precedente successiva

Chronica conventus Sancti Marci de Florentia OP
parte IV: filii huius conventus qui pro tempore morientur, ff. 145r-200v (1437-1612)

■  Firenze, Bibl. Laurenziana, S. Marco 370  

 

 

 

|169v|

282. Frater Ioannes Maria Petri de Bettinis, sacerdos, obiit die vj° novembris M.D.xxviij in domo germani sui secularis. Recesserat enim ab ordine et negocia comitis mirandulani agebat. Requiescat in pace.

283. Frater Petrus Martyr Oliverii de Balduciis obiit in conventu nostro pisano anno 1527 <   .    .    .  >. Qui licet habitum accepisset clericorum, numquam tamen aliquem clericatus gradum ascendit, quia perfectam sanitatem capitis non possidebat; quod ipso professionis suę die, facta professione, cognosci cęptum est. In quo et divinam providentiam licet agnoscere, qui eum religiosum futurum decreverat.


de Balduciis: Baldaccius in III.372 (ricontrollato).


284. Frater Cherubinus Petri Aliotti, novitius adhuc, peste percussus hanc miseram vitam perdidit et ęternam brevi et parvo labore acquisivit. Transivit autem ex hoc mundo 1528. Fecit in morte professionem, nondum anno probationis elapso.

285. Frater Zenobius Masii de Sancto Cassiano, conversus, agnomento moralis quia valde facetus esset et moralia loquens. Filius huius conventus, mortuus est plenus dierum 1528 <   .    .    .  >. Cuius anima in pace creditur quievisse, quia bonus fuerat religiosus et maxime coram sęcularibus exemplaris.

286. Frater Marcus Mariani de Prato, filius conventus pratensis, sacerdos, prędicator. Si diutius vixisset, haud mediocris futurus; vix enim xxxii attigerat annum. Obiit in hoc conventu <  .  .   > martii 1528, mortalem vitam in eternam commutans.

287. Frater Carolus Mariotti de Davanzatis, sacerdos, huius conventus filius, prędicator; et prelatus aliquando in ordine, nam fuit prior pratensis et supprior fesulanus. Obiit in hoc conventu feria quinta in Cęna Domini ad Cęnam Agni transiturus, migravit a sęculo 1529.

|170r|

288. Frater Franciscus ser Ioannis Andreę Spiliatus, sacerdos, huius conventus nativus filius. Vitam quasi repentinam finivit in hoc conventu cum a conventu saxensi huc - multa scabie infectus - venisset, anno 1527.

289. Frater Hieronymus Laurentii de Bartholis, huius conventus filius nativus, sacerdos, morum sanctitate conspicuus, fervidus religionis zelator; et divinum amorem quem corde accensum continue gestabat, per ignita de Deo verba frequentius eructans. Dum esset vicarius in hospitio Iliceti huc deportatus, in ipso ferme itinere ex carceris huius ergastulo liber exivit. Multas ac varia infirmitates patientissimu tulit propter amoremm domini sui Iesu Christi. quem dilexit. Anno 1528, < .  .  > martii.

290. Frater Mattheus Marci senio iam confectus ac fere consumptus, die < .  .  > augusti 1529 diem clausit extremum. Perduravit autem in sancto habitu et observantia annis circiter lxtavij , bonus pater et religionis zelo plenus. Fuit autem bis vicarius generalis Congregationis, bis prior Sancti Marci, et in nonnullis etiam aliis conventibus sepe prefuit exemplaris. Cuius anima requiescat in pace.

291. Frater Alexander Luce de Macciagninis, sacerdos, obiit die < .  .  > septembris 1529. Hic spetit in ordine xxviij annis, sepe infirmus. Qui ex charitate processit ad ministranda sacramenta peste infectis et fratribus et civilibus, et morbum evasit; qui scilicet altero sequenti anno hydropisi vitam finivit.

292. Frater Dominicus Dominici de Florentia, longa fluxus sanguinis infirmitate attenuatus, in pace quievit die 24 octobris 1529. Qui, licet literas nesciret, cum esset sacerdos totum se tradidit ad resarcienda sacraria in sacris vestibus per totam Congregationem; et sic panem otiosum non comedit. Erat insuper in omnibus et per omnia diligentissimus in arte sua. Cuius anima in pace requiescat. Vixit autem in ordine annis xxxiij.

293. Frater Nicolaus m(agistri) Nicolai chirurgici, iuvenis adhuc et logice studens, obiit Senis peste 1530.

294. Frater Angelus Marci de Strozziis, sacerdos, bone fame, mediocris literature, obiit peste Pisis 1530.

295. Frater Eugenius Ludovici de Guidettis, sacerdos, mortuus est in valle Arni superioris, prope Castrum Francum, quo aufugerat cum fratre Alexandro Bencivenno(?) tempore obsidionis florentine. Obiit die < .  .  > mensis < .  .  > 1530. Sepultus in ecclesia ? seu plebe  ???.


 n° 295, voce aggiunta da altra mano, nel margine inferiore della carta.


|170v|

296. Frater Michael Andree de Florentia, cum esset prior in conventu saxensi in primo suo prio<ra>tu, ibi vitam cum morte mutavit die <  .   > octobris 1529. Vixit autem in ordine xxviiij annis.

297. Frater Baptista ser Caroli de Firenzuola diem clausit extremum in conventu miniatensi. Qui stetit in ordine annis xxxij. Prefuit in nonnullis conventibus, et semel fuit vicarius generalis Congregationis. Bone literature et zeli in religione. Cuius anima cum Domino vìvat.

298. Frater Alexander Petri de Strozziis, longa et extranea morbi caduci infirmitate elisus; tandem die 25 aprilis 1530 e vivis excessit. Vir bonus et simplex. Vixit autem in ordine perseverans xxxiiijor annis, patiens supra modum crudelem illam infirmitatem, et abiectus in omnibus.

299. Frater Philippus Antonii de Pelago, conversus, peste percussus obiit in conventu Sancti Dominici de Pistorio <   .     .    .   >  1530.

300. Eodem tempore obiit frater Gregorius de Mediolano, conversus, vir sanctus. Qui senex et multum pro fratríbus laborans in infirmariis, in procurationibus conventuum admodum strenuus ac vigilans. In nullo sibi parcebat, non diebus neque noctibus, non propter infirmitates suas frequentes retrahebatur a comuni fratrum utilitate. Et cum tot occupationibus exterius implicaretur, fervens tamen et frequens ecclesiarum terebat limina. Tandem Pistorii diem obiit, plenus dierum, peste laborans.


 Eodem tempore obiit è scritto, dalla medesima mano, a fine rigo della notizia precedente, n° 299; ma penso che debba sintatticamente raccordarsi con la susseguente notizia Frater Gregorius.., nonostante la dissonanza grafica col capoverso. Entrambi i frati deceduti nel medesimo luogo, Pistoia.


301. Frater Donatus Bonaventure, dictus de Deis, sacerdos et integre famę; literarumque gregrarum studiosus. Obiit Pisis epidimia percussus die 2 novembris M.D.xxx.

302. Frater Ambrosius Nicolai de Tottis, iuvenis adhuc et dialectice studens, in eodem conventu pisano epidimia supremum egit diem. Cuius actum ad aliorum exemplum inseram. Cum eim in conventu pratensi a quodam alio inquieto iuvene pugno vel colapho cesus fuisset in unam maxillam, iuxta Salvatoris nostri preceptum prebuit alteram, cum tamen cedente robustior esset atque potentior. Cuius anima requiescat in pace. Obiit autem die <  .   .  > novembris 1530.


■  cedente = caedente. Da intendere, mi pare: "... offrì l'altra guancia, sebbene fosse molto più robusto di chi l'aveva percosso".


303. Frater Benedictus, conversus, de Sexto; novitius, professus tamen. Epidimia patiens obiit die sexta decembris 1530.

304. Frater Iacobus Antonii, dictus de Sancto Ambrosio, de Florentia. Sacerdos iuvenis, grammaticam docens Pistorii diem clausit extremum die <  .   .  > 1531.

305. Frater Pancratius Alberti de Serzellis, sacerdos integre fame, moribus prestans. Obiit 22a maii M.D.xxxj°, longa egritudine consumptus. Multos enim annos non decumbendo sed in dies decrescens ita carnibus exinanitus est ut usta terra pelle videretur obtecta.

|171r|

306. Frater Gaspar Baldassaris de Perusio, professus in hoc conventu. Cum adhuc esset iuvenis, laboravit dolore capitis adeo quod nullatenus studere potuit; unde propterea missus fuit ad hospitium Sancte Marię de Saxo ut valitudinem recuperaret. Qui aliquantulum convalescens, videns coetaneos fratres suos in studiis literarum proficere, resipiscens tanto studio et sollicitudine operam dedit studiis literarum ut in brevi omnes suos equales superaret. Demum facta separatione conventus Sancti Marci et fesulani a Congregatione Lombardie, ipse in eadem Congregatione ubi tunc forte erat assignatus, per aliquot annos remansit. A qua deinde discedens, venit Perusium, ubi vigebat studium generale in conventu ordinis. In quo conventu promotus est ad magisterium theologie, lectioni et predicationi incumbens. Cum autem predicasset Venetiis in conventu Sanctorum Iohannis et Pauli, ea occasione - ut creditur - fuit conductus mercede a Dominio Venetorum ad legendum publice theologiam in studio patavino; ubi laudabiliter legit per annos xxviij. Denique anno Domini 1530 multum laboravit pro reformatione conventus perusini. Qua reformatione, Domino concedente, facta per fratres Sancti Marci, post paucos menses e Patavio veniens Perusium, ibidem graviter infirmatus est; et quamvis gravi infirmitate laborans, instanter petiit se duci Florentiam ad Sanctum Marcum. Et antequam Perusia recederet, fecit confessionem generalem, et abdicavit se et expoliavit de omnibus que acquisierat, videlicet libris, pecunia et varia supellectili; et nihil penitus sibi reservans, omnia priori et fratribus Sancti Marci consignavit. Ubi quasi per mensem in infirmitate perdurans, consumptus tandem diem clausit extremum die ultima septembris, ante auroram, in festo Sancti Hieronymi, annos natus sex et sexaginta; in ordine vero habens sex et quadraginta. Cuius anima requiescat in pace.


■  conductus mercede = assunto a pagamento.


307. Frater Bartholomeus Orlandi de Faventia, filius huius conventus, diem obiit in conventu lucano die 29 iulii 1532, annos natus otto [sic] et septuaginta Qui in pluribus conventibus fuit prior et bis vicarius generalis. Hic in seculo erat sacerdos et doctor iuris pontificii. Fuit zelator ordinis et austerus, et multum gratus secularibus. Tandem plenus dierum et bonis operibus migravit ad Christum.

308. Frater Philippus Baptiste de Burgo Sancti Laurentii, cum esset assignatus in conventu Sanctę Marie super Minervam Romę, nescio qua de [qua le scr.?] causa ivit in Campaniam, et infirmatus mortuus est apud Ferentum in conventu fratrum Minorum, ibique sepultus eo quod ordo noster non habet ibi conventum, die  <  .   .  > septembris 1532.


Ferentum = Ferentino, oggi prov. Frosinone . → ..\governo\campani1.htm


309. Frater Ignatius Thomę de Ciachis diem obiit de mense martii 1533 in conventu lugdunensi provincię Francię, ubi manebat cum licentia magistri ordinis. Mortuus est autem subito descensu humoris, adeo quod fuit quasi(?) mors subitanea(?).


Altra mano aggiunge testo, poi barrato, ma leggibile: Frater Bernardus magistri Lucę, cum esset quadraginta et sex annorum, diem obiit decimum de mense iunii 1533. Hic cum esset annorum 20 accepit habitum in hoc conventu, et perseveravit usque a<d> diem sue mortis circa observantia regulari, religionis zelator, deditus plane literis, et prudentia pollebat adeo ut et prior et magister novitiorum et confessor monialium in aliquibus conventibus et monasteriis fuit. Tandem cum esset confessor monialium Sanctę Lucie, obiit. Requiescat in pace. Confronta con voce successiva (n° 310), scritta da altra mano, la medesima che aveva lavorato in f. 171r.


|171v|

1533

310. Frater Bernardus olim magistri Luce, oriundus de Sancto Geminiano, sacerdos, annos natus sex et xla. Cum esset confessor monialium Sanctę Lucię, repentina morte defunctus est infra biduum morbo quem phisici vocant vomitum melancolicum. Tandem postquam multum sanguinem evomuerat, receptis devote omnibus sacramentis, requievit in pace, die xa iulii, hora vja noctis. Hic etiam habuit germanum professum in hoc conventu, de quo supra c(arta) 226 [= f. 160r].


giunta o correzione sopra le parole de Sancto Geminiano: forte pater(?) ?? sed hic Flor(entie) ortus.

melancolicum: mentre trascrivo questo "melancolicum", il Giornale Radio dà notizia che il "sottosegretario Carlo Malinconico si è dimesso dall'incarico di governo" (10 gen. 2012)!


311. Frater Iohannes Maria ser Antonii de Valle, florentinus, ex provincia romana transivit ad provinciam neapolitanam, factus filius conventus Sancti Dominici de Neapoli, ubi factus est magister sacrę paginę. Qui tandem in curia pro suis consanguineis litigabat; et infirmatus extra conventum, portatus est ad conventum Minervę, ubi infra paucos dies defunctus est die xija septembris 1533.

312. Frater Dominicus Nicolai barbitonsoris, cognomento del Biondo, conversus, annos natus octo et 40 vel circa. Obiit die xja octobris 1533, post solis occasum. Qui cum ex obedientia ivisset in questum vini, infirmatus declinavit ad fratres Minores apud Castrum Sancti Angeli, vulgariter dictum el Ponte a Sieve. Ex quo loco, die altera ductus Florentiam in conventu, infra trium horarum spacium defunctus est, receptis ecclesię sacramentis. Fuit autem satis utilis religioni in querendo elemosinas tam pecunię quam victualium. Erat etiam cerdo et faciebat et reficiebat calciamenta fratrum.


cerdo -nis = artigiano del cuoio, ciabattino.


313. Frater Laurentius ser Baldassarris de Buggiano Vallis Nebulę, sacerdos, etatis annorum 50. Cum pro supplemento audiret confessiones monialium Sanctę Lucię, ex nimio labore infirmatus, infra paucos dies vita functus est, 4a die novembris 1533, 2a hora noctis, receptis devote omnibus ecclesię sacramentis. Qui ante triennium cecus factus fuerat; attamen non cessabat ab audientia confessionum, tam laicorum quam monialium. Cuius anima requiescat in pace. † 1533.

314. Frater Bartholomeus Iohannis de Cavalcantibus de Florentia, sacerdos. Cum in ordine laudabiliter conversatus fuisset annos 47, tandem in senectute bona, annos natus octo et sexaginta, in hoc conventu infirmatus morbo quem comuniter vocant cancrum in pede seu tibia; superveniente febri, infra paucos dies mortem obiit die 9a martii 1533 more florentino, circa auroram diei, receptis prius omnibus ecclesiasticis sacramentis. † 1534.


A. Assonitis, Fra Bartolomeo della Porta..., «Memorie domenicane» 42 (2011) 433-34 ss.


315. Frater Robertus Antonii Ubaldinus de Galliano, sacerdos, filius professus huius conventus, annos natus novem et lx, in religione vero quinque et xl. Vir religiosus et suę professionis satis observans, predicator gratiosus et fructuosus, obiit in conventu Sancti Spiritus de Senis die 3a ianuarii 1534 more florentino, dominica die, receptis devote omnibus ecclesię sacramentis. Hic enim inter alia laudabilia eius opera, multum laboravit pro canonizatione sancti Antonini. Quod opus cum multo labore ac diligentia ad ultimam perfectionem, contra multorum opinionem, Domino cooperante perduxit. Quapropter non tantum conventus Sancti Marci sed totus ordo Predicatorum ei plurimum debet. Cuius anima requiescat in pace.

316. Frater Philippus Philippi de Frescobaldis. Postquam circa duos annos stetit in religione, in thisim lapsus, obiit in hoc conventu di 3 februarii 1534 more florentino, circa nonam horam noctis, receptis eadem nocte omnibus ecclesiasticis sacramentis. Consumatus in brevi explevit rempora multa.

317. Frater Philippus Francisci de Lapaccinis, etatis annorum trium et lx, professus huius conventus. Cum quasi per duos menses laborasset morbo epatico, obiit in hoc conventu die xija februarii 1534 more florentino, hora va noctis, receptis prius omnibus ecclesiasticis sacramentis. Hic erat diaconus, et propter humilitatem noluit ad sacerdotium promovevi, cum esset magis aptus rebus exterioribus quam contemplationi. Erat enim optimus scriptor in omni genere literarum, et in antiphonariis et gradualibus scribendis aptissimus, ut extant plura scripta eius manu. Sollicitus ad chorum die noctuque.

→|172r|

precedente successiva