◄ Sed hic advertendum est quod aliqui macerando carnem non vadunt ad patrem Deum sed ad patrem dyabolum, iuxta illud Io 8[,44] «Vos ex patre dyabolo estis», cui scilicet de carne sua offerunt hostiam scilicet ypocrite; Ps. [105,37] «Immolaverunt demoniis» et non Deo. Dyabolus enim est «mendax et pater eius» idest mendacii, ut dicitur Io 8[,44]. Et ideo ypocrite carnem macerando sunt sui filii quia «merore simulato religiosum vultum populorum oculis mentiuntur», sicut dicit beatus Maximus in omelia [= Massimo da Torino, Homil. 36: PL 57,303A = lez. 1a del Notturno delle Ceneri] super illud Mt. 6[,16] «Nolite fieri sicut ypocrite tristes, exterminant enim facies suas ut pareant hominibus ieiunantes». Unde de istorum vasione potest exponi illud Ysaie 28[,13] «Vadant et cadant retrorsum |205vb| et conterantur et illaqueentur et capiantur». Vadant multiplicius; licet enim omnis peccator vadat ad dyabolum, tamen ypocrita magis dicitur vadere quia unam vasionem habet interius existenter malam et aliam habet exterius apparenter bonam. Unde Eccli. 2[,14] «Ve peccatori terram ingredienti duabus viis»; Glosa: duabus viis terrram inngreditur qui quod Dei est opere exhibet, et quod mundi est cogitatione querit. Et cadant profundius; licet enim omnis peccator dicatur cedere a statu rectitudinis, iuxta illud Ps. [35,13] «Ibi ceciderent qui operantur iniquitatem». Tamen ypocrita magis in profundum dicitur cadere, quia dicut dicit Augustinus [Super Ps. 63?], simulata equitas est duplex iniquitas. Retrorsum enormius [enormius add. B marg. d.]; licet enim omnis peccator cadat retrorsum secundum glosam, qui dicit hic "boni in faciem cadunt, mali retrorsum", tamen retrorsatio ypocritarum est enormior, utpote quia magis se privant aspectu rationi et veritatis. Unde super illud Tren. 4[,6] «Maior effecta est iniquitas populi mei peccato sodomorum»; dicit Glosa: scelera anime planguntur que in ypocrisim labitur, cuius maior est iniquitas peccato sodomorum quod tamen fuit enormissimum. Et conterantur minucius(?); licet enim omnis peccator |206ra| conteratur, iuxta illud Ps. [36,17] «Brachia peccatorum conterentur», tamen ypocrita in minutiores partes conteritur ut quasi indivisibilis efficiatur, quia Iob 20[,5] «Gaudium ypocrite ad instar puncti»; punctus enim est cuius pars non est. Et illaqueentur periculosius, irremediabilius et perniciosius; licet enim omnis peccator sit illaqueatus, iuxta illud Ps. [10,7] «Pluat super peccatores laqueos», tamen ypocrita cum maiori periculo et cum minori remedio illaqueatur. Unde Seneca ad Lucillum epistola prima [= lib. VI, ep. 56 § 10]: «Omnia vitia ad modum morbi in aperto leviora sunt»; tunc autem perniciosiora cum simulata sanctitate subsistunt. Gregorius: Nichil in ecclesia Dei magis nocet quam qui perverse agens momen vel ordinem sanctitatis habet. Et cadant, scilicet in inferno penosius; licet enim omnis peccator a dyabolo capiatur et in hoc seculo et in futuro, iuxta illud Thi. 2 [= II Tim. 2,26] «Resipiscant a laqueis dyaboli a quo captivi tenentur», tamen ypocrita artius tenebitur captus in inferno, quia maiori culpe maior pena debetur. Et ideo Dominus loquens de quolibet peccatore, Mt. 24[,51], dicit «Et partem eius ponet cum ypocritis», quasi dicat Dominus: quilibet peccator habebit partem pene |206rb| sed ypocrita habebit totam penam. Et hoc recte. Quia enim ypocrita in omnibus gloriatur et in omnibus delectabilis vult videri, iustum est ut in omnibus crucietur et lugeat, quia scriptum est Apo. 18[,7] «Quantum glorificavit se et in deliciis fuit, tantum date ei tormentum et luctum».
Ergo karissimi oremus ad Dominum cum Iob 10[,20-22] et dicamus: Dimicte ergo me, misericorditer, quia «non est volentis - scilicet velle - neque currentis - scilicet currere - sed miserentis Dei», ut dicitur Rom. 9[,16]. Ut plangam penitentialiter, non fingam planctum sicut ypocrite. Paululum presentialiter; quantumcumque enim sit magnus planctus penitentialis in vita presenti, totus parvus dici debet tum propter huius vite citam terminabilitatem tum propter futuri risus interminabilitatem, incomparabilitatem; unde II Cor. 5 [= 4,17] «Id enim quod in presenti est momentaneum et leve supramodum eternum glorie pondus operatur in nobis». Dolorem meum causaliter; effectus pro causa idest peccatum meum quod est causa meritoria doloris mei, iuxta illud Deuter. 25[,2] «Pro mensura peccati erit et plagarum modus». Antequam vadam [Iob 10,21] culpabiliter vel irresistibiliter; culpa enim est via que ducit ad dampnationem. Et non revertar desperabiliter; quia sicut Gregorius |206va| dicit in IX Mor(alium) super hoc: Nequaquam ultra misericordia parcentis liberat quos semel in locis penalibus iusticia iudicantis dampnat. Ad terram finaliter; hec terra infernus est, secundum Glosam et Gregorium, quia captivos stabiliter tenet. Tenebrosam obscurabiliter, quia sicut dicit Glosa, flamma que ibi urit obscurat. Et opertam mortis caligine propter separationem a Deo, secundum Glosam; vel tenebrosam propter carentiam lucis exterioris; et opertam mortis caligine propter carentiam lucis superioris. Terram miserie [Iob 10,22] propter dolorem vel propter carentiam effectus constituentis idest gaudii; Thob. [5,12]: «Quale gaudium michi qui in tenebris sedeo et lumen celi non video?». Et tenebrarum propter mentis cecitatem, secundum Glosam et Gregorium in IX Mor(alium). Vel sic ut dicat tenebrarum propter carentiam triplicit lucis, scilicet exterioris, superioris et interioris, secundum intentionem Gregorii et Glose; et ideo dicit tenebrarum in plurali. Ubi umbra mortis quia non ad plenum homo interficitur et ideo, sicut dicit Gregorius super hoc, fit ergo miserior mors ubi mors semper [ubi mors semper add. B marg. sin.] vivit, finis semper incipit et deficere defectus nescit. Et nullus ordo, Glosa: ordo non erit in suppliciis, propria qualitas non servatur, quia scilicet ignis urit et non lucet, incorporeum patitur a corporeo, |206vb| et multa huiusmodi. Et hoc recte fit, ut sicut peccatores contra verum vel contra ordinem nature a voluntate Dei recesserunt in mundo sic contra naturam a Deo crucientur in inferno, quia ut dicitur Sap. 11[,17] «Per que peccat quis, per hoc et torquetur». Unde Glosa: ecce quantus cruciatus ubi tormenta a suis qualitatibus discordant, sicut viventes a voluntate Dei discrepabant.
Per ista que dicuntur hic solvitur illa questio que posset fieri cum dicit et nullus ordo. Posset enim queri quare dicit et nullus ordo. Quod enim pena respondeat culpe et quod peccatores sic affligantur in inferno, hoc est secundum ordinem iustitie. Iterum etiam Apostolus dicit «que a Deo sunt, ordinata sunt» [Rom. 13,1], certum est quod ille pene sunt a Deo.
Responsio. Dicitur ibi esse nullus ordo quia non est secundum ordinem naturalem quod ignis agat in animam, quod corpereum agat in incorporeum vel detineat. Iterum non est secundum ordinem naturalem quod creatura intellectualis, que facta est ad ymaginem Dei et facta est ut possit esse capax beatitudinis, ut ipsa in eternum crucietur; tamen sicut dicimus quod filius de iure naturali debet habere hereditatem patris, sed si filius percutiat patrem, cum hoc sit contra ordinem naturalem, iustum est ut ei fiat contra ordinem naturalem ut scilicet privetur hereditate: quia enim fecit contra |206ra| ordinem naturalem percutiendo patrem, iustum est ut ei fiat contra ordinem naturalem, ut scilicet privetur. Et sic est de peccatore: quia fecit contra ordinem nature intellectualis, ideo iustum est quod contra ordinen nature sue fiat; et sicut anima sua intellectualis deviavit [deviavit iter.] ab ordine nature sue, ita contra naturam intellectualem fiat ut igni agat in eam.
Nota quod ignis est instrumentum divine iustitie, unde non agit in virtute propria. Exemplum ad ostendendum quomodo hoc possit esse. Videmus quod calor in quantum calor non habet nisi calefacere, sed in quantum est instrumentum anime habet convertere cibum in carnem. Unde cun dicitur nullus ordo, verum est secundum ordinem nature; tamen respiciendo ad iustitiam totum est secundum ordinem, unde est ordo simpliciter. Unde cun dicit ubi umbra mortis propter carenciam defectibilitatis, quia defectus mortis caret ibi, quia numquam moriuntur; tamen habent quandam umbram mortis que vere non est mors, sicut nec umbra vere est id quod apparet. Apparet enim quod umbra sit homo et tamen non est homo. Et nullus ordo propter carenciam naturalitatis. Est ergo nullus ordo secundum quid, sed ordo simplicieter. |207rb| Nullus ordo naturaliter sed ordo formaliter, quia «que a Deo sunt, ordinata sunt», Rom. 12 [= 13,1], sicut pater filium se percucientem potest exheredare etc.
Sed sempiternus horror inhabitans, Glosa: quia in ipsis tormentis timor cruciat, quod non contingit hic. Homo enim quando est in penis in vita ista tunc non timet sed ante timet. Vel aliter: Sed sempiternus horror inhabitans propter carenciam omnis respirationis, tum propter sempiternitatem tum propter horribilitatem tum propter intimitatem. Vel sic: Tenebrosam etc. dampnabiliter, ubi nullus ordo rationabiliter, sed sempiternus horror intolerabiliter.
Ergo karissimi plangamus hic per penitentiam ut per hoc pervenire possimus ad beatam leticiam, quia ut dicitur Mt. 5[,4] «Beati qui lugent quoniam ipsi consolabuntur».
Secundo Christus vasit ad patrem in resurrectione, sicut aliquid dicitur vadere ad illud cui simile efficitur. Sicut enim per dissimilitudinem prius ab eo distabat, sic postea per similitudinem ad ipsum apropinquat, quia similitudo est unitas in qualitate, secundum Philosophum et Boetium. Et de hoc potest exponi |207va| illud Io. 14[,28] «Si diligeretis me gauderetis utique, quia vado ad patrem quia pater maior me est», quasi dicat: Ego sum mortalis sed ipse est immortalis, et ideo ego vado ad eum resurrecturus quia per resurrectionem assimilabor ipsi [ipsi iter.] in immortalitate, quia ut dicitur Rom. 5 [= 6,9-10] «Christus resurgens ex mortuis iam non moritur, mors illi ultra non dominabitur; quia enim mortuus est peccato mortuus est semel, quod autem vivit vivie Deo». Et ideo bene dixit «Si diligeretis me» etc. [Io. 14,28], quia amicus gaudet de bono amici sui. Hanc autem spiritualem vasionem, sicut decebamus, nos mistice facimus per spiritualem cordis affectionem idest per caritatem que in cordibus nostris diffunditur per Spiritum sanctum, ut habetur Rom. 5[,5]. Per caritatem enim nos resurgimus a morte peccati et vivimus vita spirituali, iuxta illud I Io. 3[,14]: «In hoc scimus quod translati sumus de morte ad vitam quoniam diligimus fratres». Et de hoc possumus etiam predictum verbum exponere ut sit sermo exhortativus resurgentis et viventis per spiritualem vitam dilectionis ad eos qui diligebant eum naturaliter vel carnaliter vel temporaliter, puta ad consanguineos vel consotios, |207vb| qui ostendunt dolorem de huiuscemodi vasione.
Si diligeretis rationabiliter; non tamen amaretis, quia amor etiam potest esse in brutis sed dilectio non est nisi in natura rationali, quia dilectio presupponit electionem, sicut ipsum nomen sonat: electio autem est actus voluntatis ex impressione rationis, quia est desiderium preconsiliati, ut dicitur in III Ethicorum. Me, amicabiliter; non vos tantum scilicet propter bonum meum, non propter bonum vestrum scilicet quia sum uobis utilis vel delectabils. Nota hic de dilectione quam aliqui habent ad aliquos solum ut rapiant eorum substantiam; aliqui autem diliguntur quia delectant sicut ioculatores. Gauderetis, veraciter; quilibet enim gaudet de bono suo, amicus autem bonum amici reputat suum, quia amicorum anima una, ut dicitur IX Ethicorum; et ideo amicorum est idem velle [et idem velle iter.] et idem nolle, ut dicit Tullius [Philosophus scr. et exp., Tullius add. B marg. d.], et ideo naturaliter quilibet gaudet de bono amici sui. Utique, certitudinaliter; utique enim est nota certitudinis. Virtus autem certior est omni arte quamadmodum et natura, ut dicitur in II Ethicorum. Amicitia autem vel est virtus vel cum virtute, ut dicitur in VIII Ethicorum. Quia vado ad patrem, assimilanter; qui scilicet primo eram ei dissimilis et longinqus |208ra| per culpam, ut scilicet sicut ipse est Deus et vita per naturam, ita ego sum Deus et vivam per gratiam, sicut dicitur I Pe. 1 [= II Petri 1,4] «Magna nobis et preciosa promissa donavit ut per hoc efficiamur divine consortes nature», Glosa: per gratiam. Quia pater maior me est, incomparabiliter; et tamen ego quodammodo efficiar ipse, quia «qui adheret Deo unus spiritus est», ut dicitur I Cor. 6[,17]. Sed aliqui e contra non vadunt ad patrem Deum per cordis affectionem spiritualem sed ad patrem dyabolum per cordis affectionem carnalem, quia quamvis ipse carnem non habeat tamen in actibus carnalibus aliorum delectatur. Talis erat qui dicebat Eccles. 2[,1] «Vadam et affluam deliciis et fruar bonis». Vadam cordialiter, scilicet per motum voluntatis, unde premisit [Eccles. 2,1] «Dixi in corde meo». Et affluam, habundanter [abundanter scr., altra mano premette h] vel exuberanter. Affluentia enim quandam abundantiam designat quasi res ad nutum vel ad quemlibet fluant. Ysidorus libr. XX, c. 1 [= Etymol. XX,1 §3] dicit: «Affluentia nuncupata quasi rei exuberantis effusio». Unde in Ps. [61,11] «Divicie si affluant nolite cor apponere». Deliciis, carnaliter; sive pertineant ad carnalitatem gustus, unde Eccles. 2[,25] «Quis autem ista vorabit |208rb| et affluet deliciis ut ego?», sive pertineant ad carnalitatem tactus, iuxta illud Apoc. 18[,9] «Plangent se super illam reges terre qui cum illa fornicati sunt et in deliciis vixerunt». Unde Ysidorus dicit libr. X, c. 4: «Delicatus dicitur deliciis pastus, in epulis vivens et corporis nitore», ut sic delicie videantur dicte a delendo, non solum quia delectent homines, sicut dicit Ysidorus libr. XX Ethimologiarum, c. 1, sed quia delent in homine id per quod homo est homo idest animam rationalem, et relinqunt solam carnem. Unde dixit Dominus, Gen. 6[,3] «Non permanebit Spiritus meus in homine quia caro est». Et fruar, delectabiliter; fruitio enim proprie loquendo dicit in fine ultimo summam delectationem, iuxta illud Augustini in X De Trinitate: fruimur cognitis in quibus ipsis voluntas propter se delectata conquiescit. Bonis, culpabiliter vel criminaliter; uno enim solo bono quod est bonum per essentiam idest Deo fruendum est, secundum Augustinum lib. I De doctrina christiana. Sed bonis idest creaturis utendum est que sunt bona per participationem. «Vidit Deus cuncta que fecerat et erant valde bona», Gen. 1[,31]. Unde Augustinus libr. I: Utendum est hoc mundo, non fruendum. In hoc |208va| ergo stat culpa, secundum eum, quod homo fruatur utendis et utatur fruendis.
Tertio Christus vasit ad patrem in ascensione. Sicut aliquis dicitur ire ad illum ad cuius habitaculum immo consessum vadit, sic enim vasit Christus in ascensione ad habitaculum immo ad consessum patris, iuxta illud Mr. ultimo [16,19] «Dominus quidem Iesus postquam locutus est eis, assumptus est in celum et sedet a dextris Dei». Et de hac vasione historice quantum ad Christum potest exponi illud Ioh. 16[,16] «Modicum et iam non videbitis me, et iterum modicum et videbitis me quia vado ad patrem». Idest modicum tempus erit in quo non videbitis me quia hoc erit quadraginta horis quibus ero in sepulchro; et iterum etiam modicum est rempus in quo postea videbitis me quia hoc erit quadraginta diebus quibus nobis apparebo, sed post illos quadraginta dies disparebo quia vado ad patrem idest habitaculum et consessum patris.
Hanc autem terciam vasionem nos facimus mistice, sicut dixi, per intellectualem mentis elevationem, quod quidem est in contenplatione. Unde Lactancius in lib. De origine erroris [= Divinae institutiones II,1]: «Nobis prope datum est celum ut Deum, cuius illa sedes est, |208vb| quem oculo non possumum, animo contemplemur». Et Augustinus in lib. IIII De Trinitate: Nam et nos secundum quod mente ad eternum capimus, non in hoc mundo sumus, et omnium iustorum spiritus etiam in carne viventium in quantum divina sapiunt non sunt in hoc mundo. Et Phil. 3[,20] «Conversatio nostra in celis est». Et II Cor. 5[,13] «Sive mente accedimus [excedimus Vulg.] Deo» etc.
Et de hoc potest exponi etiam dictum verbum, ut scilicet dicat contemplativus ad consocios Modicum [Ioh. 16,16] scilicet ero in contemplatione, quia sicut dicit Gregorius libr. V Moralium, exponens illud Iob 4[,15] «Cum Spiritus me presente transiret», in suavitate contemplationis intime non diu mens figitur quia ad semet ipsam, ipsa immensitate luminis reverberata, revocatur. Et iam non videbitis me, quia scilicet contemplans degit in solitudine et fugit consortium aliorum; unde Tren. 3[,28] «Sedebit solitarius et sedebit quia levabit se super se». Et iterum modicum, scilicet ero in actione quia scilicet turbatio actionis cito fugat et dulcedo contemplationis cito revocat; unde Iere. 31[,2] «Vadet ad requiem suam Israel» idest videns Deum. Et videbitis me, scilicet tunc vergente necessitate; unde II Cor. 5[,13-14] «Sive mente excedimus Deo |209ra| sive Deo sive vobis; caritas enim Christi urget nos», Glosa: quia enim Christum diligimus, ideo ipsum urgemur contemplari; et quia vos diligimus propter Christum, ideo vobis urgemur condescendere; ut scilicet li Deo et li vobis sint ablativi casus, idest propter Deum et propter vos. Aquila enim quantumcumque volet in altum tamen interdum ad literam [= terram?] descendit propter necessitatem cibus. Quia vado ad patrem, elevante contemplatione. Unde Lactancius, Augustinus, Apostolus, supra.
Sed aliqui e contra vadunt non ad patrem Deum per mentis elevationem intellectualem sed ad patrem dyabolum per mentis elevationem innaturalem et irrationalem, scilicet per superbie elationem, quia dyabolus «est rex super omnes filios superbie», ut dicitur Iob 41[,25]. Superbus autem dicitur quasi «super se iens», ut dicit Hugutio [= Uguccione, Derivationes II, 1132 §217/8]. Sic profecto vasit David quando dixit ad Ioab, II Reg. 28 [= 24,1] «Vade, numera Israel et Iudam». Vade per mentis elationem; numera per diligentem computationem; Israel et Iudam, idest gratias quas habes ut inde te glorifices, sicut ille phariseus Luc. 18[,11]. Israel enim interpretatur videns Deum, et Iudas interpretatur glorificans. Quasi dicat: tu vides Deum per creaturas, es |209rb| magnus philosophus, magnus astrologus; vides Deum per scripturas, es magnus theologus; vides Deum per sacramentalem experientiam, per multiplicem [multiplicem in marg. d.] beneficentiam, vides quod Deus administrat tibi multa beneficia, et vides per operationem bonam. Et de hoc glorificas te ipsum, quasi omnis ista merueris, credis ista habere a te «et nescis quia miser et miserabilis es, et pauper et cecus et nudus», ut dicitur Apoc. [3,17]. «Gloriaris enim, sicut dicit Apostolus [I Cor. 4,7], quasi non acceperis; si autem accepisti, cur gloriaris quasi non acceperis?» etc.
Quarto Christus vasit ad patrem in finali consummatione, sicut mobile dicitur vadere ad quietm ut ulterius non moveatur plus. Et de hoc etiam potest exponi historice illud Io. 16[,28] Exivi a patre idest a primo habitaculo sciliter corporaliter, et veni in mundum ad ipsum iudicandum finaliter, iuxta illud Mt. 25[,31] «Cun autem venerit Filius hominis» etc.; et Luc. 21[,27] «Tunc videbunt Filium hominis venientem in nube cum potestate magna et maiestate»; Ysa. 3[,14] «Dominus ad iudicium veniet cum senioribus populi sui». Iterum relinquo mundum, secundum presentiam corporalem finaliter, et vado ad patrem immutabiliter. Hanc autem quartam vasionem nos favimus mistice |209va| per finalem boni operis continuationem. Et de hoc exponatur ipsum verbum predictum ut dicat in bono statu moriens: Exivi a patre scilicet per existentiam gratie, quia I Cor. 15[,10] «Gratia Dei sum id quod sum». Et veni in mundum idest in commotiones laborum et bellorum, quia Io 17 [= 16,33] «In mundo prressuram habebitis». Mundus enim dicitur a commonendo quia semper in motu est, ut dicit Ysidorus lib. III Ethimologiarum, in quo habui victoriam pugne; unde super illud Io 14[,27] «Pacem relinquo vobis», dicit glosa Augustini: Pax est in hoc seculo in quo manentes hostes vincimus. Sicut enim dicit Gregorius, dyabolus illos temprare negligit quod quieto iure possidere se sentit. Iterum relinquo mundum idest habitaculum mundane miserie. Et vado ad patrem idest ad habitaculum paterne glorie. Et nunc quidem non quantum ad corpus sed tamtummodo quantum ad gloriam anime; tunc autem idest post modicum redeunte Christo ad patrem, quantum ad gloriam utriusque, quia, ut dicitur Mt. 24 [= 25,46], post iudicium «ibunt hii - idest mali - in supplicium eternum, iusti vero in vitam eternam».
Sed e contra aliqui vadunt ad patrem dyabolum per finalem mali operis terminationem, ut possit quilibet talis illud Ysa. 38[,10] |209vb| vere predicere «Vadam ad portas inferi» scilicet ad domum dyaboli. Sicut enim dyabolus primo vasit ad eum quem fecit ruere in peccatum, sic peccator finaliter vadet ad dyaboli habitaculum in ipsius dyaboli conductu; quia sicut dicitur Iob 20[,25] de peccatore, «vadent et venient super eum horribiles» idest demones. Ergo fugiamus peccatum ne vadamus ad patrem dyabolum, et perseveranter faciamus opus bonum ut vadamus ad optimum patrem Deum sequentes Christum, qui ut dicitur Phil. 2[,11] «In gloria est Dei patris». Ad quam nos perducat etc.
1) «Sive mente excedimus, Deo; sive sobrii sumus, vobis», ha la Vulg. II Cor. 5,13. Il cambiamento di carta ha indotto il copista a errore di scrittura? O i medivali leggevano e accoglievano variante inautentica? Non sospettare invece del successivo «li Deo et li vobis», dove li (ly) è ben testimoniato denotativo di lessema.
2) «Ad quam nos perducat etc.» fine sermone. In marg. destro: «Magister Ferricus de Spineto ordinis Pred(icatorum)», autore del successivo sermone «In die Ascensionis, Ascendet sicut virgultum...»; tutto del medesimo copista. SOPMÆ I, 382.