precedente successiva

<Ricculdi Florentini super II librum Peryhermenias>
<Lectio
3>

Quoniam vero contraria est negatio etc. [c. 10, 20a 16].

Postquam docuit multiplicari propositiones secundum diversas additiones factas ad predicatum et ad subiectum, hic manifestat quedam dubia circa predicta.

<Divisio>

Et circa hoc duo facit: prima declarat quedam dubia circa predicamenta; secundo removet quosdam errores circa predicta, ibi: Manifestum est autem [c. 10, 20a 23].

Prima in duas, secundum duo dubia que manifestat, primum de oppositione, secundum de consequencia, ibi: Sequitur vero [c. 10, 20a 20].

Et tunc sequitur illa |2vb|: Manifestum est autem [c. 10, 20a 23], in qua removet errores. Et illa in quatuor, secundum quatuor errores quos removet; secunda ibi: Ille vero [c. 10, 20a 31], tercia ibi: Significat autem "est omnis <non> homo" [c. 10, 20a 37]; quarta ibi: Transposita vero nomina [c. 10, 20b 1].

Et in tres: in prima proponit quod intendit; in secunda propositum probat, ibi: Nam si hoc non est [c. 10, 20b 3]; in tercia probatum concludit, ibi: Quoniam igitur transposito nomine  [c. 10, 20b 10].

<Expositio littere>

Dicit ergo: Quoniam vero etc. [c. 10, 20a 16]. Dictum est supra quod in universalibus non contingit angulares simul esse veras, scilicet istas: "Omnis homo iustus est" et "Omnis homo est non iustus"; et ratio huius est quia sunt contrarie, de quibus dictum est supra quod non possunt simul esser vere. Unde, sicut ista: "Omnis homo est iustus" non possunt simul stare cum ista: "Nullus homo est iustus", ita nec cum ista: "Omnis homo est non iustus", quia ista infert illa<m>, ut prius patuit. Et potest esse ratio talis: Cum quo non potest stare consequens, nec antecedens; set ista: "Nullus homo est iustus" est consequens ad illam: "Omnis homo est non iustus", quia infert eam; ergo etc.; non possunt stare simul iste due angulares: "Omnis homo est iustus" et "Omnis homo est non iustus". His vero opposite [c. 10, 20a 19], contradictorie, sicut expositum est in prima; et non est dicendum: His vero opposite secundum quantitatem, set contradictorie; erunt simul vere aliquando, sicut patet in subscripta figura:

Omnis homo est iustus

non

Omnis homo est non iustus

Non omnis homo est iustus

possunt

Non omnis homo est <non> iustus

Deinde cum dicit: Sequitur vero etc. [c. 10, 20a 20], probat quod dictum est de consequencia, scilicet quod ad affirmativam unius sesquitur alterius negativa. Vel aliter, quia nichil dixit de consequencia [continencia scr.] universaliter, set tanum de oppositione, et ideo hic agit de consequencia ipsa. Et dicit quod ad negativam de predicato finito sequitur affirmativa de predicato infinito, quia ad oppositam antecedentis sequitur opposita consequentis, sicut patet in subscripta figura:

Nullus homo est iustus

 

Omnis homo est non iustus

a. antecedens

 

b. consequens

Non omnis homo est non iustus

 

Aliquis homo est iustus

d. consequens

 

a. antecedens

Set intelligendum est cum constancia subiecti, et ideo dicit: Necesse est autem aliquem esse [c. 10, 20a 23]. Et dicit in singulari: "aliquem " et non "aliquos", contra illos qui male dicunt quod "omnis" requirit tria appellata; nam facta suppositione quod multi homines sunt, vel unus solum, et sint iniusti vel non iusti, ista vera: "Nullus homo est iustus"; ergo "Omnis homo est non iustus"; e contrario autem sequetur, nulla positione facta.

Consequenter cum dicit: Manifestum est [c. 10, 20a 23], removet unum errorem. Et est, quia nichil dixerat de singularibus, ne aliquis crederet quod eodem modo vel omnino [con]similiter esset ponenda negatio ad capiendam contradictoriam utriusque, intendit quod in singularibus non refert utrum negatio preponatur vel postponatur. Cuius ratio est quia singulare est indivisibile, divisione que est secundum partes subiectivas. Unde ex quacumque parte negat, totum negatur, set universale est divisibile, et ideo potest |3ra| falsificari sive negari secundum totum et secundum partem. Si enim preponatur negatio dicendo "non omnis", negatur secundum partem solum, quia tunc negatur solus modus universalitatis. Si autem postponatur, negatur totum universale et removetur modum [= modus?] universalitatis. Unde ad inveniendam regativam sive contrdictoriam universalis, preponenda est negatio, ut "Non omnis". Unde dicit subtiliter quod in singularibus interrogatum et negatum contingit affirmare, id est si interrogatum aliquod de predicato finito negetur, possum ipsum affirmare, supposita tamen constancia subiecti; ut si quis querat: "Est  Sortes iustus?", respondeatur: "Non", tunc possum affirmare et dicere: "Sortes est non iustus". Set in universalibus non contingit, set si neget interrogatum, non possum affirmare postponendo negationem signo, quia tunc est falsum, set debeo dare negativam sive contradictoriam preponendo. Exemplum patet in littera.

Deinde cum dicit: <Ille vero> [c. 10, 20a 31], removet alium errorem. Et est error quod forte quid crederet quod dictiones infinitate per negationem essent per se orationes negative, eo quod aliquid videtur removeri ab aliquo; contraiacentes, quia non sunt complete contradicentes. Et removet errorem, dicens quod non sunt enuntiationes aut negationes, quod sic probat: Omnis negatio est vera vel falsa; set qui dixit "non homo" vel "non iustus" non dixit aliquid verum vel de homine vel de iusto quam de aliis, immo munus dixit verum vel falsum de homine quam de aliis; ergo etc.

Deinde cum dicit: Significat autem [c. 10, 20a 37], removet alium errorem de illis enuntiationibus que habent subiecta infinita, de quibus dixit quod erant "extra illas"  [c. 10, 20a 2] que habent subiecta finita. Dicit autem quod, licet sint extra eas, quia non habent ad illas oppositionem nec consequenciam, habent tamen oppositionem et consequenciam inter se, quia ista: "Omnis non homo est non iustus" significat idem cum ista: "Nullus non homo est non iustus", et e converso sequitur cum constancia subiecti.

Consequenter cum dicit: Transposita [c. 10, 20b 1], removet alium errorem. Et est quia dixit quod  .   .  refert si negatio preponeretur vel postponeretur, ne crederetur quod esset simile de transpositione aliarum partium, vel quia frequenter dixit: "Est iustus homo", et "Est homo iustus", ne quid crederet esse differencia, dicit quod transposita nomina et verba idem significant et non est hoc ampliandum, sicut accipiunt gramatici, qui dicunt partes transposite nisi intelligent et de principalibus et de   .   .  cathegoricis, quia apud dialeticum sunt solum due partes orationis, alie vero sinchategorice, id est  |3rb| consignificative, de quibus multum refert si preponantur et postponantur, sicut patuit de negatione que preposita dat contradictoriam et postposita contrariam; et prepositio, secundum gramaticum, non debet nimis elongari vel separari a suo casuali; set nomina et verba transposita idem significant. Et patet exemplum.

Ad quod adducit rationem, cum dicit: Nam si hoc [c. 10, 20b 3]. Et est ratio manifesta. Nam, si non esset ita, eiusdem affirmationis essent multe negationes, cuius contrarium ostensum est in I. Et ponit exemplum, sicut patet in subscripta figura:

Est albus homo

 

Non est albus non homo

Est homo albus

 

 

Est albus non homo

 

Non est albus homo

Ultimo concludit probatum, et patet: Quoniam igitur [c. 10, 20b 10].

<Questio 1>

Circa partem istam queritur de hoc quod dicit: Transposita nomina vel verba idem significant [c. 10, 20b 1-2], hoc est non refert utrum preponatur nomen nomini vel verbo, vel e converso.

Contra, dicit Priscianus: Ante quoque verbum necessario ponitur nomen.

Preterea. Multum variatur constructio extrapositione quorundam nominum, et fit oratio amphiboloycalis, composita vel divisa.

Preterea. Bene dicitur: "Animal homo currit", et tamen nugatoria reputatur cum dicitur: "Homo animal currit".

Et est sciendum quod ipse loquitur de transpositione vocali solum, quia «omnis constructio, quam Greci syntasim vocant, ad intellectum referenda est», ut dicit Priscianus[1]. Ad quam constructionem non refert utrum nomen vel verbum preponatur.

<Ad primum>. Priscianus autem intellexit quod ante verbum necessario ponitur nomen ordine naturali et secundum intellectum et in se consideranto; quia prius determinavit de nomine et postea de verbo.

Ad secundum dicendum quod multum variatur constructio ex eo quod casuale transponatur, set ex eo quod potest esse diversorum casuum, sicut patet in hac [autem] propositione philosophia "scit seculum"; oratio vero composita vel divisa dicitur ex varia ordinatione adverbii ad diversa verba ut: "Quicquid vivit sempre est", et in huiusmodi, de quibus adverbiis multum refert utrum preponantur vel postponantur.

Ad tertium dicendum quod quidam dicunt quod ista est nugatio[2], dicere "animal homo", sicut "homo animal", quod confirmatur per illud quod Aristotiles dicit infra: Amplius nec quecunque insunt in alio [c. 11, 21a 16]. Unde dicunt quod, quia nomen generis actu inelligitur in nomine speciei, hec est nugatio: "animal homo"; quod videtur dicere Commentator in VII Methaphisice. De hoc patebit infra.


[1] Prisciano, Institutiones grammaticae, lib. XVII, ed. M. Hertz, Grammatici latini, Leipzig 1855, II, 201 rr. 11-12.

[2] «Nugatio est eiusdem et ex eadem parte inutilis repetitio» (PIETRO DI SPAGNA, Tractatus, called afterwards Summule logicales (1230 ca.), ed. L.M. De Rijk, Assen 1972, 94 r. 39).


precedente successiva