At vero unum de pluribus etc. [c. 11, 20b 13].
Postquam determinavit de additione facta ad orationem, per quam non tollitur unitas enuntiationis, determinat de additione per quam fit oratio plures.
<Divisio>
Et circa hoc duo facit: in prima docet que est enuntiatio plures; in secunda determinat consequenciam, sive determinat quandam dubitationem circa prediationem compositam et sinplicem, ibi: Quoniam vero hec quidem [c. 11, 20b 31].
Circa primum tria facit: |3va| primo proponit que est enuntiatio plures; secundo declarat propositum, ibi: Dico autem [c. 11, 20b 15]; in tercia ex determinatione concludit corellaria, quorum unum ex altero sequitur; primum est ibi: Si ergo dialetica [differencia cod.?] [c. 11, 20b 22]; secundum ibi: Similiter autem manifestum [c. 11, 20b 26].
Et tunc sequitur illa: Quoniam vero hec [c. 11, 20b 31], in qua determinat de consequencia enuntiationis plures. Et hec in duas: in prima movet questiones; in secunda declarat eam, ibi: De homine enim [c. 11, 20b 33]; in tercia determinat veritatem, ibi: Eorum igitur que predicantur [c. 11, 21a 7], ubi est finis.
<Expositio littere>
Dicit ergo: At vero etc. [c. 11, 20b 13]. Dictum est prius quod una enuntiatio est in qua unum de uno dicitur; at vero, pro "set", affirmare vel negare unum predicatum de pluribus subiectis, vel plura predicata de uno subiecto, nisi ex illis pluribus fiat unum, non est enuntiatio una, sed plures.
Deinde cum dicit: Dico [c. 11, 20b 15], exponit se ipsum, dicens: Dico ex quibus fiat unum, non secundum nomen solum, set realiter, ut "homo est animal et mansuetum natura et bipes": ex istis fit unum realiter et simpliciter; dicit tamen "fortassis", quia unitas diffinitionis est alterius negocii, quia methaphisici, ut dictum est supra; ex homine autem et albo et ambulante non fit unum. Unde si aliquis enuntiet de istis unum predicatum, est enuntiatio una secundum vocem solum, et non realiter.
Consequenter cum dicit: Si ergo [c. 11, 20b 22], inducit corellarium ex predictis, quia dictum est quod talis propositio est plures, et si ponatur in quetione, erit questio plures; set talis questio non est dialetica. Quod probat duobus rationibus.
Prima talis est: Interrogatio dialetica est petitio unius responsionis; set interrogatio plures non est petitio unius responsionis; ergo etc. Sic ordina literam [c. 11, 20b 22-24]: dyaletica interrogatio est petitio responsionis, scilicet unius, et hoc vel propositionis, id est affirmationis, vel alterius partis contradictionis, id est negationis, qua complet contradictionem; propositio vero, scilicet una, est unius contradictionis huiusmodi, etc.; et patet.
Secundam rationem ponit ibi: Adhuc [c. 11, 20b 25]. Que talis est: Dyaletica interrogatio est una; set interrogatio plures, quamvis sit in omni sensu vera, non est una, sicut dictum est in Topicis, id est in II Elenchorum[1]; ergo etc.
Deinde cum dicit: Similiter autem [c. 11, 20b 26], inducit secundum corelarium, ubi etiam removetur dubitatio ex prima conclusione. Dictum est quod interrogatio dyaletica est una, non tamen credas quod omnis una sit dyaletica. Et est talis ratio: Interrogatio dyaletica utramque partem contradictionis querit; nam dyaletica habet argumenta ad contraria, cum procedat ex probabilibus; et in tali questione debet eligere respondens utrum velit contradictionis |3vb| partem; in questione autem quid est non sic decidit, quia non potest respondere sic vel non; ergo non est dyaletica.
Consequenter cum dicit: Quoniam vero hec quidem [c. 11, 20b 31], determinat de consequencia propositionis plures, et movet de predicatione divisa ad composita . . dicens quod quedam sunt que predicantur composita ex divisis, et quedam sunt que predicantur divisa et non composita, que differentia est? [c. 11, 20b 32-33] id est que est causa quod aliqua predicantur separatim et simul, et quedam predicantur separatim et non simul?
Consequenter declarat propositum dicens: De homine [c. 11, 20b 33] enim predicatur extra, id est divisim et per se "animal", ut "homo est animal", et extra, eodem modo, bipes, ut: "Homo est bipes", et hec ut unum, id est et etiam predicantur coniuncti, ut dicatur "Homo est animal bipes", et etiam verum est dicere de homine quod est homo et quod est albus, et etiam coniunctim, ut "Homo est homo albus". Set non est ita de citharedo et bono, quia licet predicantur divisim de homine, non tamen bene dicitur: "Homo est bonus citharedus"; ergo quedam predicantur divisim que non predicantur coniunctim.
Deinde cum dicit: Si enim [c. 11, 20b 36], hoc idem manifestat per rationem. Et dicit quod, si semper ex divisis inferretur coniunctim, sequerentur inconveniencie, scilicet infinitas ex parte rei et nugatio[2] ex parte sermonis. Et primo ponit exemplum quomodo sequeretur infinitas, quia de homine dicitur homo, ut: "Homo est homo", et de homine dicitur album, ut: "Homo est albus"; ergo si ex istis divisis inferretur coniunctim, dicendo: "Homo est homo albus", quia de homine secundo non munis dicitur homo quam de primo, et etiam albus: et sic quotiens repetetur amplius intelligetur; si ergo quotiens intelligitur, totiens reperitur, erit abire in infinitum. Et ponit aliud exemplum ad idem, dicens: et rursus musicus albus ambulans [c. 11, 20b 40 - 21a 1]; ex quo exemplo, facta eadem positione, sequitur infinitas et etiam explicita nugatio. Et hoc est quod dicit: et hec eadem frequenter inplicita [c. 11, 21a 1]: nam quotiens explicatur, totiens alia inplicita continetur.
Ad nugationem autem inplicitam ducit, ibi: Amplius [c. 11, 21a 2]. Nam homo dicitur de Sorte, ut "Sortes est homo", et est bipes ut "Sortes est bipes"; set si coniunctum inferatur: "Sortes est homo bipes" est nugatio, quia, quando unum in altero intelligitur per se et sit magis commune, si illud exprimitur determinando minus, est nugatio, quia peccat in ordine secundum Aristotilem.
Quia ergo multa inconvenientia sequuntur si quis ponat complexiones fieri simpliciter [c. 11, 21a 5], et est sine distinctione, ut dicat simpliciter quod ex diversis sequitur |4ra| coniunctum, dicemus quando sequitur et quando non.
<Questio 1>
Circa partem istam primo queritur quare determinat de enuntiatione plures, cum non pertineat ad dyaleticum, quia ex talibus propositionibus non fit sillogismus neque elencus; unde etiam ipse testatur in littera quod talis interrogatio non est dialitica.
Ad hoc dicendum est quod, licet talis enuntiatio non sit de consideratione dyalietici per se, est tamen per accidens quantum ad consequenciam quam habet et oppositionem qua caret. Unde sicut gramaticus habet considerare incongruitatem ut melius sciat congruum, ita ad dyaleticum interrogationem plures et orationem sophisticam, ut melius cognoscat dyaleticam.
<Questio 2>
Secundo queritur quare non docet oppositionem propositionis plures, set solum consequenciam.
Preterea cum doceat unius ex pluribus et plurium ex una, quare non docet consequenciam plurium ex pluribus.
Ad primum dicendum est quia non docet earum oppositionem, quia proprie oppositio est illarum que sunt une.
Ad secundum dicendum quod in libro isto per se intendit de enuntiatione una, et ideo omnem consequenciam quam docet in libro isto vel est unius enuntiationis vel in conparatione ad unam; consequencia autem que est plurium pertinet ad sophisticam.
<Questio 3>
Tercio queritur de inconvenienti ad quod ducit: dicit enim quod est nugatio: "Sortes est homo bipes", quia "bipes" intelligitur in homine; si enim fit nugatio quotiens exprimitur quod in altero intelligitur, erit nugatio cum dicitur: "ego curro, tu curris", quia in verbis prime et secunde persone intelligitur nominativus.
Ad hoc sciendum est quod in homine simpliciter et per se intelligitur bipes, et ideo intelligitur in omni homine; set in verbo non intelligitur nominativus per se, quia sic intelligeretur in omni verbo, set intelligitur gracia hiusmodi accidentis quod est persona, et propter denominationem et certitudinem sive distinctionem intelligitur in verbis prime et secunde, non autem in verbis tertie, quare tertia persona est infinita; et ideo non est quod inducebat.
Eorum igitur que predicantur etc. [c. 11, 21a 7].
Postquam movit questionem, hic determinat veritatem.
<Divisio>
Et dividitur in duas, secundum duas regulas quas ponit; secunda ibi: Amplius nec quecunque [c. 11, 21a 16].
Et tunc sequitur illa: Verum autem dicere [c. 11, 21a 18], in qua movet questionem de predicatione composita ad divisa. Et circa hoc tria facit: primo ostendit mecessariam esse distinctionem; in secunda ponit eam in duabus regulis. Prima ibi: Set quando in adiecto [c. 11, 21a 21]; secunda ibi: Quando vero in adiecto [c. 11, 21a 25]; in tertia repilogando concludit veritatem, ibi: Quare in quantiscunque [c. 11, 21a 29].
<Expositio littere>
Dicit ergo: Eorum igitur etc. [c. 11, 21a 7], id est quandocunque dicuntur duo predicata de aliquo subiecto accidentaliter, |4rb| vel finitum predicatum dicitur de altero accidentaliter, non potest procedi a divisis ad coniunctam predicationem, ut "album" et "musicum" predicantur de homine per accidens et unum accidit alteri: unde, licet divisim predicentur de homine, non tamen necesse est quod coniunctim. Et hoc est quod dicit: quare non est unum album musicum [c. 11, 21a 14]. Et eodem modo citharedus et bonus predicantur divisim de homine, non tamen est ea coniungere; set "animal"et "bipes" predicantur divisim de homine et etiam coniunctim, quia non predicantur per accidens, set per se.
Consequenter cum dicit: Amplius nec quecunque [c. 11, 21a 16], ponit aliam regulam, que talis est: Si aliqua duo sint prediata, quarum unum in altero intelligitur, non contingit divisa coniungere, ut in homini intelligitur "risibile": unde, licet "homo" predicetur de Sorte, et "risibile" separatim, set non contingit simul dicere: "Sortes est homo risibilis". Set si unum in altero intelligitur et sunt ambo substantialia et magis commune preponatur, contingit divisa coniungere, ut: "Sortes est animal homo", vel "bipes homo". Si autem sunt ambo substantialia predicata et sint in equo, quia unum in altero intelligitur, non contingit divisa coniungere, ut: "Sortes est homo rationalis". Set si unum est substantiale predicatum et aliud accidentale, contingit divisa coniungere, ut: "Sortes est animal album", vel "album animal". Et hoc totum patet in ista distinctione:
Nota. Quando contingit divisa coniungere et quando non contingit. Nam eorum que predicantur divisim, aut |
utrumque est | substantiale | convertibile alteri | non contingit coniungere divisa, ut: Sortes est homo et est rationalis |
non convertibile, set alterum in plus, et tunc premittendo |
communius contingit ut: Sortes est animal homo | |||
minus commune: non contingit, ut: Sortes est homo animal | ||||
accidentale, ut unum |
est materiale respectu alterius; contingit, ut: Est quantum album |
|||
non est materiale, nec habent ordinem ad invicem, non contingit, ut: Est bonus cantor |
||||
unum est substantiale, et aliud accidentale; et hec vel |
sunt invicem convertibilia, sicut homo et risibile; et tunc non contingit |
|||
non sunt invicem convertibilia, sicut homo et
albus; et tunc contingit. |
Deinde cum dicit: Verum est autem [c. 11, 21a 18], movet questionem de predicatione composita ad divisa. Et ostendit quod utrumque ex compositis liceat inferre divisum, opus est distinctione, quia aliquando licet, aliquando non. Unde dicit: Verum est, et ponit exemplum: non semper autem [c. 11, 21a 21], et ponit regulam primam: Set quando [c. 11, 21a 21]. Et est talis: in quacunque composita predicatione est oppoisitio in adiecto, puta quod adiectum habet oppositionem vel contradictionem cum eo cui addicitur, tunc non contingit a coniuncto ad divisa procedere, ut: "Sortes est homo mortuus, ergo est homo", set quando non est talis oppositio, contingit aliquando procedere, set non semper.
Consequenter cum dicit: Quando vero non [c. 11, 21a 25], ponit secundam regulam, et videtur declaratio prime. Que talis est: Quandocunque predicatum est ex aliquo supposito secundum accidens, vel ex aliqua differentia ampliante vel indifferenter se habente, non contingit a coniuncto ad divisa procedere. Et ponit exemplum, ut "Homerus est aliquid" ut "poeta", ubi "est" predicatur de Homero non per se, set per accidens, quoniam per "poeta", que est differentia amplians esse.
Deinde cum dicit: Quare in quantiscunque [c. 11, 21a 29], epylogando concludit veritatem, dicens quod in quantiscunque |4va| predicamentis non est contrarietas aliqua nec oppositio, quod cognoscitur ex diffinitione nominis: nam id quod nomen dicit inplicite, diffinitio dicit explicite, verbi gracia si dicatur: "Sortes est homo mortuus" et nesciatur utrum "mortuus" habeat oppositionem ad hominem, diffiniatur utrumque, et tunc manifeste apparebit quod habeat oppositionem, et hoc est si diffinitio reddatur pro ipso nomine. Unde, si differencia adiecti non potest stare cum differencia eius cui addicitur, ut cum homine stat "vivum", cum mortuo stat "non vivum"; ergo etc.
Alia est regula quam dat in Elencis[3] de hoc eodem, ubi dicit quod sumendum est semper oppositum conclusionis contradictorie, et si non possist stare cum premissa, nunquam erit inferre, set erit ibi secundum quid et simpliciter; et si non possist stare, semper erit inferre.
Quantum autem ad secundam regulam, dicit: et si predicatum predicatur secundum se, id est simpliciter, et non secundum accidens [c. 11, 21a 30-31], id est secundum quid, tunc contingit <a> coniuncto ad divida procedere. Et quia dixit poetam esse determinationem secundum quid, explanat hoc cum dicit: Quod autem non est etc. [c. 11, 21a 32]. Et debet littera sic legi: quod non est, <non est> verum dicere ipsum esse, propter hoc quod sit oppinabile, id est de non ente non est veum dicere quod sit, licet sit oppinabile: non est enim oppinatio eius quoniam est, set quoniam non est [c. 11, 21a 33].
<Questio>
Hic dubitatur primo de prima regula.
Dicit enim quod quando duo accidentaliter predicantur de aliquo, vel unum accidit alteri, tunc non contingit a divisis ad coniuncta procedere, sicut ponit exemplum.
Set contra. Sequitur: "Hoc est magnum et est album, ergo est magnum album"; et tamen utrumque predicatum accidit subiecto, et unum accidit alteri.
Et dicendum quod regula est intelligenda quando illa accidentia nnon habent naturalem ordinem ad invicem, vel nisi unum accidens sit materiale respetcu alterius, quia tunc bene siquitur coniunctum ex divisis, sicut est in proposito.
[1] Da non intendere errore di rinvio tra i due libri dell'Organon. Le Confutazioni sofistiche (liber Elenchorum) agli inizi erano versosimilmente libro nono dei Topici, anziché titolo indipendente (cf. Confutazioni c. 44, 183a 37 - 184b 8). Nella tradizione medievale, i 34 capitoli dell'edizione greca delle Confutazioni erano di fatto suddivisi in due libri.
[2] nugatio, lessema qui di frequente ricorso, e proprio della disciplina logica. «Nugatio est eiusdem et ex eadem parte inutilis repetitio», la definisce il classico manuale di logica medievale (1230 ca.), PIETRO DI SPAGNA, Tractatus, called afterwards Summule logicales VII, 18 (ed. L.M. De Rijk, Assen 1972, 94 r. 29), come dire una forma di tautologia semantica; «ex eadem parte», ossia ripetizione che occorre nel medesimo elemento sintattico entro la proposizione.
[3] Confutazioni sofistiche (liber Elenchorum) c. 28, 180a 23-31.