1. Ulterius videtur quod non sint in mixto in potentia, quia de eo quod est in potentia possumus dicere quod simpliciter non est illud quod est in eo in potentia. Hec enim est simpliciter vera "ovum non est animal" et "puer non est gramaticus", ad que tamen ovum et puer sunt in potentia. Ergo si elementa non sunt actu sed in potentia in mixto, vere poterit dici quod elementa non sunt in mixto simpliciter loquendo.
Et dicendum quod ista propositio "elementa non sunt in mixto" non est condedenda vera simpliciter sed cum ista additione "actu", quia non sunt ibi in potentia pura sicut exemplificabatur, sed sunt ibi etiam in virtute, ut preexpositum est.
2. Item omne quod educitur de potentia in actum et generatur indiget aliquo agente extrinseco, ut habetur in I De generatione; sed elementa ad hoc quod generentur ex mixto et sint actu, non indigent agente exteriori; ergo non sunt ibi in potentia. Probatio medie: omne mixtum, in eo quod mixtum est, est corruptibile < . . . > contrarietatis que est in ipso; ergo preter omne extrinsecum agens corrumpetur, sed nonnisi in elementa; ergo elementa non erant in potentía in mixto.
Et dicendum quod argumentum concludit quod elementa non sunt in mixto tantum in potentia et materialiter; sic enim íntellígitur verbum Philosophi in I De generatione, quia si aliquid sit in potentia, sed non in potentia pura, potest reduci in actum per se ipsum absque omni exteriori agente, ut dicit Phílosophus in II De anima [II,5: 417a21-417b16] exemplificans de eo qui habet habitum scientie et est in potentía ad considerandum. Potest enim per se exire in actum considerationis quando vult, «nisi aliquid prohibetur exterius» - ut dicit [II,5: 417a27-28; ed. EL 45/1, p. 110a] - idest nisi aliquid impediat per accidens, puta exterior occupatio vel egritudo vel sompnus vel ebrietas; quod non contingit de eo quod est in pura potentia, sicut ipse exemplificat de puero qui caret habitu scientie, quia iste de potentia ad actum educitur ab exteriori agente et a didascalo; licet etiam puer per modum inventionis acquirendo scientiam possit exire in actum considerationis, potentia tamen remota absque exteriori didascalo, quia in tali inveniente natura est loco didascali; indiget tamen exterioribus obiectís sensibilibus agentibus in sensu, sine quo |16ra| nullus potest scientiam acquirere, secundum Philosophum in multis locis. Et símilíter dicimus quod elementa non sunt in mixto in potentia pura et materialiter tantum sed virtute, et quasi habitualiter salvantur in mixto. Ac per hoc in actum possunt egredi scilicet per excessum alicuius contrariorum removentem proportionem contrariorum in mixto que prohibebat elementa esse in actu absque exteríori agente; licet absque exteriori per violentiam possit corrumpí, et licet sol suo motu in aliquo circulo sit primum generans et primum corrumpens omnia que generantur et corrumpuntur, sicut dicit Philosophus in II De generatione [II,10: 336a31-34].
3. Sed contra. Excessus ille alicuíus contrariorum in mixto removens proportionem non videtur esse nisi per actionem unius contrarii in aliud; sed níchil agit nisi secundum quod est in actu; ergo contraria et elementa sunt actu in mixto, quod supra improbatum est.
Et dicendum quod aliquod contrariorum in mixto non ostenditur excedere vel agere quia ibi sit actu sed quia ibi remanet virtus eius. Unde sícut omnia quatuor elementa habebant quatuor qualitates contrarias per quas agebant in se invicem, ita mixtum habet in se quandam qualitatem que habet virtutem omnium illarum quatuor qualitatum contrariarum. Et sicut videmus quod una qualitas anime rationalis, scilicet potentia intellectiva, habet in se omnes virtutes, quarum una est activa et alia est passiva scilicet intellectum possibilem et intellectum agentem - secundum unum quorum potentia íntellectiva vel potius anima agit in se ipsam - sic illa qualitas mixti habet in se quatuor virtutes contrarias, secundum quarum aliquas dicitur agere mixtum in se ipsum et secundum aliquas pati a se ipso. Potest ergo contingere quod mixtum, secundum aliquam illarum virtutum ita dominatur sibi secundum alías, quod proportio dissolvitur quam requirit in materia forma substantíalis míxti; et sic mixtum corrumpitur. Unde elementum contrarium dicitur agere quia agit eíus virtus contraria vel potius forma substantialis míxti mediante illa vírtute vel potius ipsum mixtum quod per se actu existit.
Ulterius vídetur quod sint in pura potentia et materialiter tantum.
1. Forme enim substantiales et accidentales |16rb| elementorum non remanent in mixto, ut dictum est; ergo cum elementa non sint composita nísi ex materia et forma, elementa non remanent in mixto nisí in quantum ad materiam et ita materialiter tantum et in potentia pura.
Et dicendum quod forme substantiales et accidentales elementorum absque dubio non remanent actu sed tamen remanent virtute, ut freguenter dictum est; et ideo elementa non remanent in mixto in potentia pura neque in actu puro sed medio modo.
2. Item secundum Philosophum corruptum est in generato materíaliter tantum et in potentia pura. Sed ípsum mixtum generatur, iuxta illud Philosophi in I De generatione [II,10: 327b24-25]: actu idest secundum actum, quidem ente idest existente, generato alio scilicet ab omnibus que miscentur, ex ipsis scilicet miscibilibus. Et ínfra [II,10: 328a30-31]: «Non generatur autem alterum sed medium comune». Sed «generatio unius est corruptio alterius» [Florilège 4,7], secundum eundem in eodem. In generatione autem mixti nichil aliud ab elementis invenitur corrumpi. Ergo elementa tantum materialiter et in potentia pura sunt in mixto generato ex ipsis corruptis, ut videtur.
Et dicendum quod absque dubio mixtum generatur quia generatio est mutatio de non esse in esse, quod quidem mixto contingit; et verum est etiam quod «generatio unius est corruptio alterius» in huiusmodi generatis. Sed tamen non oportet quod modus corruptionis respondeat modo generatíonis. Quando enim ignis generatur ex terra et universaliter perfectum ex imperfecto, est uno modo loquendo generatio simpliciter sed corruptio secundum quid, ut Philosophus dicit in I De generatione. Similiter dico quod quando mixtum generatur ex elementís, est generatio simpliciter ipsius mixti alío modo loquendo de simpliciter. Elementa autem corrumpuntur quidem aliquo modo quia non remanent forme eorum substantiales in actu, tamen non corrumpuntur simpliciter quía remanent in virtute, ut dietum est. Idem in corruptione simpliciter dicta non contingit.
3. Item mixtum est generatum, ergo per locum a coníugatis mixtio est generatio; sed in generatione remanet pura materia; ergo etc. |
«Locus a coníugatis est habitudo unius coniugatorum ad reliquum, ut "iustitia est bona, ergo iustum est bonum"» (Pietro di Spagna, Summule logicales (1230 ca.), ed. De Rijk, Assen 1972, 76/12-13). |
Et dicendum quod mixtum potest accipi dupliciter. Uno modo per formam mixtionis que est forma accidentalis, et natura precedit formam substantialem introducendam; et mixto sic accepto respondet vocabulum mixtionis |16va| secundum quod nos loquimur de mixtione; et mixtum sic acceptum non est generatum, cum nulla forma substantialis íntelligatur acquisita in eo. Quia tamen simul tempore est illa forma mixtionis disponens et forma substantialis ad quam disponit, ideo secundo modo accipitur mixtum illud ens quod acquisivit esse per formam substantialem ad quem disponebat forma mixtionis; et mixtum sic acceptum est generatum. Et hoc modo loquimur de mixto, cui non respondet mixtio ut coniugatum secundum quod nos loquimur de mixtione, sed respondet mixto primo modo accepto, de quo quidem nos non loquimur in comuni usu loquendi. Et ideo mixtum est generatum, sed non propter hoc mixtio est generatio.
4. Sed contra. Si illa forma mixtionis intelligitur precedere formam substantialem mixti, cum secundum hoc omnia quatuor elementa adhuc intelligantur existere in formis suis scilicet substantialíbus, sequitur hoc inconveniens quod unum accidens intelligatur esse in multis subiectis. Non enim illa forma magis est in uno elemento quam in alio. Sine subiecto autem esse non potest.
Et dicendum quod licet in eis intelligatur precessio secundum naturam, tamen omnia sunt simul tempore et existentia actualitate; simul enim tempore quatuor elementa desinunt esse, et unum mixtum incipit esse et existit actu. Non tamen est inconveniens intelligere unum accidens in multis subiectis non ut multa sunt, sed in quantum facta sunt unum qu modo intelliguntur elementa acquirere formam illam accidentalem pee unionem mixtionis. Hoc enim potest in tempore et in actualitate existere. Forma namque artificialis domus que accidens est in pluribus subiectis est, scilicet in lapidi<bus>, lignis et cemento in quantum facta sunt unum per artificiam.
Ulterius videtur quod non remaneant in virtute.
1. Virtus enim rei non potest separari a substantia rei. Si ergo virtus elementorum salvatur in mixto, ergo et substantia elementorum et ipsa elementa salvantur in mixto.
Et dicendum quod virtus, secundum quod nos loquimur de virtute, est quedam qualitas que derivatur ex forma specifica rei, que quídem est alicuíus actionis vel passionís principium; potentia enim, secundum quod refertur ad ultímum in quod potest, accipit nomen et rationem virtutis, ut habetur in I De celo [I,1: 281a10-12; cf. EL 45/1, p. 164*a] ubi dicitur quod «virtus est ultimum potentie». |16vb| Dicendum est ergo quod nulla virtus eadem numero separatur a substantia rei. Potest tamen contingere quod per unam et eandem virtutem numero agunt plura agentia, puta quando agens superius movet ad agendum agens inferius sine impressione alicuius forme in ipsum, puta quando unum est agens principale et aliud est instrumentale. Serra enim in eadem virtute reali, numero ipsius carpentarii secat. Sectío enim et est actio carpentarií et est actio serre, sed carpentarii principaliter, serre vero secundarío, quía non est actio serre nisi in quantum serra movetur a carpentario; non quod talis actio sequatur aliquam formam vel virtutem realem que in serra remaneat post motionem carpentarii, licet in ipsa serra motione instrumentí a principali agente quedam virtus - intentionale esse habens tantum sicut color in aere - transfunditur a principali agente in ipsum instrumentum. Alio modo potest esse quod non per eandem virtutem numero sed per eandem in specie agunt plura agentia, puta quando in agentibus univocis superius agens imprimit in ínferius aliquam formam, sicut quando ígnis calefacit aquam imprimendo ei formam cloris. Tertio modo contingit quod plura agentia agunt per eandem vírtutem non numero neque specie sed quadam universaliori assimilatione, puta quando in agentibus equivocis agens superius imprimit in inferius aliquam formam, sícut quando sol calefacít aquam imprimendo ei formam caloris. Dico igitur quod virtus elementorum non est in míxto eadem numero sed eadem specie, cum sit ibi a<c>quísitio alicuius forme per actíonem univocam.
2. Sed contra. Omnia elementa sunt eiusdem speciei, quia omnis aqua omni aque eadem specie dicitur, ut dicit Phílosophus in I Topicorum; et simile est de aliis tribus elementís. Sed mixta sunt diversarum specierum, puta lapis, metallum etc.; ergo habebunt diversas virtutes in specie. Sed que inter se differunt specie non possunt cum alío in specie convenire. Ergo est alia virtus specie in elementís et mixto.
Et dicendum quod virtus quoddam accidens intelligitur esse. Accidens autem duplex est, scilicet comune et proprium, quod convenit scílicet soli specie. Loquendo ergo de primo accidente dicendum est quod ex diversitate speciei in subiectis non concluditur diversitas speciei in accidentibus nec |17ra| e converso, quia una albedo specie est in cigno et nive, que etiam differunt genere; et medicina et geometria, que etiam soli speciei hominis conveniunt, secundum Porphirium [Isagoge 12.15; tr. Boezio, AL I/6-7, p. 19], sunt in eodem intellectu possibili numero; et intellectus possibilis et agens et voluntas sunt in una anima numero. Si ergo virtus quoddam agens comune intelligatur, puta calor vel frigus et huiusmodi, sic nichil prohibet dicere in diversis mixtis secundum speciem esse eandem virtutem secundum speciem. Et similiter eadem esse poterit in mixto et elemento, quia intensio et remissio non diversificant speciem. Si autem virtus vocetur accidens proprium talis mixti, quod soli speciei ipsius mixti conveniat, sic diversorum míxtorum secundum speciem erunt diverse virtutes secundum speciem. Omnis enim species habet quoddam accidens proprie proprium et essentiale quod non incongrue virtus etiam potest vocari, cum etiam ipsum sit medium inter essentiam et operationem ipsius; quod quidem virtuti attribuit Dyonisius in Angelica ierarchia dividens angelum in tria, scilicet in substantiam, virtutem et operationem. Hee autem virtus, licet sit diversa secundum speciem in diversís mixtis secundum specíem, tamen eadem videtur esse secundum speciem cum virtute elementorum míxtorum in quantum mixta sunt et disponentia necessario ad formam substantialem mixtí. Secundum enim díversitatem speciei in mixtis est diversitas speciei in mixtionibus disponentibus ad formam mixti dispositione que est necessitas; que quidem díspositio se tenet ex parte materie; materia autem et forma ad eandem naturam speciei pertinent.
3. Sed contra. Quia in generatione elementorum contingit remanere eandem qualitatem in specie in elemento generato que fuerat in elemento corrupto, puta quando ex aqua fit aer vel e converso remanet eadem dyafoneítas et humiditas vel alia qualitas, ut patet ex I et II De generatione; nec tamen propter hoc virtus elementi corrupti dicitur salvari in elemento generato, sed tantum materialiter et in pura potentia ibi existere. Ergo licet in mixto remaneat alíquod accidens elementorum, non propter hoc dicendum videtur esse quod virtus elementorum salvetur in mixto.
Et dicendum quod differentia est inter mixtionem et generatíonem quantum ad illud agens quod |17rb| remanet in generato et in mixto quantum ad tria. Primo quidem quia accidens proprie proprium elementi corrupti non remanet in elemento generato, quia proprie proprium est quod convenit uni et soli et semper, ut dicit Porphirius. Unde nulla de illis quatuor qualitatibus primis est proprie proprium elementi nisi accipiatur cum aliqua mensura, puta calidum non est proprie proprium ignis sed calidissimum esse. In ipso autem mixto remanet proprie proprium elementorum mixtorum in quantum huiusmodi sunt, ut dictum est. Secundo quia quod aliquod accidens elementi corrupti remaneat in elemento generato hoc accidit et facit solum ad faciliorem transmutatíonem elementorum habentium symbolum in alterutrum, ut dicitur in II De generatione [II,4: 331a23-26], sed non est necessarium ad generationem unius ex alio; quando ením terra generatur ex aere, neque caliditas neque humiditas remanet, ut dicitur in II De generatione [II,7: 331a20 - 331b11]. Sed in mixto remanent de necessitate omnia accidentia omnium elementorum. Tertio quantum ad formam substantialem mixti que contínet quicquid pertínet ad formas substantiales omnium elementorum. Forma autem substantialis elementi generati non sic continet in se quod pertinet ad formam substantialem elementi corrupti, cum aliquando etiam sit ea imperfectior. Et ideo virtus elementorum dícitur salvari in mixto, non autem virtus elementi corrupti dicítur salvari in elemento generato [quest'ultima frase aggiunta da mano B al marg. d.; forse vera giunta anziché riparazione d'omissione].
Sic ergo iste tractatus continet octo partes, in quarum prima tangítur elucidatio terminorum positorum in questione.
In secunda tangitur opinio Averois et eius reprobatio.
In tertía tangitur opinio Avicenne et eius diversimode intellecte approbatio et reprobatio.
In quarta tangitur questionis vera determinatio.
In quinta adducantur argumenta ad probandum quod elementa sint actu in mixto, et eorum solutiones.
In sexta adducuntur argumenta ad ostendendum quod elementa non sunt in mixto in potentia, et eorum solutiones.
In septima adducuntur argumenta quod sunt ibi in potentia pura et materialiter, et eorum solutiones.
In octava adducuntur argumenta quod non remanent ibi virtute, et eorum solutiones.
Sic igitur elementa remanere in mixto non actu sed virtute utcumque patefecimus virtute domini nostri Iesu Christi immixtas servantes naturas qui est vírtus Patris eterni. Cui sit honor et gloria per infinita seculorum secula.
Explicit tractatus de mixtione elementorum in mixto fratris Remigii Florentini ordinis fratrum Predicatorum.
Tommaso d'Aquino, De mixtione elementorum (Parigi 1269); ed. EL 43, 155-57. Breve opuscolo, dalla brevissima conclusione: «Sunt igitur forme elementorum in corporibus mixtis, non quidem actu sed virtute. Et hoc est quod Aristotiles dicit in I De generatione: "Non manent igitur - elementa scilicit in mixto - actu ut corpus et album, nec corrumpuntur nec alterum nec ambo: salvatur enum virtus eorum"» (157).
STEFANO CAROTI, Mixtio et reactio au Moyen Age (XIIIe-XIVe siècles), AA. VV., Terres médiévales, Ed. Klincksieck (19990?), pp. 35-70.
Rogerii Marston, Quodl. I, 18 (1282-84): ed. Bibl. Franc. Scholastica 26, Grottaferrata 1994, 54-56.
Theodoricus de Vriberg (Freiberg), De miscibilibus in mixto (Opera omnia IV, 27-47; nota in pp. 42-43 la sintesi delle tre principali posizioni che si confrontano); De elementis corporum naturalium (ib. IV, 51-93). SOPMÆ IV, 314-15. Contemporaneo di Remigio.
S. CAROTI, Note sulla parafrasi del De generatione et corruptione di Alberto Magno, AA. VV., Albert le Grand et sa recePtion au moyen age. Hommage à Zénon Kaluza, Fribuorg 1998, pp. 6-30.
Francesco da Prato (OP 1300 ca. - 1348 ca.), Utrum elementa sint actu in mixto: ed. Fabrizio Amerini, AA. VV., Dal convento alla città. Filosofia e teologia in Francesco da Prato OP (xiv secolo). Atti del Convegno Internazionale di Storia della Filosofia Medievale (Prato, Palazzo Comunale, 18-19 maggio 2007), Firenze 2008, 96-97.
M. BENEDETTO, Materia, corpi ed estensione in Giovanni Picardi di Lichtenberg, AA. VV., Deutche Thomisten des 14. Jahrhunderts: Lektüren, Aneignungsstgrategien, Divergenzen, Sonderdruck der «Freiburger Zeitschrift für Philosophie und Theologie» 2010. pp. 335-368 (mia cartella "BENEDETTO"). Interessa temi "Utrum elementa sint actu in mixto", "Utrum materia posset esse sine forma..." ecc.