precedente successiva

<Ricculdi Florentini super II librum Peryhermenias>
<Lectio 2
>

Quando autem "est" tercium adiacens predicatur [c. 10, 19b 19].

Postquam distinxit illas in quibus potest fieri additio tantum ex parte subiecti, hic distinguit |1vb| illas in quibus potest fieri additio et ex parte subiecti et predicati, scilicet in quibus et predicatum et subiectum potest esse infinitum.

<Divisio>

Et circa hoc duo facit: primo distinguit huiusmodi enuntiationes quantum ad ordinem et numerum; secundo manifestat quedam dubia circa eas, scilicet de oppositione et consequencia ipsarum, ibi: Quoniam vero contraria est [c. 10, 20a 16].

Prima in duas: prima agit de illis in quibus nomen predicatur cum hoc verbo "est"; secundo de illis in quibus predicantur alia verba, ibi: In his vero in quibus "est" [c. 10, 20a 3].

Prima in tres: primo agit de illis in quibus subicitur nomen infinitum [= finitum] non universaliter sumptum; secundo de illis in quibus subicitur nomen infinitum [= finitum] universaliter sumptum, ibi: Similiter autem se habet et si sit universaliter [c. 10, 19b 31]; tercio de illis in quibus subicitur nomen infinitum, ibi: Alie autem ad "non  homo" [c. 10, 19b 37].

Prima in tres: in prima ponit diversitatme earum; secundo concludit numerum et habitudinem earum ad invicem, ibi: Quare quatuor iste [c. 10, 19b 22]; tercio exemplificat in figura, ibi: Intelligimus autem [c. 10, 19b 26].

Et tunc sequitur illa: In his vero in quibus "est" [c. 10, 20a 3], ubi agit de illis in quibus ponuntur alia verba ab hoc verbo "est". Et illa in duas: in prima ostendit eas; in secunda removet dubitationem quam primo removet, ibi: Non enim [c. 10, 20a 7]; secundo adsignat rationem, ibi: Omnis enim [c. 10, 20a 9]; tercio infert corollarium sive conclusionem, ibi: Ergo et cetera [c. 10, 20a 14].

<Expositio littere>

Dicit ergo [c. 10, 19b 19] quod quando "est" predicatur tercio adiacens sunt oppositiones in duplo plures. Et exponit quid est dicere "tercium adiacens".

Circa quod sciendum est quod quando hoc verbum "est" predicatur secundum se, tunc est secundo adiacens, ut "Sortes est"; quando autem non predicatur secundum se, set est nota idemptitatis coniungens predicatum principale cum subiecto, tunc est tercium adiacens, ut "Sortes est albus", quia non intendimus tunc significare quod Sortes sit in rerum natura, set Sorti enti in rerum natura attribuimus albedinem; dicitur autem "est" tercium adiacens, non quia sit <tercium> in ordine, set quia est tercium in numero, quia in tali propositione sunt tria, scilicet subiectum et predicatum et copula verbalis <que> est coniungens unum con altero. Unde dicitur "tercium" quasi tercia dictio.

Tunc ergo dicuntur oppositiones in duplo plures, quia sub ente finito non erat nisi una oppositio, quando <"est"> predicabatur secundo adiacens, ut "Homo est - Homo non est "; set quando predicatur tercium adiacens, tunc sunt due, quia, subiecto existente finito, in utramque partem potest variari per finitum et infinitum, affirmative et negative, ut prius adiacet "iusto" et "non iusto" [c. 10, 19b 25], et similiter potest dici non esse, et sic erunt quatuor propositiones, sicut patet in <sub>scripta figura:

Homo

 

iustus

 

est

 

Homo non

 

non iustus

Unde concludit dicens: Quare [c. 10, 19b 22]: si sunt due oppositiones, erunt ist quatuor propositiones, quarum [c. 10, 19b 23] habitudo talis est |2ra| quod due ipsarum se habent ad alias secundum consequentiam, vel melius, secundum quod in greco habetur, secundum analogiam, ut privationes [c. 10, 19b 23-24].

Circa quod sciendum est quod triplex differencia potst considerari in huiusmodi enuntiationibus. Una est secundum quod in eis predicatur nomen finitum; et secundum hoc assumuntur due, una affirmativa et alia negativa, ut: "Homo est iustus" et "Non est homo iustus". Alia est secundum quod predicatur in eis nomem infinitum, et sunt eodem modo due: "Est homo non iustus" - "Non est homo non iustus". Tercia est secundum quod predicatur in eis nomem  privativum, et sunt similiter due, ut: "Est homo iniustus" - "Non est homo non iniustus". Primi dicuntur simplices, secunde infinite, tercie privative.

Dicit ergo [c. 10, 19b 23-24]: dcitum est quod sunt quatuor, exceptis privativis, quia sunt due simplices et due infinite; quarum due quidem, scilicet prime affirmative, se habent ad duas alias negativas secundum consequenciam, quia affirmative inferunt negativas, ita quod affirmativa finita infert negativam infinitam, et affirmativa infinita negativam finitam. Unde ad unam affirmativam sequitur alterius negativa. Et hoc est quod dicit [c. 10, 19b 23]: ad affirmationem et negationem; - due vero (negative) minime [c. 10, 19b 24], id est et non e converso, qui negative non inferunt affirmativas. Interponit autem [c. 10, 19b 24]: ut privationes, per denotat quod eandem consequentiam habent se privative sicut infinite, quia privativa affirmativa infert negativam simplicem, et affirmativa simplex negativam privativam et non e converso, sicut patet in subscripta figura:

Est iustus homo

 

 

Non est iustus homo

   

 

 

Est non iustus homo

 

 

Non est non iustus homo

Ista est plana et brevis expositio Porphirii, quam ponit Boetius

Deinde cum dicit: Dico autem [c. 10, 19b 24], exponit quod dixerat, scilicet quod sunt quatuor. Mam, cum modo loquamur in eo quod "est" non est principlae predicatum, set ut alteri adiacet, hoc quod dico "est" potesti aidacere "iusto" et "non iusto", et sic erunt due aaffirmative. Quare etiam negationes [c. 10, 19b 25], scilicet erunt similiter due, scundum quod "non est" adiacet et "iusto" et "non iusto", ut patuit in figura ista. Quatuor ergo sunt [c. 10, 19b 26].

Consequenter cum dicit: Intelligimus etc. [c. 10, 19b 26], manifestat in figura, que patet in littera in exemplis. Et dicit quod predicte enuntiationes disponuntur secundum ordinem consequencie, prout dictum est in Resolutoriis  [c. 10, 19b 31], id est in I Priorum.

Deinde cum dicit: Similiter autem etc. [c. 10, 19b 31], ostendit de illis in quibus subicitur universale universaliter sumptum. Et dicit quod eodem modo se habent universales quantum ad numerum, quia totidem faciunt, et ita consequuntur se. Et accipit in exemplo |2rb| quatuor universales secundum nomen, quarum due equipollent indefinitis vel particularibus, sicut patet in subscripta figura:

omnis homo est iustus

universales

omnis homo non est iustus

affirmative

 

negative

Non omnis homo est non iustus

particulares

Non omnis homo est non iustus

Dicit tamen quod in istis est differencia, quia non contingit angulares[1] similiter verificari  [c. 10, 19b 35-36] in istis et in illis, quia in terminis indefinitis omnes quatuor possunt verificari simul, referendo ad diversa, set in universalibus universaliter sumptis numquam possunt verificari superiores, ut visum est in I. Et iste sunt angulares quas non contingit simul esse veras; contingit autem aliquando [c. 10, 19b 36], quia due ille inferiores, que equipollent indefinitis, bone possunt esse simul vere, ut probatum est supra. Hee igitur due [c. 10, 19b 36], scilicet que non possunt verificari simul, opposite sunt, id est contrarie; ex quo videtur innuere quod subcontrarie non sunt opposite.

Deinde cum dicit: Alie autem [c. 10, 19b 37], docet multiplicari illas in quibu sumitur subiectum infinitum. Et dicit quod alie sunt que habent additum aliquid ad "non-homo" quasi ad subiectum  [c. 10, 19b 37]; et dici "quasi ad subiectum", quia "non homo" non est vere subiectum in potissimi enuntiatione, cum sit nomen infinitum; set sumitur hic nomen et verbum et enuntiatio largius quam in primo libro. Et connumerat quatuor, secundum quod "non homo" adiacer "iusto" et "non iusto" affirmative er negative

 

iustus

 

iustus

Non homo est 

  non est

 

 

non iustus  

non iustus

sicut patet in supra posita figura.

Excusata autem se dicens quod non erunt plures his [c. 10, 20a 1] que dicte sunt, quia non variari <possunt> pluribus modis nisi ut dictum est, scilicet quod varientur per subiectum et predicatum finitum et infinitum, affirmative er negative, universaliter et non universaliter. Dicit tamen quod iste que habent subiectum infinitum sunta extra illas [c. 10, 20a 2], scilicet quod habent subiectum quantum ad consequenciam et oppositionem; se habent suam consequenciam inter se, ut postea patebit.

Deinde cum dicit: in his vero in qubus "est" [c. 10, 20a 3], agit de illis in quibus predicantur alia verba accident...? ab hoc verbo "est". Et dicit quod in talibus est idem modus multiplicandi et consequendi, ac si "est" adderetur. Et exemplificat. Et patet.

Consequenter cum dicit: Non enim [c. 10, 20a 7], removet dubitationem. Et dicit quod hec negatio "non" non debet addi signo, set termino in subiecto vel in predicato posito.

Et probat hoc, ibi: "Omnis" enim [c. 10, 20a 9]. Nam modus non debet addi modo, set rei; "Omnis" autem est modus et non res, quia est universaliter et non universale; ergo non debet addi ei negatio ut infinitetur et dicatur "Non omnis".

Hoc idem probat alia ratione, ibi: Manifestum est [c. 10, 20a 10]. Nam iste: "Homo currit" et "Homo non currit",  "Omnis homo currit - Nullus homo currit" non differunt nisi in eo quod universaliter et non universaliter; set differunt per signum; ergo solum signum significat quoniam |2vauniversaliter, quod est modus et non res.

Ultimo inducit conclusionem, dicens: Ergo et cetera [c. 10, 20a 14], quasi dicat: Si hoc quod dico "omnis" non est universale sive terminus, set est dispositio sive signum, ergo et cetera signa, ut "quicquid" et "totus" et huiusmodi, oportet apponi eadem, scilicet ratione, in oratione, ut sint sola signa et non termini.

<Questio 1>

Circa partem istam primo queritur de hoc quod dicit in principio lectionis[2], quod quando "est" predicatur tercio adiacens, duplicitur dicuntur oppositiones [c. 10, 19b 20].

Sed  contra: ipse posuerat primo quatuor propositiones, quando predicatur secundo adiacens, scilicet cum subiecto finito et infinito, affirmative et negative; ergo quando predicatur tercio adiacens, erunt octo; quod est inpossibile.

Et solvendum est sicut dictum est in littera, scilicet quod dupliciter dicuntur, existentibus subiectis eidem in utrisque, scilicet finitis et infinitis, quia quando predicatur tercio adiacens, predicatum potest variari per finitum et infinitum.

Si autem queratur quare non posuit exemplum de singularibus et particularibus subiectis, patuit solutio in fine alterius lectionis.

<Questio 2>

Secundo dubitatur de hoc quod dicit quod ille in quibs non ponitur "est", idem faciunt ac si "est" adderetur [c. 10, 20a 4-5].

Sed  contra: "est" potest poni tercio adiacens quando predicatur, et tunc potest infinitari predicatum, quod non potest esse in aliquo alio verbo; et sic sunt plures quando predicatur "est".

Et est sciendum quod non dicit "totidem sunt", set "idem faciunt", id est eodem modo opponuntur et consequuntur, sicut duo scribentes quorum uns plus et alius minus idem faciunt, quia scribunt, set non tantumdem.

<Questio 3>

Tercio queritur de hoc quod dicit quod "omnis" significat universaliter.

Contra: universaliter est adverbialiter; ergo "omnis" significat adverbialiter.

Et dicendum est quod, sicut expositum est, ipsi intendit dicere quod "omnis" non significat rem universalem, set modum universalitatis; nec refert utrum ille modus exprimatur per nomen vel per adverbium, qui, licet per adverbium exprimatur non sequibur quod propter hoc significat adverbialiter, quia etima actus quem significat verbum exprimitur per nomen, ut hoc verbum "curro" significat cursum, nec tamen dicimus quod "curro" significat nominaliter.


[1] angularis: in latino (qui e in seguito) rendeva quel che i moderni traduttori rendono con "contrapposto, diametralmente opposto".

[2] in principio lectionis = inizio della lezione è Quando autem "est" tercium adiacens predicatur [c. 10, 19b 19], ossia lezione seconda, che comprende 19b 19 - 20a 15 (tutto nel c. 10).


precedente successiva