⌂ 262. |37v| Frater Thomas ser Michaelis de Nodica notarii. Hic intravit ordinem tredecim annorum, cum bona voce, et profecit bene. Cum sine gramatica ordinem fuisset ingressus, ivit Papiam ad studium; deinde reversus fuit factus in conventu pisano supprior. Erat valde çelans pro conventu, et ad receptionem novitiorum valde intentus. Postea cum aduch valde iuvenis esset, factus est prior in S(er)çana, in quo conventu plurimum laboravit, quia ille conventiculus in ex <***>ari, et transeuntes stipendiarii de Tuscia in Lombardiam et e converso plurima dapna sepius intulerunt; quapropter ad restaurandum maxima fuit sollicitudo oportuna pariter et expensa. In secundo vero anno commotus ab perpidanis, qui se primi in Tuscia dealbaverunt, duxit copiam utriusque sexus maxima cum devotione in Lucam cum asensu et mandato reverendissimi domini episcopi lunensis. Et illi lucani, provocati ad penitentiam, fecerunt processiones per Tusciam. Frater Thomas autem cum suis serçanensibus accessit ad Sanctum Miniatem et ibi lucrifactis multis qui etiam se fecerunt albos, ipse ibit Pisas. Et quantum fructum fecit ibi! Pacem fecerunt omnes et universi ad lamenta penitentie sunt conversi. Et copiis multis ordinatis iverunt Senas. Sic frater Thomas fuit radix et principium Tuscie circa tot bona. Tandem rediens S(er)çanam, multum pro reparatione illius conventus substinuit; et alia estate revoluta enodavit laqueos huius vite et sic itinere libero transivit ad celum.
■ Sarzana (oggi prov. La Spezia, Liguria). Importanti notizie sul convento San Domenico di Sarzana, convento formale dal 1310 (Serzana, Serazana, Serazanensis/Sareçanensis; Serrezzano: VILLANI ad ind., sotto il governo pisano; Sarezana, XV in). MOPH XX, 177/26 (1310), 179/15; antecedentemente semplice locus: 134/3 (1299), 150/30 (1304), 174/29 (1309). Cortona, Bibl. dell’Accademia Etrusca IV.36 (Sarzana 4.IX.1387?): cf. Cah. 73,29v. Kaeppeli, Inventari 30 n. 2. «Committitur fratri Ioanni de Ursetis qud in consignato loco a civibus Sarzane quod possit reedificare locum ordinis, ex eo quod destructus fuit primus locus, et quod nullus inferior non possit eum molestare» (AGOP IV.11, f. 66r: 7.V.1495). Convento appartenente alla provincia Romana (AGOP IV.3, f. 291v: 3.IV.1476), fino al 1504-05, quando viene trasferito alla prov. della Lombardia superiore, detta anche di San Pietro Martire. ASV, Arm. XXXIX.22, f. 48r-v (Roma 16.IV.1504): «Dil. fil. gen. et magistro OP. Cum… in conventu Sancti Dominici Sarzanen(si) esse religiosos ipsi reipublice non suspectos ac propterea dilecti filii Sancti Georgii Genuen(sis) nobis humiliter supplicarunt ut dictum conventus de provincia Tuscie ad provinciam Lombardiae superioris, non tamen sub regulari observantia, transferri vellemus». MOPH IX, 57 (1505); XVII, 262 § 97 (1510), 278 n° 202; XXI, 120 n° 338 (1521). Zucchi, Gli Ospizi 13-14. Orlandi, Necrologio II. 708a. Forte, Le province domenicane, AFP 41 (1971) 438-39, 414. Le Laude dei Bianchi, ed. a c. di B. Toscani, Firenze 1979, 13-15 (Sarzana 1399). Indice, MD 24 (1993) 198b "Mussi", 261a.
Diocesi dal 1447; oggi riunite La Spezia-Sarzana-Brugnato. Guido Cavalcanti dall’esilio in Sarzana, malsana zona di confino: «Perch’i’ no spero di tornar giammai, | ballatetta, in Toscana» (XXXV). Per la politica fiorentina 1410 ss: Brucker, Dal Comune 262-; fine ‘400 a Genova: Spini, Cosimo 152, 250a. O. Banti, Iacopo d'Appiano. Economia, società e politica del comune di Pisa al suo tramonto (1392-1399), Pisa 1971, 378a "Sarzana". Stopani, La Via Francigena Tav. 12: lungo la Francigena tra Lucca e Pontremoli. Luogo strategico di confinazione tra la repubblica fiorentina, pisana, e genovese, e loro competizioni politiche.
263. |38r| Frater Bartholomeus Venture. Intravit ordinem satis puer et profecit in cantu continue in choro, die noctuque indefesse cantans. Fuit sacerdos et ut plurimum omni die celebrabat. Pacificus in conversatione. Infirmatus est Luce de peste anno Domini 398 et rediit Pisas infirmus; et ibi cum esset in domo materna, que tenerime dilexit eum, ad ventura premia gratia divina perduxit, de mense iunii.
264. Frater Guillelmus filius Antonii dictus del Corso. Spetiarius fuit pater. Intravit ordinem magna cum devotione puer et stetit Luce novitius, ubi optime et devote convixit. Tandem facta professione rediit Pisas ad conventum fratrum; optime et sollicite frequentans officium ecclesie, cantavit bene et fecit diu cum esset iuvenis cantoriam. Erat dilectus a fratribus et saecularibus. Pervenit usque ad dyaconatum inclusive. Tandem in peste predicta raptus est antequam sacerdotio fungeretur et non sine plantu fratrum.
265. Frater Nicholaus de Abbatia Marithime, prope Castilionem de Pescaria Marithime pisane. Intravit ordinem iuvenilis adolescentie, bonus et perfectus gramaticus, in seculo vocabatur Antonius. Magne memorie fuit et studiosus ivit Mediolanum et deinde Paduam. Et cum esset iam valde intelligens factus est baccellarius in conventu pisano, et inde cum ivisset ad domum paternam, ibi in prefata mortalitate defunctus est.
■ La Maremma! Mi riporta alla mente antichi e fragili apparentamenti: "Ente Maremma&Fucino"! Periodico "Luoghi dell'infinito", ott. 2016, n° 210, pp. 23-59, pagine dedicate alla Maremma toscana e alla sua storia; in pg 35, foto dell'abbazia di San Rabano.
266. |38v| Frater Michael, filius Ludovici Michaelis de Tosis. Hii fuerunt, quos ego vidi, mercatores in Pisis valde dilecti et divitiis locupletes et fideles et egregii cives. Hic Michael cum crevisset, post aprehensionem gramatice fuit ultra quam dici potest iuvenis valde dissolutus et nullius bone indolis adolescens, lusor, matri non reverens, suis maioribus non obbediens, magnus et pulcer in corpore sed parvus in virtute et vitiorum dedecore turpis. Tandem audiens sermones Dei ab hore fratris Iohannis Dominici de Florentia, quos Dei gratia scienter et ferventer et multipliciter proferebat, conteritus digitum Dei convertit ad sue corversionis effectum, mutavit vitam simul et habitum, unde ordinem nostrum Predicatorum maxima cum devotione intravit. Ibique tam vero corde Deo servire vepit ut admirari cogeret omnes qui cum ero vivebant. Et tale testimonium idem frater Iohannes michi narravit quod numquam vidit in humili et prompta obedientia, in paupertate voluntaria, in continentia pura, talem similem sibi. Tandem in peste predicta [1398] cum esset Cortonii missus, cum quibusdam fratribus caritate omnes infirmos visitans et supportans et servitiis ylariter consolans universos et singulos, aduch novitius in perhemnem vitam presentem feliciori commertio commutavit [commutaret cod.].
267. Frater Iacobus de Sardinea, ductus a matre Pisas, que paupercula sed bona puta, quod serviendo panem suum lucrabatur et victum, hunc puerum x vel xj annorum dedit ordini nutriendum. Qui officium cum didicisset totum et complete diceret, aduch subdiaconus in illa dicta peste migravit ad Christum.
|39r| Hic incepit cronicam prosequi magister Symon de Cascina anno Mcccc°xj, existentibus observantiis in conventu Sancte Katerine de Pisis. Et aliqui istorum mortui erant ante. Primus qui se meo calamo obtulit fuit
268. Frater Thomas de Vico, qui a memoria predecessoris scribentis cronicam decidit. Hic in seculo scriba et notarius publicus extitit. Patri unicus ac ab eo summe dilectus in tantum ut quando intravit ordinem pater pro dolore quasi mortuus est. In ordine vixit valde religiose. Scientia pollebat plurima. Ivit Parisius et ad studia extra provinciam. Fuit predicator generalis et diffinitor capituli provincialis. Gratiose predicavit in conventibus pluribus et ín maiori pisana ecclesia pluries. Elemosinarius erat; nam elemosinas habitas, pro magna parte fratribus pauperibus dispergebat. Magistratus in theologia fuit in Pisis, a me recipiens infulam doctoratus. Fuit prior pisanus et in Sancto Miniate. Ultra alias lectorias fuit lector florentinus et venetus. Demum compulsus a domino Iacobo de Appiano, qui ad ipsum fratrem habebat devotionem magnam, est factus dominus Hospitalis Novi in Pisis; sicque ab archiepiscopo, auctoritate bullarum pape, accipiens vestes alias mutavit habitum cum fletu permaximo in presentia fratrum nostrorum et multorum Minorum. In quo hospitali pie quoad infirmos et laudabiliter quoad omnes vivens, post breve tempus, in peste que fuit anno M°cccc° tempore Alborum transivit ad patres. Servivit ordini prope quinquaginta annis.
269. Frater Iacobus Rodulphi. In etate florida subpeditavit viscosa mundana, primo fraticellorum habitum induens, cum quibus vestibus aliquanto tempore in nemorum cellulis Dei serviens solitariam vitam duxit. At aliquando ad civitatem veniens, suasu cuiusdam sui germani qui erat frater Predicator, inter nos effectus conversus. Fuit tam sollicitus tam utilis tam questuarius optimus quod carus et dilectus ab omnibus habebatur. Rome instigantibus aliquibus accepit clericorum habitum et ad sacerdotium transiit; tanteque devotionis fuit quod raro conventum exiens, sequensque comunia erat in choro assidue, pernoctans post matutinas in ecclesia, ubi molestias et illusiones a malignis spiritibus plurimas passus est. Hic fuit supprior pisanus et prior sareçanensis. Et accensus devotionis fervore, bis visitavit sepulcrum Domini, pluries limina apostolorum Petri et Pauli, archam beatissimi nostri patris Dominici, corpus apostoli Iacobi. Demum in senectute bona in ariminensi conventu transiens vitam universe carnis, est a Deo sibi requies ultima condonata anno Mccccvij.
270. Frater Andreas del Fornaio, filius domini Iacobi solempnissimi iudicis et honorabilis civis, fuit tante aptitudinis, tante velocitatis, tante perspicacitatis ad omnia opera quod a patre plus ceteris amabatur. Quo intrante ordinem et eunte Venetias ubi erant observantie, pater impatienter portans sequtus est eum |39v| non parcens expensis, multasque molestias filio et fratribus intulit. Hic existens coram dominio veneto in patris presentia, dominio reverentiam exhibebat permaximam, patri humilitatem et benignitatem permaximam. Unde fratribus redditus, dedit se scientifico studio, dedit se virtutum et cerimoniarum ordinis studio in tantum ut sermocinator et predicator factus, bonorum predicatorum et sermocinatorum sotius, per capitulum generale celebratum Bononie anno Mccccviii fuit habilitatus ad magisterii gradum, eratque magna spes nostri pisani conventus. Verum existens in iuventute florida, factus est archiepiscopus thebanus, dumque iret ad suam ecclesiam rapuit eum mors, tam spei quam dignitatis cuiuslibet inimica, anno Mccccviiij.
■ arciv. di Tebe (Grecia) 1409: ignoto al Fedalto II, 223-24
271. Frater Nicholaus Gittalebraccia, cuius attinentes et consanguinei fuerunt valde magni potentes honorati et divites tempore domini Petri de Gambacurtis. Recepit habitum fratrum Predicatorum primo in loco Nichosie in valle Calci prope Pisas a fratre Iohanne Dominici, deinde in Florentia ad habundantiorem cautelam a priore florentino, missusque est ad conventum castellanum ubi vigebant observantie factusque est licteratus iuvenis, devotus et obbediens. Abdicavit temporalia, dedit partem sibi contingentem - quantum sua interfuit - monasterio Sancti Dominici de Pisis, nam fuit de intimis filiis sororis Clare de Gambacurtis, licet dictum monasterium habuerit parum vel nichil. Hic erat affectuosus ad religionem plurimum, anhelabatque artentissimo desiderio videre observantias in conventu pisano. Verum existens iuvenis et gratiosus predicator in conventu Clusie prope Venetias anno Mccccx diem clausit extremum.
272. Frater Andreas de Bigulia fuit inter fratres quos videram, de singularissimis nostre religionis. Hic in scolis gramatice reputabatur a suo magistro in apprehendendo, retinendo et studendo, scholaris supremus. Fecit sermonem existens quasi puerulus in presentia domini Petri de Gambacurtis et multorum honorabilium civium coram suo magistro et scolaribus omnibus. Postea effectus frater, missus est Lucam pro maiori custodia, ubi cum magna obedientia officium peroptime didicit. Post vero professionem, devotionem non deserens, summisit iugo studii taliter colla quod auditis artibus a docentibus pluribus, legit eas solempniter in conventibus variis. Deinde factus est supprior in conventu pisano; qui timens ne sui studii fervidi esset obstaculum, ivit Angliam supprioratu dimisso, ubi stetit per duos annos continuos. Ad provinciam rediens, effundere cepit doctrinam in sibi iniunctis officiis, et gratus cepit esse in verbo. Post hec ex fervore accense devotionis visitavit sepulcrum, et in reversione predicavit in insula Candie cum maxima attentione populi. Reversus ad conventum pisanum, auctoritate pape factus est in theologia magister [30.VII.1398]. |40r| Fuit prior pisanus bis; fuit prior lucanus, ubi de assensu magistri Thome de Firmo tunc generalis, ceremonias ordinis observari fecit, nam erat in reverentia omnium, tamquam scientificus doctor, valens predicator, vir honestissimorum morum et sancte religionis. Huius procuratìone facta est infirmarìa in conventu lucano. Fuit lector in multis conventibusi. Predicavit in maiori pisana ecelesia, in conventu senensi et lucano, cum maxima gratia. Fuit assignatus per generale capilulum celebratum Erfordie [1403] lector florentinus; sed ire non potuit, quare secunda vice factus est prior in Luca. Hìc coniecturari poteris eius perspicacem sensum ac affabilem eloquentiam. Nam a domino lucano factus ambaxiator ad papam Gregorium, fuit causa quod papa veniret ad civitatem lucanam [1408]. Hic posuit et manutenuit observantias in conventu Sancti Romani usque ad finem vite, cum tanta fama secularium, cum tanto honore ordinis quod odor fame laudabilis effusus est non solum per ordinem, verum etiam per provincias et contratas remotas. Fuit predicator generalis et diffinitor capituli provincialìs. Fuit vicarius provincialis in natione romana et alias in natione Tuscie. Amabat videre observantias et religionem bonam in suo pisano conventu. Verum adveniens finis vite et inrecuperabilis mortis necessitas, tam fratres quam cives frustrati sunt a desiderio suo. Infirmatus namque gravissime, patienter et humiliter penas substinuit; obedienter cibum et medicinas assumpsit; devotissime et cum lacrimis pluries in infirmitate confessus est generaliter; sacram comunionem accepit multoties. Fuit enim longa egrìtudo, et semper vite ter(minu)m minabatur. Dum scribo, cadentes lacrime rigant ora quia existens iuvenis poterat aduch servire ordini annis xx. Postremo extrema perunctione peracta, emictens spiritum, a cantantibus choris angelicis est presentatus suo clementissimo Creatori anno Mccccviij de mense decembris.
■ Cf. «Memorie domenicane» 27 (1996) 263, 264, 266, 268, 275, 284.
273. Frater Dominicus de Peccioli, in seculo vocatus Salvator, intravit ordinem solepnis gramaticus. In novitiatu et in adolescentia ostendit accensam devotionem, unde magister novitiorum est factus. Sed vocabant eum et expectabant maiora officia. Ideo artibus transcursis et lectis, dimissis figmentis poeticis quibus erat imbutus, tamquam çelator animarum ad theologicam et nostrorum doctorum scientiam totum se contulit ac ferventissimis predicationibus corda audientium ammovebat a vitiis. Sibi famam acquisivit celebrem, ordini et conventui proprio honorem ingentem. Hic fuit studiosus valde. Scripsit super epistolas Senece ad Lucillum. Predicavit grate in Viterbio in Florentia in Pisis in Prato in Luca, et ubicumque predicavit. Honoratus est multum in ordine; nam extitit viceprocurator ordinis, vicarius provincie fuit multotiens, extitit provincialis |40v| in Romana provincia tempore quo unitus erat ordo nec scissa ecclesia. Composuit multos sermones predicabiles. Incepit scribere super Agustinum De civitate Dei. Fuit sepius missus ambaxiator, fuit bis prior in Luca et tribus vicibus in conventu pisano. Erat secularibus multum affabilis. Sollicitudine et procuratione eius cooperta est infirmaria, et facte sunt ibi camere ex una parte omnes, ex parte alia una; factus est chorus novus etiam huius procuratione. Fuit predicator generalis, diffinitor capituli provincialis pluries. Diffinivit tamquam provincialis romanus in capitulo generali Bononie celebrato [1380], scismate in ecclesia iam incepto, et ibi electus est in magistrum ordinis magister Raymundus de Capua. Fuit vicarius in provincia Lombardie superioris. Recepit infulam magistralem [tra 1378 e 1380] in Pisis auctoritate Urbani sexti. Hic erat in tantum dilector patrie et civitatis proprie quod propter malanconiam eiusdem civitatis infirmatus gravissime, dimissis honoribus laboribus et scribendi sollicitudine <**> posteris, suum spiritum reddidit Creatori anno Mccccviij de mense decembris; mortuus est enim quinta die post magistrum Andream de Bigulia.
274. Frater Raynerius de Spina, puerulus intrans ordinem. Fuit confessor et bonus scriptor, fuit prior sareçanensis et ananinus, supprior et vicarius multotiens in conventu pisano, ac etiam in conventu Sancte Marie super Minervam fuit supprior. Positus est multotiens visitator, et visitavit. Factusque est capellanus domini pape, tamen in obedientia ordinis residebat. Hic complevit in ordine quinquaginta annos et plures. In senectute fuit devotus valde, et omni die ultra officium dicebat psalterium. Anhelavit plurimum quod in conventu pisano observantie ponerentur sed non vidit quia anno Mccccviiij confectus senio, ecclesiasticis sacramentis cum devotione eum iuvantibus, transvolavit ad celum de mense martii.
275. Frater Andreas de Boncontibus. Intravit ordinem valde iuvenis et bonus gramaticus. Fuit studiosus assiduus, ystoriographus et poeta. Peragravit per diversa studia tam per provinciam quam extra. Fuit bachalarius et lector, legitque artes in variis provincie conventibus. Fuit semel prior pisanus et multotiens supprior fuerat. Predicavit grate in pluribus conventibus. Demum legit in conventu pisano Sententias pro forma magisterii. Fuissetque magister, quia eius probitas merebatur; verum veniente Urbano sexto Lucam [genn. 1408], procuravit mitram et factus est episcopus quasi titularis. Unde ivit Siciliam ubi erat eius germanus dives. Ultimo stetit aliquanto tempore cum archiepiscopo <* *>liensi, et propter suam scientiam et probitatem fuit sibi provisum peroptime usque ad <terminum?> sue |
vitę volavit
[= in calce a f. 40v, parole di richiamo
alla prima pg del fascicolo successivo
non pervenuto,
scritte da altra mano]