur. šelans pro conventu et ordine ut in nullo labori parceret quovis modo. Pauper et humilis et omnibus semper intentus, divinis meditationibus insistebat. Ita patiens et sufferens ut numquam de aliquo reclamaret; ita dilectus Deo et hominibus ut de ipso vel ipsi - quod est mirabile etiam cogitare - sibi nullus unquam detraxit vel aliqua querela de aliqua re murmuraret vel malediceret quovis modo. Lector Luc(e), prior S(er)šane, diffinitor capituli provincialis, predicator generalis, bis prior pisani conventus. In secundo prioratu, ut vere sanctus longam patiens egritudinem patienter et sine lamentis, diem laboris in eternam beatitudinem commutavit; extrema paupertate ut |34r| filius beati Dominici, quod sibi neque unum quidem denarium nec pecuniam nec libros nec vestes nisi et vix cum quibus sepeliretur, invenimus. Cum inconsolabili omnium fratrum gemitu et eiulatu ac in dolore, in integro sensu et intellectu, eum ergo ad requiem perpetuam, ut credimus, angeli detulerunt. Est sepultus Pisis in octavis assumptionis Virginis gloriose [22.VIII.1380/79] , non siccis oculis civium, virorum ac etiam mulierum.

243. Frater Petrus domine Frische. Iuvenis obsequiosus valde, aptus ad mechanica, precipue in arte pingendi. Obiit eodem anno, scilicet de mense septemmbris 1380.

244. Frater Iacobus Casini de Seta. Fuit homo valde sensatus et licteratus satis. Predicavit et legit; fuit enim lector lucanus et in pluribus conventibus, studuerat per prius Neapolim. Dum fuit fortis per xl annos non remansit numquam a matutinis. Cum apropinquavit ad senium, morbo podagre quolibet anno vexabatur et patienter valde tulit. Fuit expertus in praticis multum et grate conversationis. Prior fuit in Sancto Miniate et in S(er)šana, et in Pisis prior et supprior. Et cum senuit, omni die longo annorum tractu, preter officium de quo sollicitus semper fuit, gloriosam Mariam virginem mille vicibus salutabat. Et sic senio defecit anno predicto [1380].

245. Frater Nicholaus magister in sacra pagina. Hic fuit de Bolsingis de Prato, nobilis erat parentela, et inde expulsi cives pisani fuerunt. Hic frater fuit valde commendandus et est proculdubio memorandus, quia compositus in moribus, verecundus in actibus, honestus in vita, licteris ornatus. Quare(?), studens iuvenis in naturalibus disciplinis et in eisdem magister, theologiam sitiens toto corde, per studia sollicite conquisivit. Baccellarius pis(anus) et perusinus, lector pisanus et perusinus et in multis conventibus gratus. Sonore et artificiose cantavit. Predicavit optime, legit egregie, disputavit acerime, sermocinabatur plurimum gratiose. Tandem in Florentia lectis pro forma Sententiis et biblia, et completis famose que ab ipso et similibus requiruntur, meruit magisterii gradum; et factus magister remansit ibi, studii florentini doctor et regens. Et postea fuit regens in studio paduano pluribus annis. Fuit prior Pistorii et Sante Marie super Minervam, diffinitor capituli provincialis et predicator generalis. Ultimo vocatus a Deo, tertia die februarii yma dimisit spiritu ad superna volante.

246. |34v| Frater Guido dictus de Ponte Here, tamen fuit de lambardis de Libbiano vallis Here, sed pater eius ex causa habitaculum permutavit. Hic iuvenis sacerdos šelabat ardentissime pro honore ordinis et conventus, leti convictus crat et obsequiosus plurimum et amicabilis valde. Ivit in Ciprum cum provinciali provincie Terre sancte, ubi fuit diffinitor capituli provincialis in illa provincia. Tandem episcopus in Grecia factus, pro servitio sue ecclesie fuit laboribus excessivis extinctus, prout ab hiis qui sciverant curiosus audivi.

247. Frater Bartholomeus Franchi. Iuvenculus valde gratus et dulcis, totus obsequiosus et bonus et a fratribus valde dilectus, et bene paratus ad bona. In Florentia pestilentie morbo percussus, ut suaviter vixit in hac vita ita in manibus patris et matris et fratrum suaviter ad vitam felicissimam pertransivit.

248. Frater Simon, conversus, de Panicalia. Dum in Pisis faceret artes de coopertoriis et aliis que ad lectos comuniter requiruntur, intravit devoto animo ordinem, in quo diu vixit simpliciter et sincere, nulli nocens verbo vel facto, pacis amator. Questuarius optimus et maxime panis, sacrista fidelis et canaparius liberalis et dulcis, utilis conventui in mataratiis reficiendis et etiam faciendis. 1383 de mense septembris obiit Serašane.

249. Frater Colus, conversus, antiquus. Hic notus ab omnibus pisanis, omnia officia sibi commissa summa sollicitudine fecit. Pauca enim excepta sunt ministeria conventus que sibi curanda data non fuerint; sed precipue talis orti [= horti] cultor et custos ut ei similis in orticultura Pisis reperiri non posset; pro quo šelabat nimis ardenter, ut personarum acceptor iudicari nequiret. Sic super lesores forti voce clamabat, ut quilibet pertimesceret eius vultum. Tandem longa pulmonis infirmitate consumptus, coram capituli provincialis Pisis tunc celebrandi [1383] multitudine fratrum, suorum laborum premium reportavit.

250. |35r| Frater Dominicus Duccii. Fuit conversus circa conventum maximi šeli; fuit enim longo tempore conventus continuus et providus procurator, pauper beatum sequens Dominicum patrem suum. Longo senio confectus, podagra diu vexatus. Tandem senectute decrepita visu oculorum orbatus, omnes langores substinuit patienter quousque per mortem fuit suis laboribus datus finis. 1383, 28 martii. Hic fuit patruus fratris Philippi Puccini supra nominati.

251. Frater Humbertus natus de Lusanna, conversus ad Deum et ordinem, sollicitus questuarius fuit et obsequiosus frater omnibus rogantibus eum. Receptus Pisis, et ibi Deo spiritum reddidit devotione non parva.

252. Frater Proynus de Vico, filius domini Vannis domini Betti de Vico iudicum; et fuit familia copiosa multorum in iure peritorum. Hic intravit ordinem adolescens, in gramaticalibus introductus et exinde in brevi in vita honesta et moribus proficiens ac studio naturalium facultatum, ut mereretur ad divinam scientiam se transferre, ut audito et lecto pluries libro Sententiarum, in quo summa theologie continetur, Sententias et philosophyam in principalibus conventibus nostre provincie docuit quampluribus annnis. Quibus expletis missus est ad studium parisiense, unde post annos rediens fuit lector in Senis, in Roma, in Pisis et in multis conventibus nostre provincie multis annis. Postremo de licentia Urbani quinti summi pontificis [20.VIII.1367] fuit ad theologie magisterium sublimatus et fuit primus completus magister nostri conventus. Hic fuit gratiosus in verbo Dei et copiosus in predicationibus ubicumque predicavit |35v| et populo excessive complacens; nam quia diu vixit in ordine ultra lx annorum tempore, quasi in omnibus conventibus provincie predicavit, Ianue insuper et Saone. Fuit etiam diffinitor capituli provincialis et predicator generalis in nostra provincia et prior in Piperno. Tandem peractis in orbe annis fere octoginta, in conversione sancti Pauli Apostoli in Pisis fuit a laboribus humanis exemptus et honorifice traditus sepulture anno Domini Mccclxxxv.

253. Frater Raynerius, de Sancta Christina nominatus, pro eo quod quando intravit ordinem nostrum erat curatus sacerdos ibidem scilicet in ecclesia Sancte Christine de Pisis. Fuerat autem per prius capellanus in aliis ecclesiis nostre pisane civitatis, et cum magna devotione in die sancti Thome nostrý doctoris induit habitum sancti Dominici. Assiduus erat in officio divino, et bene et cum bona voce cantavit. Confessor in ecciesia, peritus et acceptus et infatigabilis erat. Fuit supprior in Pisis, leti convictus. Ultimo transactis quinquaginta annis et in ordine xiiij anno, in die sancti Thome de Aquino quo intraverat ordinem magno cum honore fuit traditus ecclesiastice sepulture.

254. Frater Deodatus Piccini. De Castagnechio olim, postea in Cieuli vallis Cascine residentiam fecerunt; avus suus fuit notarius et vocabatur ser Datus de ca(ppell)a Sancti Fridiani. Hic intravit ordinem pubes et parum in gramaticalibus |36r| introductus. Deinde semota omni pigritia, et gramaticam et loycam aprehendit et philosophyam et theologiam discere sategit et plene; unde baccellarius Pisis fuit et Senis. Predicabat gratiose, legebat copiose. Tandem aduch iuvenis homo, lector pisanus existens, factus est episcopus bušensis in ultramarinis, deinde vicarius episcopi suessani et postremo in Chonchis provincie Regni, prope Neapolim, Deo dedit spiritum a gravi corporali honere [= onere] fato cogente emissum pariter et exemptum.

255. Frater Stephanus de Peccioli, filius Pauli Pieri Peruccii. Puer immaculatus et bone indolis novitius; attamen cantandi peritia introductus et officium ecclesie iam adeptus in corde, peste invadente translatus fuit ad superos. 1382 de mense agusti.

256. Frater Bernardus, conversus. Fuit bonus canaparius et procurator et quesitor elemosinarum pro conventu sollicitus.

257. Frater Lucas filius del Messo. Hic profecit in scientia valde bene, predicabat gratiose satis et copiose. Fuit supprior in conventu pisano. Tandem episcopus in partibus ultramarinis migravit ad Christum in dyocesi lunensi.

258. Frater Stephanus de Yspania. Venit ad partes Ytalie et Romam, tandem ex magna devotione intravit ad ordinem; et perseveravit assidue in officio divino, et continue in ecclesia orationibus insýstebat nocte dieque. Ultimo post paucos annos ab introitu suo, cum profunda humýlitate tam in vita quam in morte, ad exempla sanctissime(?) alios provocabat et sic in sancta pace quievit.

259. |36v| Frater Francischus filius domine Lyse, que est domina humiliter nata; de patre autem eius aduch nescivi. Usque ad sacerdotium provectus, fuit bonus cantor. In Sicilia aduch iuvenis transivit ad patres.

259. Guilielmus de Castilione, Benintese vocatus in seculo. Hic iuvenculus šelo sue vite scilicet eterne succensus, instantissime ingressum ordinis appetens et in illo servire Deo affectu incredibili sitiens, cum aliquibus sotiis intravit religionem beati Dominici. Quam ut attentius observaret migravit Venetias et sibi mutavit nomen ob devotionem sancti Gulielmi, cuius corpus iacet in monasterio circa Castilionem de Pescaria, ubi resplenduit vita et crebris miraculis clarere non cessat. In conventu autem veneto dictus devotus iuvenis innocentissimam viam peragens; nichil de observantiis pretermictens perseverantissime austeritatem ordinis tenens, tam in victu a carnalibus epulis abstinens, vilibus utens continue vestimentis, austero cubiculo, indefesso silentio, assiduo semper studio et promptissima obedientia, in choro letus officium angelico modulamine cantans, cure discendi licteras intentus. In illa mortalitate que fuit Venetiis anno Mccclxxxxviij raptus est in celum ad gloram sempiternam, et sicut bene et intense intendit Yesu Christo servire sic intense et extense mercede infinita beatur.

261. |37r| Frater Thomas Bernardi Aiutamicristo, que quidem familia temporibus nostris fuit in magno statu regiminis nostre pisane comunitatis, numerosa viris, locupleta divitiis, magnifica domibus et rerum apparatibus valde clara. Hic iuvenculus in theloneo considens, corpore solum, in mundo mundum se preservavit ab illo, mente celo familiaris insedit. Tandem źherenti in salo navicule fune preciso╗ [S. Girolamo, Ep. ad Paulinum = prologo alle bibbie medievali], Predicatorum ordini se dedit in totum animo, corpore, habitu, conversatione, studio, obedientia, et omni quo potuit nisu se beato Dominico mancipavÝt; cuius innocue vite pro magno tempore testis individuus fui. Sufficientem licteraturam studiis omnium scientiarum tam rationalis quam naturalis philosophie, et ultimo sacre theologie annosis laboribus insudans, iuvante Christo fuit adeptus. Unde Sententias pluribus docuit annis. Tandem lector principalis in maioribus conventibus fuit. Grate conversationis in quacumque etate, mature letitie, inoffensibilis vite, cantus in arte supremus, in choro assidua utilitate continuus, orationibus pernoctans et cun<c>tis horis Christo vacabat et suspiriis inhiabat ad celum. Scriptor nimis excellens. Postulationem pisani archiepiscopatus de sua persona factam humili devotione renuens, in ordine securius egenus vivere preelegit. Prior tamen in Senis et Perusio, Prato, Luca [1366-67] et Sancto Miniate [1388-89]. Grata prelatione prefuit et profecit. In Pisis autem supprior, et vÝcarius in primeva sua vita factus, tamquam omnium servus peregit officia. Diffinitor provincÝalis capituli, et predicator fuit Romane nostre provincie generalis; nam et legebat utiliter et predicavit eleganter. Episcopus lucanus electus, non obtinuit; equidem non sua culpa contradicente sed quia ille qui tunc dominabatur in Pisis summo pontifici non placebat. Ultimo se contulit Venetias in conventu Sancti Dominici et ibi prior extitit pluribus annis. Deinde fuit prior in conventu Sanctorum Iohannis et Pauli, ubi multis fulxit annis. Et post multos labores, in dicto conventu obiit [ag. 1398] ad Christum, a quo adiutus dextera illius deductus ad premium.


precedente successiva