precedente successiva

<Ricculdi Florentini super II librum Peryhermenias>
<Lectio 9>

Utrum autem contraria est affirmatio etc. [c. 14, 23a 27].

Postquam determinavit de oppositione et consequentia, in parte ista, que incidentalis est, declarat quedam dubia ex predeterminatis circa oppositionem.

<Divisio>

Et dividitur hec in tres: in prima ponit questionem; in secunda, ipsam determinando prosequitur, ibi: Nam si ea [c. 14, 23a 32]; in tercia recapitulando ponit conclusionem, ibi: Quare <si> in opinatione sic se habet [c. 14, 24b 1].

Prima in duas: in prima ostendit unde potest haberi consideratio veritatis; in secunda ipsam veritatem prosequitur, ibi: Nam arbitrari [c. 14, 23b 3].

Prima in tres: in prima inducit similitudinem; in secunda concludit questionem, ibi: Quare considerandum [c. 14, 23a 38]; in tertia declarat exemplariter suam intentionem, ibi: Dico autem [c. 14, 23a 39].

Pars illa: Nam arbitrari [c. 14, 23b 3] in duas: in prima ostendit quod non est illa contraria que contrarium opinatur; in secunda ostendit quod illa est contraria que contrario modo opinatur sive enuntiat, ibi: Set in quibus est fallacia [c. 14, 23b 13].

Prima in duas, secundum duas rationes: in prima ostendit quod illa non est contraria que est de contrario subiecto et predicato; in secunda ostendit quod illa non est contraria que est de contrario predicato tantum; secunda ibi: Si ergo boni [c. 14, 23b 7].

Pars illa: Set in quibus <est> fallacia [c. 14, 23b 13], in qua ostendit quod illa est contraria que contrario modo enuntiat, dividitur in duas: in prima hoc ostendit in terminis indefinitis; in secunda in terminis universalibus, ibi: Manifestum est ergo quoniam [c. 14, 24a 3].

Prima in duas: in prima manifestat propositum per locos intrinsecos; in secunda per locos extrinsecos, ibi: Amplius si etiam in aliis [c. 14, 23b 27].

Prima in duas secundum duas rationes principales; secunda ibi: Contraria enim est [c. 14, 23b 22].

Prima in duas: in prima ostendit propositum per istam proprietatem propositionis que est primum verum  et primum falsum; in secunda ostendit idem per istam aliam que est per se verum et per se falsum, ibi: Si ergo quod bonum est [c. 14, 23b 15].

Pars illa: Amplius si etiam [c. 14, 23b 27], in qua inducit ad idem <per> locos extrinsecos, in duas: in prima ostendit per locum a simili; in secunda per locum a proportione, ibi: Amplius similiter se habet [c. 14, 23b 32].

Pars illa: Quare <si> in opinatione [c. 14, 24b 1], in duas: in prima recapitulando inducit conclusionem aptando solutionem ad suum propositum; in secunda incidentaliter manifestat quoddam suppositum, ibi: Manifestum est autem quoniam [c. 14, 24a 6].

<Expositio littere>

Dicit ergo: Utrum autem  etc. [c. 14, 23a 27], quasi quia frequenter dictum est quod una propositio est alteri contraria, et aliquando dicebatur solum in affirmativis, ut "Omnis homo iustus est" et "Nullus homo iustus est", et etiam in terminis singularibus, ut patet exemplum, posset quis dubitare utrum contrarietas aut oppositio que est inter omnes sit eo modo quod contrario enunciat, id est affirmando in una et negando in alia, ut ipse exemplificat, ac sit in eis oppositio quia contraria oponantur, scilicet affirmando solum, id est isti affirmationi que est: "Omnis homo |7rb| iustus est", utrum sit contraria ista negatio "Nullus homo iustus est", an ista affirmatio "Omnis homo iustus est"; et exemplificat etaim in terminis singularibus, et patet.

Deinde cum dicit: Nam si ea etc. [c. 14, 23a 32], ostendit unde possit haberi consideratio veritatis istius questionis. Et dicit quod ratio veritatis in orationibus vocalibus potest haberi ex his orationibus que sunt in anima; nam ea que sunt in voce secuntur ea que sunt in anima, ut in principio ostensum est[1]; unde per eandem rationem et eodem modo erit contrarietas in istis sicut in illis.

Deinde cum dicit: Quare [c. 14, 23a 38], concludit propositam questionem, et patet. Et exponit conclusionem cum dicit: Dico autem [c. 14, 23a 39-40], et patet.

Consequenter cum dicit: Nam arbitrari [c. 14, 23b 3], ostendit quod illa non est contraria que contrarium opinatur, puta due que sunt de contrario subiecto et contrario predicato dicere quod sunt contrarie est falsum. Et est ratio talis: Contrarie oppositiones non sunt eedem nec similes in veritate; set oppositiones de contrario subiecto et predicato sunt eedem vel ad minus similes in verittate; ergo non sunt contrarie.

Circa istam rationem sic procedit. Et primo ponit conclusionem: Nam [c. 14, 23b 3]; secundo minorem: boni enim quoniam bonum est et mali quoniam malum, eadem fortasse oppinio [c. 14, 23b 4-5]. Et dicit: "fortasse" quia non est eadem opinio simpliciter, scilicet in numero, set eadem opinio in specie. Et ne quis reprehenderet eum quia dixit "eadem opinio", corrigit et dicit: et vera, id est ad minus similes in veritate, sive sit eadem opinio sive non. Confirmat autem quod iste opiniones sunt contrariorum, dicens: sunt autem ista contraria [c. 14, 23b 6], scilicet bonum et malum, set non in eo quod contrariorum sint, sunt contraria, id est non sunt orationes contrarie eo quod ex contrariis, set magis in eo quod contrarie [c. 14, 23b 7], id est quia contrario modo enuntiant, ut patebit infra.

Deinde cum dicit: Si ergo boni [c. 14, 23b 7], ostendit quod ille non sunt contrarie que sunt <de> contrario predicato solum. Et est ratio talis: Infinita non contrariantur uni; set infinite sunt opiniones opinantes bonum esse quod non est, ut: "Bonum est inhonestum", "Bonum <est> inutile", et sic de aliis. Ergo tales non sunt contrarie isti que dicit quoniam bonum est bonum.

Consequenter cum dicit: Set in quibus est fallacia [c. 14, 23b 13], inducit quod illa est contraria que contrario modo opinatur. Et est ratio talis: Ille sunt prime contrarie veris in quibus est prima falsitas; set in hic que contrario modo opinatur est prima falsitas; ergo ille sunt prime contrarie veris. Huius rationis primo ponit maiorem, dicens scilicet: set ille sunt prime contrarie veris in quibus est prima fallacia [c. 14, 23b 13], id est prima falsitas. Secundo probat eam dicens: hec autem, scilicet prima falsitas, est ex his ex quibus sunt generationes, generationes vero ex oppositis [c. 14, 23b 13-14], scilicet inter ens et non ens: ens enim generatur ex non ente, non ex non ente simpliciter, quia sic non differret a creatione, set ex non ente hoc; sic ergo generatio |7va| similitudinem habet cum his que contrario modo enuntiantur. Quapropter propositioni: "Bonum est bonum", que est primo vera, erit contraria ista: "Bonum non est bonum", que est primo falsa.

Deinde cum dicit: Si ergo quod [c. 14, 23b 15], inducit rationem ad idem probandum. Et est ratio talis: Propositioni que est per se vera debet contrariari illa que est per se falsa, quia sicut magis est vera illa que est per se vera quam illa que est per se vera per accidens, ita magis est falsa illa que est falsa per se quam illa que per accidens; set ista est per se vera "Bonum est bonum", ista autem est vera per accidens "Bonum est malum". Ergo isti per se vera "Bonum est bonum" magis  erit contraria ista per se falsa "Bonum non est bonum", quam ista que est falsa per accidens "Bonum est malum". Nam magis est falsa de bono ea que est negationis [c. 14, 23b 20-21], id est que contrario modo enuntiatur, quam ea que est contrarii. Falsus autem magis circa singula qui habet contrariam opinionem [c. 14, 23b 21-22], id est ille qui magis falsus est circa aliquid debet habere contrariam opinionem ei qui magis verus est.

Deinde cum dicit: Contraria enim sunt [c. 14, 23b 22], ponit aliam rationem ad idem. Que talis est: Contraria sunt que plurimum circa idem differunt; si ergo que contrario modo opinantur magis differunt, erunt contraria; quod si harum contraria est altera [c. 14, 23b 24], puta de isti duabus: "Bonum non est bonum" et "Bonum est malum" si altera magis contraria est isti "Bonum est bonum",  magis vero erit contraria contradictionis, id est que habet naturam conradictionis, ut negativa, manifestum est quoniam hec erit contraria; illa vero etc., implicita [c. 14, 23b 25], implicans hanc: "Bonum est bonum". Et patet.

Deinde cum dicit: Amplius si etiam [c. 14, 23b 27], inducit ad idem rationem a simili. Et est ratio talis: Sicut est in uno, ita est in omnibus, quia aut ubique est illa contraria que contrario modo opinatur, aut nusquam, quia qua ratione in uno, sic erit in omnibus; set in aliquibus est illa contraria que contrario modo opinatur et non illa que opinatur contrarium, ut in substantiis, quibus nichil est contrarium. Si ergo ita est in istis, eodem modo erit in aliis, scilitet quo [in] illa erit contraria, alia contradictionis, id est que contrario modo enuntiat.

Consequenter cum dicit: Amplius similiter [c. 14, 23b 32], inducit ad idem <per > locum a proportione; est autem proportio in quatuor, sicut similitudo in duobus. Et est ratio talis: Accipiantur quatuor propositiones; sic prima: "Bonum est bonum", et secunda: "Non bonum est non bonum"; tertia: "Bonum non est bonum"; quarta: "Non bonum est bonum". Et dicatur sic: sicut se habet prima propositio ad secundam, ita tertia ad quartam; ergo, mutata proportione: sicut se habet secunda ad quartam, ita prima ad tertiam; set quarta est contraria secunde; ergo tertia prime; set ille contrario modo opinantur; ergo etc. Quod autem quarta contrarietur secunde, sic ostendit: Nam secunda est ista: "Non bonum est non bonum", et est vera: huic ergo que est contraria? Non  |7vbista: "Non bonum est malum", quia ambe possunt esse vere; est enim quoddam non bonum malum et vera non contrariatur; nec ista: "Non bonum non est malum", quia etiam iste possunt ambe simul esse vere: est enim quoddam indifferens quod nec est bonum nec est malum; ergo ista sola erit ei contraria "Non bonum est bonum "; set iste contrario modo enuntiant; ergo etc.

Deinde cum dicit: Manifestum est ergo [c. 14, 24a 3], ostendit idem in universalibus. Et est ratio brevis, quod, sicut dictum est in terminis indefinitis, scilicet quod illa est contraria que contrario modo enuntiat, eodem modo dicendum est in universalibus universaliter sumptis. Et patet.

Consequenter cum dicit: Quare si in opinione etc. [c. 14, 24b 1], recapitulando inducit conclusionem adaptando solutionem ad suum propositum, dicens quo in opinione sic se habet ut dictum est, scilicet quod opinio est contraria que contrario modo enuntiat; cum ea que sunt in voce sequantur ea que sunt in opinione sicut earum note, ita erit et in voce quod ille erunt contrarie que contrario modo enuntiant, et non que ex contrariis terminis; et sive in universalibus universaliter sumptis sive in quibuscunque terminis.

Ultimo cum dicit: Manifestum est autem [c. 14, 24b 6], incidentaliter <nanifestat > quoddam suppositum. Dixit enim multotiens superius quod veram vere non contingit esse contrariam; et hoc quasi probatum modo concludit dicens: manifestum est ex dictis et etiam ex dicendis statim, quoniam et veram opinionem vel orationem non contingit esse contrarium vere nec opinionem, quantum ad ea que sunt in probatione. Hoc autem manifestat per diffinitionem contrariorum, dicens: contraria sunt que sunt opposita circa idem, et ideo, licet sit verum dicere quod contraria sunt circa idem, intelligendum est vicissim: quia enim sunt opposita, unum expellit alterum, et quia mutuo se expellunt, ideo simul non contingit eidem subiecto in numero inesse contraria [c. 14, 24b 9].

<Questio 1>

Circa partem istam queritur primo de hoc quod dicit: Nam si ea que sunt in voce etc. [c. 14, 23a 32], ubi per contrarietatem in opinione probat contrarietatem in voce.

Et videtur quod deberet facere contrarium, quia per signum procedimus ad signatum, et non e converso.

Et dicendum quod, quia passiones anime sunt eedem apud omnes et non voces, sicut patuit in principio istius libri[2], ideo probatio de opinione efficacius patet de opinione propositionis quam e converso.

<Questio 2>

Secundo queritur de hoc quod dicit quod illi que est vera per se magis opponitur ea que est falsa per se quam ea que est falsa per accidens.

Set  contra. Per se et per accidens magis opponuntur quam per se et per se; cum igitur verum et falsum opponantur, magis videtur opponi verum per se et falsum per accidens quam verum per se et falsum per se.

Et dicendum quod verum et falsum per accidens minus sunt contraria; nam contrarietas addita contrarietati impedit aut |8ra| diminuit contrarietatem, sicut negatio addita negationi. Unde patet in II Topicorum quod iste non sunt contrarie: "Amicis bene facere" et "Inimicis male"[3]; nam in nullo conveniunt et tamen sunt eiusdem moris.

Sic ergo patet solutio argumentorum et expositio littere, auxiliante domino nostro Ihesu Christo, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat in secula seculorum. Amen.

Expliciunt scripta fratris Ricculdi Florentini super secundum librum Peryhermenias.


■ A fine del manoscritto (che contiene anche in una prima parte, 14.A, anonimo commento ai Predicamenti) nota di possesso: «Iste est liber fratris Andree de Iadra». Iadra = Zadar (Croazia). Cf. «Croatia sacra» 5 (1933) 30-31.



[1] ut in principio ostensum est: non risultano parole aristoteliche ma del commentatore, e sembrano rinviare alle prime battute del Perì hermeneias, c. 1 (16a 3-13); ostensum est coinvolge soltanto l'autore Aristotele ("quanto già esposto da Aristotele a inizio trattato") o anche il commentatore Riccoldo? anche per un commento a libro primo?

[2] Perì hermeneias, c. 1 (16a 3-8).

[3] Aristotele, Topici II, 7 (112b 32-35).



finis

precedente successiva