precedente successiva

<Ricculdi Florentini super II librum Peryhermenias>
<Lectio
8>

Dubitavit autem aliquis etc. [c. 13, 22b 29].

Hic ex predictis movet dubitationem.

<Divisio>

Et circa hoc duo facit: primo movet dubitationem et solvit; secundo quasi ex solutione concludit et corrigit ordinem propositionum modalium, ibi: Quare quoniam partem [c. 13, 23a 16].

Prima in tres: in prima movet dubitationem; in secunda eam prosequitur obiciendo; primo ad partem veram, ibi: Nam si non [c. 13, 22b 30]; secundo ad partem falsam, ibi: At vero rursus [c. 13, 22b 33]; tertio ponit solutionem et determinat veritatem, ibi: Manifestum est autem [c. 13, 22b 36].

Et hec in duas: in prima ponit substanciam solutionis; in secunda eam confirmat per duas divisiones, quarum primam ponit ibi: Et primum [c. 13, 22b 33]; secundam ibi: Quoniam vero potestates [c. 13, 23a 6].

Et tunc sequitur illa: Quare quoniam [c. 13, 23a 16], in qua corrigit ordinem positum et ostendit quo ille de necessario debent preponi, et hoc duabus rationibus; secunda ratio est ibi: Et est quidem [c. 13, 23a 18].

<Expositio littere>

<Dicit> ergo: Dubitabit etc. [c. 13, 22a 29].  Dictum est supra proximo quod ad "Necesse esse" sequitur "Possibile esse". Posset auem aliquis dubitare utrum hoc sit verum. Et ostendit quod sic, per eandem rationem quam supra tetigit. Nam, si ad "Necesse esse" non sequitur "Possibile esse", sequetur oppositum, scilicet: "Non possibile est esse". Et si quis dicat quod hec non est contradictoria, erit ista: "Possibile est non esse"; set nulla potest stare cum ista "Necesse est esse"; ergo prima stabit.

Consequenter obicit in contrarium cum dicit: At vero [c. 13, 22b 33]. Et est ratio |6rb| talis: Possibile se habet ad esse et non esse; ergo si ad "necesse" sequitur "Possibile est esse", sequetur igitur "Possibile non esse"; et sic quod est necesse esse, continget non esse, quod est falsum.

Deinde solvit cum dicit: Manifestum est [c. 13, 22b 36]. Et dicit quod manifestum est ex dicendis quod non est verum quod omne possibile se habeat ad opposita.

Quod ostendit per divisionem cum dicit: Et primum [c. 13, 22b 38]. Et innuit talem divisionem, quod potestas quedam est rationalis, scilicet a proposito et voluntate procedens, et quedam potestas est irrationalis, ut ignis potest calefacere; set potestas irrationalis non se habet ad opposita, ut ignis non calefacere; ergo per propositum potestas rationalis valet ad opposita. Hoc autem quod dictum est, quod irrationalis potestas non valet ad opposita, non est intelligendum de omnibus universaliter, nam quedam est irrationalis que valet ad opposita, et quedamnon. Est enim potestas irrationalis duplex, scilicet activa et passiva; set activa non valet ad opposita, ut dictum est de calefactione ignis; passiva vero valet ad opposita; nam, licet ignis non possit non calefacere, lignum tamen potest calefieri et non calefieri. Et ne quis crederet quod vellet hac potencias hic pertractare, dicit quod non, set idcirco dictum est [c. 13, 23a 5] de potencia ut pateat predicta distinctio.

Consequenter cum dicit: Quedam vero potestates [c. 13, 23a 6], approbat veritatem per aliam divisionem. Que talis est: Quod possibile sive potestas non dicitur simpliciter, id est uno modo, set equivoce, id est pluribus modis: nam quedam potencia est que est in actu, ut de illo qui currit dicimus quod potest currere; alia potencia est que non est in actu, set condividitur contra actum, ut ille qui sedet potest ambulare, quoniam forte ambulabit [c. 13, 23a 11]. Et dicit quod "forte ", quoniam in futuris contingentibus non est determinata veritas, ut supra patuit. Hec autem potencia, scilicet ante actum, est in generabilibus solum, illa vero, scilicet cum actu, est in generabilibus et etiam in non generabilibus. Et licet de utraque potencia sit verum dicere "Non inpossibile", scilicet de illa potencia que est in actu et de illa que precedit actum, non tamen quelibet potencia est vera de necesse, id est ad "Necesse esse" non sequitur quodlibet possibile, set tantum illud quod est in actu. Et sic patet solutio ad illud quod inducebatur superius in contrarium, scilicet quod ad  "Necesse esse" sequeretur "Possibile non esse".

Deinde cum dicit: Quare quoniam [c. 13, 23a 16], corrigit ordinem propositionum modalium. Nam semper modus de necesse ponebatur ultimo, et ostendit quod primo debet poni.

Et est prima ratio talis: sicut universale sequitur ad partem subiectivam, sic ad necesse sequitur possibile; ergo sicut in consequentia |6va| pars subiectiva ponitur universale, sic in ordinatione propositionum modus de necesse debet poni ante modum de possibile, quod ad ipsum sequitur.

Deinde cum dicit: Et est quidem  [c. 13, 23a 18], ponit secundam rationem ad idem. Et proponit quo ille de necesse, affirmativa et negativa, sunt principium non solum illarum de possibili, set etiam omnium aliarum. Et est ratio talis: ea que sunt in actu priora sunt his que sunt in potencia; set necessaria sunt in actu, possibilia potestate; ergo necessaria debent precedere.

Vel potest sic formari: Sempiterna que sunt actu, sunt priora temporalibus que sunt in potencia, ergo actus precedit potenciam; cum igitur necessarium dicat actum et possibile potenciam. sequitur idem quod prius.

Littera debet sic legi. Nam primo ponit conclusionem dicens: Et est quidem necessarium et non necessarium, id est modus de necesse affirmative et negative, est fortasse principium omnium aliarum vel esse vel non esse, id est affirmativarum et negativarum, ita quod ponatur necesse prius tanquam antecedens, et alia, id est alias enuntiationes de modo, oportet considerare quemadmodum eorum consequentia [c. 13, 23a 18-20], id est sicut consequentes ad illas de necessario. Secundo ponit minorem: Manifestum est [c. 13, 23a 21], et patet. Tercio ponit maiorem, ibi: Quare si priora [c. 13, 23a 22], et patet. Quarto ponit quandam divisionem ad declarationem maioris, et dicit quod quedam sunt in actu sine potestate, scilicet precedente actum, ut prime substantie, id est nobiliores ut angeli et intelligentie, de quibus dicitur in III Phisicorum quod «in perpetuis non differt esse et posse»[1]; quedam sunt in actu cum possibilitate, in quo potestas precedit actum, sicut sunt generabilia, que natura priora sunt, tempore vero posteriora [c. 13, 23a 24-25].

Hoc multiplicitur exponitur.

Boetius sic exponit, quod illis que cum actu et potencia, prius est potencia, postea actus, secundum esse temporis; set natura actus est ante potencia, tempore vero posterior est actus potencia, ut domus antequam fabricaretur prius erat in potencia, postea fuit in actu; set natura actus est ante potenciam: artifex enim prius in animo concepit formam domus: sic natura actu prior et tempore posterior.

Alio modo exponitur, ut scilicet generabilia sunt natura priora in actu et secundum intentionem nature, quia natura in eis per prius intendit actum et per posterius potenciam. Vel sic: generabilia sunt in potencia natura priora [in] illis existentibus in actu, ut "natura" exponatur, id est secundum processum nature, quia natura procedit de potencia ad actum, et sic in uno et in eodem quod est in potencia et in actu, potencia precedit actum. Tamen, quia potencia non reducitur ad actum nisi per actum, oportet quod omnem potenciam precedat aliquis actus. Et sic dicimus quod primum simpliciter est purus actus, in quo nulla possibilitas.

Sic ergo resumas divisionem, quod quedam sunt actu sini potestate, ut dictum est, quedam sunt actu cum possibilitate, |6vb| ut patuit; alie vero nunquam sunt in actu, set potestate solum, sicut potencia que nunquam potest reduci ad actum, ut quod continuum dividatur in infinitum, et discretum, ut numerus, augeatur in infinitum.

<Questio 1>

Circa partem istam queritur primo de hoc quod <af>firmat, scilicet quod ad necesse sequitur possibile.

Et videtur quod non, quia sicut dicitur in principio [= in primo?] Priorum[2], contingens et possibile dividitur per necessarium et non necessarium. Tunc ergo quero de possibili quod sequitur ad necesse, pro quo possibili teneatur? Si pro necessario, tunc esset sensus: Ad necessario sequitur possibile, id est ad necesse sequitur necesse. Si autem stet pro possibili non necessario, cum tale possibile sit contingens non esse, tunc ad necesse sequitur possibile non esse, quod est inconveniens, cum sint contradictoria.

Ad hoc dicendum quod possibile quod sequitur ad necesse, est possibile pro contingenti alto sive in communi, nec tamen sequitur ad necesse secundum quod est contingens non esse, set secundum quod est inpossibile non esse, licet ergo stet pro possibili in communi, tamen pro possibili necessario reddit locutionem veram; et est similis solutio illi qui data est in Porphyrio[3], capitulo de specie, quomodo superius predicatur de inferiori.

<Questio 2>

Secundo queritur de hoc quod dicit quod potestas rationalis se habet ad opposita.

Set  contra: Angelis bonis et malis est potestas rationalis, et tamen nec beati angeli peccare possunt nec dampnati bona facere.

Et dicendum est quod hoc solvere proprie pertinet ad theologum, non ad loycum. Nichilominus dicetur, ut exponatur textus. Sciendum est quod potestas rationalis se habet ad opposita, eorum scilicet que sub electione cadunt, quorum proprie est liberum arbitrium; sic ergo potestas eorum est rationalis quia possunt hoc vel illud facere. Quod autem boni non possint peccare nec mali bonum facere, est quia sunt in fine sue electionis; electio autem non est finis, set de hic que sunt ad finem.

<Questio 3>

Tertio queritur de hoc quod dicit quod prime substantie, ut perpetua, non habuerunt potenciam antecedentem actum; sic ergo, quam cito potuerunt esse, tam cito fuerunt. Ex hoc ergo sic arguo: secundum quod quidam etiam theologi determinant, ista potuerunt esse ab eterno; ergo si in eis nulla potencia precessit, fuerunt ab eterno; quod est hereticum.

Ad hoc solvendum est per distinctionem potencie. Est enim duplex potencia, scilicet potencia facientis et potencia facti; cum ergo dicitur: "Potuerunt esse ab eterno", verum est de potencia facientis, quia, cum Deus non habeat potenciam ex tempore nec aliquid possit modo simpliciter quod non potuit ab eterno, potuit ea ab eterno producere, licet non fuerit ita conveniens, ne creatura videretur in aliquo coequari suo creatori; tamen, de potencia facti, nichil est dicere quod potuerunt esse ab eterno, quia, cum creatura sit ex nichilo, antequam essent, nulla potencia poterat in eis esse; et sic non precessit in eis potencia passiva actum.

Inconveniens tamen ad quod ducit argumentum, scilicet si potuerunt esse ab eterno, |7ra| ergo ab eterno fuerunt, est contra veritatem fidei, non contra Aristotilem, qui ipsi fuit erroris istius quod fuerunt ab eterno.


[1] Florilège 2, 103. ARIST., Physica III, 4 (203b 30).

[2] Cf. Aristotele, Primi analitici I, 13 (32b 4 ss).

[3] PORFIRIO (ca. 233-305 d.C.), Isagoge, traduz. lat. di Boezio, De specie § 7: ed. a c. di G. Girgenti, Milano 1995, 146.


precedente successiva