Et ideo Avicenna aliter dicit. Considerans enim quod Aristotiles dicit in I De generatione [I,10: 327b30] quod in mixtione non corrumpitur «alterum elementorum neque ambo», dicit elementa manere in mixto secundum formas suas substantiales et secundum esse sua substantialia, tamen ligata et partita, non libera et integra; tamen non dixit manere quantum ad formas accidentales neque quantum ad esse accidentalia neque quantum ad
operationes consequentes. Unde volendo salvare dictum Aristotilis in I et II De generatione, dicit quod elementa non sunt in mixto actu idest operatione sed in potentia, quia essentia elementi salvata in mixto est in potentia ad eosdem effectus vel operationes. Sed hec opinio potest intelligi dupliciter. Uno modo secundum ordinem nature et apprehensionem intellectus, alio modo secundum ordinem durationis et existentie actualitatem. Et primo quidem modo loquendo dictum Avicenne posset salvari, quia mixtio cum sit dispositio ad formam substantialem carnis vel ossis vel alicuius talis precedit eam ordine nature ex parte materie, licet e contrario sit ex parte forme agentis et finis. Constat autem quod tunc,
cum secundum apprehensionem intellectus nulla forma substantialis adhuc advenerit, quod forme substantiales omnium elementorum que convenerunt ad mixtionem adhuc manent; alias corruptio unius esset sine generatione alterius, quod est contra Aristotilem, et tunc forme accidentales idest qualitates elementorum intelliguntur non manere, quia ex eis facta est quedam qualitas comunis que est propria qualitas mixti ut mixtum est.
Quia tamen intelliguntur remanere essentie elementorum, adhuc intelliguntur elementa remanere in potentia in mixto ad proprias qualitates cuiuslibet et operationes eorum proprias. Secundo autem modo |13rb|
loquendo, opinio eius apparet impossibilis [inpossibilis aveva scritto il copista, mano B muta in m]. In eodem enim instanti et simul penitus quantum ad durationem et actualitatem existentie, inducitur forma accidentalis mixtionis que disponit ad formam substantialem dispositione que est necessitas et ipsa forma substantialis ad quam disponit. Sed illa forma substantiali introducta, non possunt remanere forme substantiales elementorum, ut probabitur; ergo neque possunt remanere inducta forma mixtionis. Isto autem secundo modo loquitur Aristotiles et ipse etiam Avicenna, ut
videtur, quia carnem et os et huiusmodi existentia in actu dicit esse mixta, in quibus secundum eum salvantur elementa quantura ad suas formas substantiales. Quod autem hoc sit impossibile apparet multipliciter. Primo quidem quia diverse forme substantiales non possunt recipi in eadem parte materie. Si igitur remanent forme substantiales elementorum, oportebit quod sint in diversis partibus materie. Non autem possumus accipere diversas partes materie nisi per quantitatem existentem in materia. Sublata enim quantitate, substantia remanet indivisibilis, ut patet ex I Phisicorum. Ergo si forme elementorum remanent, remanent quatuor corpora phisica, quia ex materia existente sub forma et quantitate constituitur corpus phisicum vel naturale. Aut igitur illa quatuor sunt distincta in mixto secundum locum, et sic mixtum non
erit omiomerum nec erit vera mixtio sed secundum apparentiam, de ua nichil ad presems; aut remanent simul in uno loco, et hoc est impossibile, ut probatur in in IV Phisicorum, quod plura corpora sint simul. Item quia sequeretur contraria simul esse in eodem quia dispositiones proprie elementorum, sine quibus elementa esse non possunt, sunt contrarie, quia per eas sunt contraria elementa, ut ignis et aqua. Item cum «generatio unius sit corruptio alterius» [Florilège 4,7], secundum Philosophum, cum generatur lapis vel metallum oportet quod aliquid corrumpatur. Sed si remanerent forme substantiales elementorum in lapide nichil prorprie corrumpetur, quia amissio qualitatum non facit corruptionem sed alterationem. Ergo impossibile est eas remanere. Item ex pluribus entibus in actu non fit unum. Ergo si elementa remanerent actu sub formis substantialibus, os et lapis non essent unu<m?> nisi aggregatione, ut acervus lapidum et populus et grex. Item omne illud quod |13va| advenit post esse substantiale est accidens. Si igitur in lapide vel metallo remanerent forme substantiales elementorum a quibus elementa habent esse substantiale, sequertur quod forma per quam lapis est lapis esset accidens, et sic lapis non esset in genere substantie. Item si elementa remanerent actu in mixto, statim quodlibet elementum evolaret in propriam regionem, cum non possit ibi esse una forma coniungens et retinens ea secundum predicta. Sic ergo dicendum quod miscibilia nullo modo remanent actu in mixto. Cum enim in mixto non remaneat actus primus miscibilis, qui est forma substantialis ipsius, ut multipliciter probatum est, nullus alius quatuor actuum comunium potest remanere. Cum enim dependeant a primo et sine ipso naturaliter esse non possint, non remanente primo actu necesse est omnes alios non remanere. Et hoc est quod Philosophus in I
De
generatione [I,10: 327b28-30] dicit loquens de miscibilibus et mixto: «Neque igitur - inquit - manent actu», ut idest «sicut corpus et album».
Remanent autem in potentia ad actum suum primum et per consequens ad omnes alios vel plures eorum, cum ipse primus actus non possit esse existens in rerum natura sine omnibus aliis actibus vel pluribus eorum loquendo in creaturis; licet secundum suam quiditatem, eo modo quo contingit eum habere quiditatem, a posterioribus actibus non dependeat, ac per hoc sine eis possit ab intellectu apprehendi.
Nichilominus tamen
ipse actus primus est in potentia ad omnes alios; et hoc est quod Philosophus dicit in III libro De celo [III,3: 302a21-22] secundum novam et veram translationem: «In carne quidem enim et ligno et unoquoque talium est potentia ignis et terra». Quod quidem non est intelligendum de potentia pura, per quem modum etiam unum elementum est in alio et etiam omnes forme naturales generabiles et corruptibiles sunt in materia prima, sed
per quandam unionem ipsorum in mixto. Unde ad probandum quod dixerat subdit [III,3: 302a22-25]: «Manifesta autem hec ex illis segregata. In igne autem caro aut lignum non inest neque secundum potentiam neque secundum actum: segregarentur enim utique». Et in II De generatione [II,7: 334b16-19] dicit: Erunt quidem mixta alia ex contrariis elementis scilicet diversimode mixtis, |13vb|
elementa scilicet erunt per resolutionem ex illis scilicet mixtis potentia
qualiter idest aliqualiter entibus scilicet elementis in mixto; non ita vero, scilicet sunt elementa in mixto potentia, ut idest sicut materia scilicet prima idest materialiter tantum et in potentia pura, sed secundum predictum modum idest salvatis(?) virtutibus elementorum, sicut in I libro dixerat [I,10: 327b30-31] «neque corrumpuntur neque aterum neque ambo; salvatur enim virtus eorum» scilicet in mixto.
Quod quidem verum est de elementis
et quantum ad formas substantiales et quantum ad formas accidentales eorum, quia quicquid virtutis habet forma ignobilior, totum habet forma nobilior et adhuc amplius. Sicut enim trigonum est virtute in tetragono et tetragonum in pentagono, sic vegetativum est virtute in sensitivo et sensitivum in intellectivo, ut habetur ex II De anima [II,3: 413a11-b13].
Omnes autem forme mixtorum sunt nobiliores quam forme elementorum, que sunt imperfectissime utpote maxime propinque materie existentes. Forme vero mixtorum tanto sunt nobiliores quanto a contrarietate elementorum recedentes ad quandam equalitatem mixtionis magis accedunt, per quam quodammodo assimilantur celestibus corporibus, que sunt ab omni contrarietate aliena. Unde aurum, supra virtutem formarum elementarium, habet a forma sua specifica quam sortitur ex virtute corporis celestis moti per substantiam separatam mediantibus actionibus elementorum, habet virtutem letificandi cor; et saphirus habet virtutem restringendi sanguinem; et reubarbarum habet virtutem purgandi coleram, et sic de aliis. In quibus omnibus salvatur virtus formarum elementarium substantialium et etiam accidentialium, licet non ita intensarum sicut erant in
simplicibus elementis, quia forma accidentalis que sequitur propriam formam substantialem mixti est similis illi forme accidentali que est mixti ut mixtum est, que vocatur forma mixtionis. Et hoc quia illa forma mixtionis est dispositio, que est necessitas ad formam propriam substantialem mixti. Forma autem mixtionis causatur ex mutua remissione qualitatum elementarium, venientium ad medium. Et ideo simili modo in forma
|14ra| accidentali, sequenti formam propriam substantialem mixti, oportet esse virtute qualitates magis remissas, et per consequens actiones pari modo. Set contra precedentia sic obicitur.
1. In I De generatione [I,10: 328b22; Florilège 4,18] dicit Philosophus: «Mixtio est miscibilium alteratorum unio»; sed illud quod alteratur manet actu; ergo miscibilia manent actu in mixto. Et dicendum, sicut patet ex predictis, quod per verbum Philosophi non habetur quod mixtio sit alteratio sed quod alteratio requiritur ad mixtionem tamquam via ad ipsam. Ipsa vero mixtio per diffinitionem Philosophi ostenditur esse formaliter unio, scilicet in quodam medio comuni omnibus elementis, qua quidem unio natura precedit generationem et de necessitate disponit ad eam, sed tempore est simul cum ea.
2. Sed contra. Mixtio aut videtur esse motus aut terminus motus. Sed si est motus non est motus nisi miscibilium; ergo cum ea que moventur remaneant eadem actu, miscibilia remanebunt actu in mixto. Si autem est terminus motus, non videtur esse alterius motus terminus nisi alterationis; sed terminus alterationis, secundum Philosophum. est generatio; ergo mixtio est generatio et non via ad generationem.
Sed in generato non salvatur virtus corrupti. Ergo elementa nullo modo remanent in mixto nisi in pura potentia. Et dicendum quod mixtio est terminus motus alterationis. Non autem sola generatio est terminus alterationis sed quandoque sola qualitas, que tamen non est ultima dispositio ad generationem. Et talis terminus alterationis miscibilium est mixtio et per consequens generatio et forma substantialis et ipsa res generata. Omnia enim ista sunt simul tempore et in eodem instanti, licet ordine nature ultima dispositio
precedat generationem et generatio formam et forma rem generatam.
3. Sed contra. Impossibile est contradictoria esse simul vera; sed si predicta sunt simul tempore, sequitur contradictoria esse simul vera, ut videtur; ergo ipsa non sunt simul tempore. Probatio medie: per ultimam enim dispositionem ad formam ossis, hec res generata i est non os; sed per formam substantialem ossis res generata est os; ergo hec res generata simul est os et non os. Et dicendum quod hec prepositio |14rb| "per" dicit circumstantiam alicuius cause. Potest ergo in predieta probatione dicere circumstantiam cause formalis, et sic verum est quod hec res per dispositionem ad formam ossis est non os. Et potest dicere circumstantiam cause materialis, quia dispositio que est necessitas reducitur ad genus cause materialis; et sic hec res per dispositionem ad formam ossis est os, quia res composita ex materia et forma non solum est per formam suam sed est etiam per materiam suam materialiter, quia et materia inter causas computatur. Et similiter
hoc est dupliciter. Luna per hoc quod est illuminata est non illumina<ns>, quia formaliter loquendo verum est, quia alia est ratio actionis et passionis; sed efficie<n>ter non est verum, quia passiva illuminatio lune per hoc quod causatur ab activa
illuminatione solis est causa efficiens illuminationis active lune qua illuminat aerem. Si etiam li "per" sumatur formaliter in probatione, licet propositio sit vera, tamen est peccatum in consequentia secundum quid et simpliciter quia ad veram contradictionem, secundum Philosophum, non solum requiritur idem tempus sed oportet quod sit ad idem et secundum idem et similiter, ut habetur in II Elenchorum.quod quidem in predicta probatione deficit. Sicut si diceretur: est duplum secundum longitudinem et non est duplum secundum latitudinem, ergo est duplum et non duplum. Et est simile propositio si dicatur: hoc compositum per formam est formatum et per materiam non est formatum, ergo est formatum et non formatum. Et iterum: lune per hoc quod illuminatur a
sole est illuminata sed per hoc quod illuminat aerem est-non illuminata, ergo etc. Et iterum: Christus per divinitatem est creator sed per humanitatem est non creator, ergo etc. In omnibus enim huiusmodi non servatur conditio secundum idem. Nichilominus etiam hoc est addendum quia iste non contradicunt secundum veram formam contradicitionis "est duplum et est non duplum" et similia; sed debet fieri negatio <* * >
verbum et prepositioni toti or<* * *>, puta "est duplum et non duplum" [ultime due righe omesse per omeoteleuto su non duplum, reintegrate da medesimo copista al marg. destro, in parte sacrificate dalla rifilatura della carta].
4. Item Philosophus in II De generatione [II,7: 334a28-29] «Mixtura utique hec ex salvatis elementis erit». Et dicendum quod hoc non dicit secundum propriam opinionem sed concludit hoc sequi ex opinione Empedoclis, qui ponebat carnes et ossa et alia huiusmodi mixta componi ex elementis sicut paries componitur ex lateribus. Quam quidem opinionem ibi [II,7: 334a15 - 334b30] Philosophus reprobat per hoc quod ex qualibet parte mixti resolvuntur omnia elementa; non autem ex qualibet parte parietis |14va| resolvuntur omnes lateres, sed ex alia parte alii resolvuntur.
5. Sed contra, quia ipse dicit in III De celo quod elementa segregantur ex carne et osse et huiusmodi; sed nichil segregatur nisi priuis fuerit congregatum; ergo elementa sunt congregata in mixto, et ita sunt ibi actu sicut lateres congregati in pariete. Et dicendum quod ipse non accipit proprie segregare vel aliud huiusmodi vocabulum. Unde Simplicius in commento: Nomine segregationis comunius usus fuit ut eidem segregatio de existentibus actu dici. Sed omnia ista accipit pro separare vel si quod est aliud vocabulum quod proprius opponatur unioni. Ipsa enim mixtio formaliter est unio elementorum in quodam medio comuni, ut preexpositum est.
6. Sed contra, quia nichil potest separari actu ab eo in quo non erat actu; sed elementa - ut tu dicis - actu separantur a mixto, sicut etiam sensibiliter videmus quando ignis emicat de lapide vel de ferro; ergo sunt in actu. Et dicendum quod non oportet quod illud quod actu separatur ab aliquo sit in eo actu simpliciter sed oportet quod sit in eo aliqualiter, alias non posset separari ab eo; nee sufficit quod sit in eo in potentia pura tantum et materialiter sed secundum virtutem, eo modo quo preexpositum est. Unde elementa sunt in mixto actu unita in quodam medio comuni sicut extremi colores in
medio, sed non sunt ibi actu simpliciter. Per ipsam enim actualem unionem in medio comuni fit non existens actu simpliciter, sicut et pars in quantum pars, scilicet existens in toto, est actu pars et per hoc fit non existens actu simpliciter quia pars est in toto tantum in potentia, ut dicit Philosophus in VII Phisicorum.
7. Item Philosophus dicit in I De generatione [I,10: 327b30] quod elementa in mixtione «non corrumpuntur neque alterum neque ambo»; ergo actu remanent in mixto. Et dicendum quod intentionis Philosophi est dicere quod non corrumpuntur simpliciter loquendo de corruptione proprie sumpta, prout scilicet illud quod corrumpitur non remanet in generato nisi in potentia pura tantum et materialiter tantum, quia elementa remanent in mixto etiam secundum virtutem, ut preexpositum est.
8. Item Philosophus dicit in V Methaphisice [V,3: 1014a26-27] «Elementum est ex quo fit aliquid primo et est in eo»; ergo elementum remanet actu in mixto quod fit ex elementis. Et dicendum quod ex verbis Philosophi non habetur quod elementum sit actu simpliciter |14va| in elementato sed simpliciter quod sit in eo; hoc autem veritatem habet quod est in eo virtute.
9. Item nulla operatio procedit nisi ab eo quod est actu; sed elementa in mixto generant et transmutant unum in aliud, ut dicit Albumaçar; ergo sunt in mixto actu. Et dicendum quod, si Albumaçar non fuit contrarie opinionis, ideo in mixto dicit elementa operari quia virtus elementorum remanens in mixto hoc facit; sicut dicitur ignis calefacere manum quando calefacit eam aqua calida, et rex dicitur aliquid facere quando illud facit eius balivus, licet alio et alio modo in hiis virtus remaneat.
10. Item in mixto sunt diverse et contrarie qualitates simul seilicet calor etc.; sed contraria accidentia non possunt esse simul in eodem subiecto; ergo in mixto sunt diversa subiecta. Illa autem diversa subiecta non possunt esse nisi elementa. Ergo elementa sunt actu in mixto. Et dicendum quod contrarie qualitates ille non sunt actu in mixto sed virtute, quia est ibi quedam qualitas que sequitur formam substantialem mixti similis illi qualitati comuni mixte ex contrariis qualitatibus que quidem disponebat ultima dispositione ad formam substantialem mixti. Talis autem qualitas non requirit diversa subiecta, sicut nec color pallidus.
11. Item non videtur sequi, si elementa sunt actu in mixto, quod duo vel quatuor corpora sunt simul in eodem loco, quia totum mixtum poterit unum maiorem locum occupare quam locus esset locus uniuscuiuque elementi per se sumpti ante mixtionem eorum, sicut contingit in cera post coniunctionem partium cere in unam massam cere. Et dicendum quod non est simile de factis unum per continuationem et de factis unum per mixtionem, quia non in qualibet parte continui est omnis pars continui sed in qualibet minima parte mixti sunt omnia elementa; et ideo de necessitate oporteret contraria esse in eodem simul si elementa actu essent in mixto.
12. Item que equantur in potentiis non corrumpuntur ab invicem; sed elementa in mixtione equantur in potentiis, ut Philosophus dicit in II De generatione; ergo non corrumpuntur ab invicem sed remanent actu in mixto. Et dicendum quod in mixtione non corrumpuntur simpliciter elementa, sicut dictum est, sed per illam adequationem in potentiis alterant se invicem et alterantur. Que quidem alteratio ducit |15ra| ad quandam qualitatem comunem que est dispositio necessitatis ad formam substantialem mixti; cum qua nulla alia forma precedens, sive sit substantialis sive sit accidentalis, potest remanere, quia nulla forma transit de subiecto in subiectum. Non tamen dicuntur propter hoc simpliciter corrumpi, quia salvatur
virtus eorum, ut predictum est.
13. Item elementa sunt pars integralis mixti; sed mixtum est actu; ergo elementa sunt actu in mixto quia a toto integrali ad partem proceditur affirmando. Et dicendum quod elementa non sunt in mixto sicut partes integrales quia remanent in mixto virtute tantum, ut predictum est. Et Commentator dicit super II De generatione quod partes in mixto sunt ex qualitate et non sunt ex quantitate, scilicet per quem modum sunt in toto integrali proprie loquendo. Nichilominus etiam hoc dicendum est quod quando dicitur "domus est, ergo paries est" debet intelligi de eo esse quod parieti convenit. Hoc autem est esse in potentia, quia tale esse convenit parti, ut dictum est. Paries autem proprie non est nisi pars sit.
Si vero dicatur "domus est actu, ergo paries est actu", si quidem intelligatur de actu simpliciter inferri, non tenet consequentia; sed tenet de actu qui debetur parieti scilicet quia est actu paries vel pars; quod quidem esse est esse in potentia simpliciter loquendo, sed secundum quid actu scilicet respectu partis existentis extra totum que proprie non dicitur pars, et est pars in potentia.
14. Item ignis est in carbone in actu et aqua quando miscetur terre; ergo et similiter elementa in mixto. Et dicendum quod forma substantialis ignis absque dubio est in carbone, sed ignis non est mixtus ligno in carbone sed est in eo sicut in loco. Aqua autem si est mixta vere cum terra et non est mixta solum secundum sensum, non est in actu. In omni autem nature mixto oportet esse non solum plura ex elementis sed omnia quatuor, ut probat Philosophus in II De generatione.
15. Item omnis motus est a forma; sed mixtum puta lapis movetur deorsum, ergo a forma gravis; ergo grave quod est terra est in mixto actu. Et dicendum quod mixtum dicitur moveri a generante, sicut patet ex VIII Phisicorum, per hoc quod generans dat formam. Illa autem forma non est forma substantialis elementi sed est forma substantialis mixti, in qua quidem forma |15rb| salvatur virtus omnium elementorum, ut dictum est. Sed in motu sequitur formam elementi predominantis in ipso. Illa enim adequatio que est neessaria ad
mixtionem non intelligitur secundum quantitatem, secundum Avicennam et Algaçelem, quia sic mixtum nullum haberet locum determinatum; et omnis locus et motus in triplo esset sibi violentus quam naturalis, et mixtio omnium mixtorum esset una, differens solum secundum quantitatem. Sed intelligitur illa adequatio secundum proportionem, que quidem proportio quandam latitudinem hnbet, ut dictum est, et plus et minus requirit huius elementi vel illius in quantitate secundum diversitatem mixtionum ordinatarum ad diversarum rerum
generationem, puta ossis vel carnis etc.
16. Sed contra. Si unum elementum dominatur in mixto, oportet quod illud unum primo corrumpat formas aliorum trium elementorum quam corrumpatur sua; et sic sua ad minus remanebit in mixto quia non est ibi corrumpens ipsam. Et dicendum quod unum elementum intelligitur dominari secundum quantitatem sed non omnino secundum virtutem; sed proportionaliter se alterant et alterantur ab invicem quemadmodum contingit in melodiis in quibus maior vox et minor conveniunt ad proportionem, et tamen unum contingit alium sequi in ductu cantus propter unius dominium.
17. Item proprie passiones non separantur a suis subtantiis; sed in mixto inveniuntur in actu proprie passiones elementorum, scilicet caliditas, fri(giditas), humiditas et siccitas; ergo elementa sunt actu in mixto. Et dicendum quod proprie loquendo nulla passio, neque propria neque comunis, immo et nullum accidens est separabile a subiecto. «Passionum enim - idest accidentium - nulla est separabilis», ut dicitur in I De generatione [I,10: 327b22]. Illa tamen propria passio que est proprie propria non potest inveniri in alio subiecto neque eadem numero neque eadem specie quia ista contingit «omni et soli et semper, ut
risibile homini», ut dicit Porphirius [Isagoge 12.15; tr. Boezio, AL I/6-7, p. 20]; et similiter illa que contingit omni et soli etsi non semper, ut canescere; et similiter illa que contingit soli etsi non omni, ut esse medicum. vel geometram; sed quarto modo dieta propria passio. «Proprium enim quadrifariam dividunt», ut dicit Porphirius; scilicet que contingit omni homini etsi non soli, ut esse bipedem, bene potest in alio subiecto reperiri eadem specie sed non eadem numero. quia et nullum accidens idem numero potest inveniri in duobus subiectis. Qualitates autem proprie elementorum eo modo dicuntur
|15va| proprie quia conveniunt omni etsi non soli, et ideo possunt in alio subiecto inveniri eedem specie. Caliditas enim que est propria ignis qualitas etiam in aere invenitur sed per naturam ignis, et ideo magis remisse quam in igne. Et sic de aliis tribus contingit. In mixto ergo inveniuntur qualitates elementorum eedem specie sed remisse et redacte ad quoddam medium, ita ut ipse non sint in mixto actu nisi aliqua earum ex accidenti adveniat, puta quando lapis mictitur in ignem vel in aquam frigidam. Sed in actu est ibi quedam
qualitas que est similis in specie illi qualitati que necessario disponit ad formam substantialem
mixti.
18. Item Galienus dicit quod terra est crescens unaquaque hora ex mortalitate corporum; ergo erat actu in corporibus. Et dicendum quod non sequitur quod fuerit in actu sed virtute, ut preexpositum est. Unde et pulveres qui continue inveniuntur generari in domibus, quantumcumque munde servatis, per istum modum possunt a mixtis resolvi.
19. Item «sensus non decipitur circa proprium obiectum», ut ostenditur in II De anima [II,6: 418a11-16 = Florilège 6,66]; sed sensus tactus iudicat aliquod mixtum esse actu calidum vel frigidum vel humidum vel siccum; ergo illa sunt in actu; ergo et elementa vel aliqua elementorum que sunt propria subiecta illarum qualItatum actu existentium. Et dicendum quod dictum Philosophi intelligendum est in II sicut ipse exprimit in III dicens [III,3: 428b17-18]: «Sensus propriorum verus est aut quam paucissimum est habens falsum».
Sicut enim potentie naturales non deficiunt a propriis operationibus nisi in minori parte propter aliquam scilicet corruptionem, ita non deficiunt a vero iudicio nisi in minori parte propter aliquam corruptionem organi, quemadmodum apparet in febricitantibus qui quidem propter indispositionem lingue dulcia iudicant esse amara.
Prestito anonimo da Sententia libri De anima (1267-68) di Tommaso d'Aquino, che commenta III,3: 428b17-18, tr. nova: «sensus propriorum quidem est verus aut quam paucissimum habens falsum» (ed. EL 45/1, p. 197): «sicut enim potencie naturales non deficiunt a propriis operationibus nisi in minori parte propter aliquam corruptionem, sic et sensus non deficiunt a uero iudicio propriorum sensibilium nisi in minori parte propter aliquam corruptionem organi, ut apparet in febricitantibus quibus propter indispositionem lingue dulcia amara esse uidentur»
(ed. EL 45/1, p. 198 rr. 65-72). Supposita ergo valitudine sensus tactus, si ipse iudicet in aliquo mixto esse actu aliquam quatuor qualitatum elementarium, erit quidem ibi vere sed accidentaliter advenit ipsi mixto, quia etiam ipsi elemento contraria qualitas advenit accidentaliter, puta caliditas aque. Nec hoc dico quin ipsa qualitas mixta magis declinet ad unam qualitatem elementorum quam ad aliam, secundum aliam et
|15vb| aliam proportionem in mixtione elementorum, sed nulla penitus est ibi in actu naturaliter. Sic ergo per ista argumenta videtur probari quod elementa sint actu in mixto, sed non probatur.
⌂
3. Opinio Avicenne et eius diversimode intellecte approbatio et reprobatio
4. Questionis vera determinatio
5. Argumenta ad probandum quod elementa sunt actu in mixto. et eorum solutiones