precedente successiva

Remigio dei Girolami OP († 1319)

Postille super Cantica Canticorum

 

Pars I: c. 1,1-10; BL, CS 516, ff. 221vb-227ra

 

 super Cantica c. 1,1-2 = ff. 222ra-223va

  Quia meliora [1,1]   fragrantia [1,2]
       
    ë  

Et circa primam tanguntur duo, scilicet ardentissimum desiderium sponsi absentis, et secundo certissimum |222ra| affirmatorium ipsius presentis, ibi Dum esset [1,11].

Circa primum igitur sciendum est quod omnia desiderant et appetunt suum bonum et suam perfectionem, iuxta illud I Ethicorum «Omnia appetunt bonum» [Florilège 12,1]. Cum igitur desiderium sit rei non habite, secundum Augustinum, perfecti in quantum huiusmodi non erit desiderare aliquid sibi sed imperfecti vel defectivi, iuxta illud I Phisicorum «Materia appetit formam sicut mulier masculum et turpe bonum» [I,9: 192a 22-23]. Et ideo sponsa ostendit se sponsi adventum desiderare propter duo: primo propter sponsi perfectionem, secundo propter sui defectionem vel imperfectionem, ibi Nigra sum [1,14].

Circa primum facit duo, quia primo expimit sui desiderii ardorem et secundo subdit sponsi moventem perfectionem, ibi Quia meliora [1,1b].

Circa primum nota quod sub methaphora filie Pharaonis, que non desiderat amplius nuntios carnales sed presentiam Salomonis, loquitur de ecclesia que non <desiderat> amplius nuntios spirituales sed presentiam Christi; unde sanctus: Multa michi - inquid - celestis regis legati sepe nuntiastis, multa de nobilitate, de divitiis, de fortitudine, de pulcritudine, multaque de viri sapientia retulistis. Vidi Moysen, vidi David, vidi Helyam, vidi Ieremiam, vidi et alios qui ipsius adventum michi nuntiarunt. Credo verbis, amore langueo, parata sum; cessent legati, iam ipse veniat, manifestetur, figat oscula, det amplexus, proprioque ore michi loquatur. Et potest esse, secundum Glosam, oratio ecclesie ad Deum Patrem vel ad Christum, quia Christus dicitur os Patris sicut et verbum eius, iuxta illud Apoc. 19[,13] «Et vocabatur verbum eius nomen Dei», quia in Deo idem est os et verbum, sicut idem est intelligens et intellectum.

Vel etiam oratio ad Christum, cuius presentia vocatur osculum, quadruplici ratione, scilicet ratione coniunctionis, unde Glosa «Osculo duo corpora coniunguntur, sic divinitas humanitati». Secundo ratione significationis quia osculum est signum pacis et angeli ipso nato statim concinerunt in terra «Pax hominibus bone voluntatis», Luc. 2[,14]; unde Glosa «Osculum pacis afferat». Tertio ratione delectationis, unde Glosa «Tangat me dulcedine presentie sue». Unde et angelus ipso nato dixit «Evangelio vobis gaudium magnum quod erit omni populo, quia natus est nobis hodie salvator qui est Christus dominus in civitate David». Quarto ratione attractionis scilicet spirituum corporalium eorum qui se osculantur, quasi dicat "Attrahat spiritum meum et ego suum", idest «interrogantem me de via salutis, audiat et erudiat», sicut dicit Glosa. Dicit autem Osculetur osculo [1,1] idest vere et proprie secundum quatuor dicta que ad verum osculum pertinent.

Que quidem quatuor etiam inveniuntur in anima sancta in qua Christus habitat, quia «qui adheret Deo unus spiritus est», ut dicitur I Cor. 6[,17], quantum ad primum. Et «in mundo pressuram habebitis, in me autem pacem», ut dicitur Io. 16[,33], quantum ad secundum. «Et in amicitia illius delectatio bona», ut dicitur Sap. 8[,18], quantum ad tertium. Et «Audiam quid loquatur |222rb| in me dominus Deus», ut dicitur in Ps. [84,9], quantum ad quartum. Et omnia hec inveniuntur hic imperfecte, in patria autem perfecte, iuxta illud I Cor. 13[,10] «Cum venerit quod perfectum est evacuabitur quod ex parte est». Et sic sub sensu literali omnes sensus mystici quodammodo videntur includi.

Igitur circa hoc, quod et ad sequentia omnia valet, duo debemus considerare, scilicet loquendi modum et verborum significatum. Et hoc est duplex. Unum pertinet ad locutionis fundamentum secundum sensum quem verba faciunt ex se; qui quidem sensus a quibusdam in hoc libro non satis congrue vocatur sensus litteralis vel hystoricus; licet enim talem sensum litera faciat tamen sub tali sensu litera non sit; et iterum secundum Ysidorum in I libro Ethimologiarum «Hystoria est narratio rei geste». Ad verificationem autem methaphoricarum locutionum, quales sunt in hoc libro, non exigitur quod res ita geste fuerint sed sufficit quod ita geri potuerint. Aliud vero pertinet ad locutionis condimentum, scilicet secundum sensum sub quo verba fiunt ab auctore. Et hoc significatum est triplex: unum pertinet ad militantem ecclesiam, secundum ad animam, tertium vero ad patriam.

Circa primum notandum est quod modus eius est methaphoricus et est cantantis et est sine prologo et est sine expressione personarum et est cum ingeminatione vocabulorum. Que quidem omnia conveniunt amanti ferventer propter duo ad presens. Primo quidem quia intensus amor facit quandam alienationem in amante, et ideo facit loqui per inusitatas locutiones methaphorice, quasi ipse se ipsum non videatur intelligere; et facit cantare, quasi nichil de miseriis huius mundi videatur advertere; facit etiam non prologiçare, quasi ordine rationis careat; facit etiam personarum nomina non exprimere, quasi non videatur cui loquatur scire. Verbum etiam ibi tertie persone caret supposito et relativum caret antecedente. Facit etiam ingeminare vocabula, quasi memoria vel quasi intellectu careat. Quo enim osculamur et quo datur osculum nisi ore et cuius ore nisi sui? Divinus autem amor, de quo est intentio in libro isto, est perfectus amor, et ideo faci t perfectam exthasim, iuxta illud Dyonisii c. 4 De divinis nominibus «Est autem divinus <amor> extasim faciens».

Secundo autem quia amor facit quasi semper meditari de amato, et non est contentus amans superficiali apprehensione ipsius amati sed nititur singula que ad amatum pertinent intrinsecus disquirere, et sic ad interiora eius ingreditur, sicut de Spiritu sancto, qui est amor, dicitur I Cor. 2[,10] quod «omnia scrutatur, etiam profunda Dei». Et ideo amans sub diversis methaphoris nititur de amante conceptus |222va| suos formare. Et quia ex convenientia amati ad amantem est talis meditatio, ideo in ipsa meditatione delectantur; et propter hoc amor facit cantare. Et ex eadem ratione non facit prologum quia semper habet in memoria amatum; unde statim venit ad propositum. Et ex eadem ratione, quia semper meditatur de amato, loquendo de amato non exprimit personam amati credens eam omnibus esse notam. Unde, Io. penultimo [20,15], Maria Magdalena amore Christi succensa, ipsum Christum quem credebat ortolanum allocuta, sine expressione persone Christi locuta est de Christo dicens «Domine, si tu substulisti eum dicito michi ubi posuisti eum et ego eum tollam»; super quo verbo dicit Gregorius: Hoc enim vis amoris agere solet in animo ut quem semper cogitat, nullum alium credat ignorare. Et ex eadem ratione propter delectationem et affectum quem amans habet in meditando, per repetitionem eorum vocabulorum nititur exprimere suum affectum. Et propter hoc secundum quosdam[1] «scriptura huius libri dicitur dragma, quod secundurn eos est amatoria cantilena que ab amatoribus cantatur sine nominibus personarum; et illud carmen dicitur dragmaticum ubi diverse persone introducuntur nec tamen nominantur». Unde et de virginibus cantat ecclesia «Frequentate nobis dulcia cantica dragmatis».

Sed nota quod predicta duo differenter facit amor carnalis et spiritualis, quia carnalis trahit amantem extra se ad inferius se, et ideo vere alienat ipsum; sed spiritualis trahit ipsum extra se ad superius se, et ideo non vere alienat sed potius perficit ipsum quia magis est ei naturale quod est ei naturale a natura superiori quam naturale a natura propria, sicut patet in fluxu et refluxu maris a natura lune et in motu solis a firmamento. Item carnalis quia trahit ad vilius facit meditari cum deterioratione amantis, spiritualis autem quia trahit ad nobilius facit meditari curn melioratione ipsius. Unde per solum amorem divinum fit homo simpliciter bonus.

Circa etiam primum rnodum loquendi idest methaphoricum duo consideranda sunt. Unum est quia non oportuit ita esse ad literam quicquid hic dicitur de sponso et sponsa aliqua carnali, sed necesse est quod saltem potuerit ita esse, quia sicut dicit Philosophus in VI Topicorum «omnes transferentes secundum aliquam similitudinem transferunt» [Florilège 6,87]. Unde Origenes dicit quod fabula et parabola differunt quia fabula est de hiis que nec sunt nec esse potuerunt, parabola autem est de hiis que, licet non fuerint, tamen esse potuerunt. Aliud autem considerandum est quia illud quod pertinet ad sensum mysticum simplicis locutionis potest pertinere ad sensum literalem methaphotice loquentis, ut predicùum est. Nec hoc est inconveniens quia unum et idem prout significatur per vocem pertinet ad sensum literalem, prout autem significatur per rem aliam pertinet ad sensum mysticum. Verbi gratia, quod dicit Apostolus, Rom. 13[,1], de anima «Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit etc.» pertinet ad sensum literalem, et similiter quod dicit de ecclesia, Col. 1[,24] quod |222vb| est corpus Christi, et similiter quod dicit de celesti patria, Hebr. 13[,14], «Non habemus hic manentem civitatem sed futuram inquirimus etc.», quia hic tales res significantur per tales voces. Si autem predicte tres res significentur per aliam rem significatam per aliam vocem, puta per hanc vocem "Ierusalem" vel per aliquam aliam, sic predicti sensus erunt mistici. Unde Ierusalem secundum sensum moralem significat animam fidelem, secundum vero allegoricum significat ecclesiam, secundum vero anagogicum significat celestem patriam.

Quanturn vero ad verborum significatum, exponendum est ut supra. Iudas enim osculatus est Christum, sed non osculo sed osculi contrario, quia non in conìunctionem sed in separationem, non in pacem sed in mortem, non in delectationem sed in contristationem, non in inspirationem sed in spiritus consumptionem. Et breviter nulla persona absens, nulla persona fallens, nulla odiens osculatur osculo, nulla non colloquens proprie osculatur osculo oris, nulla non presens osculatur <osculo> oris sui. Ergo Osculetur [1,1] ratione delectationis, osculo ratione significationis, oris ratione collocutionis, sui ratione immediationis vel coniunctionis.

<Q>uia meliora etc. [1,1].

<Divisio>

Postquam sponsa expressit suum desiderium hic exprimit motivum. Et potest dividi melius forte quam supra, ut dicatur quod circa hoc duo facit. Primo namque ostendit se moveri propter sponsi perfectionem et secundo propter sui defectionem, ibi Nigra [1,4]. Desiderare enim non est perfecti sed imperfecti, ut predictum est. Circa primum facit duo, quia primo allegat in sponso perfectionis veritatem et secundo perfectionis opinionem, ibi fragrantia [1,2].

<Expositio>

Circa primum considerandum est quod aliqui ipsum exponunt quantum ad fundamentum methaphore quasi sint verba Salomonis ad sponsam suam quia verba sunt mulierum; quasi dicat: «Sicut tu desideras osculum meum ita et ego desidero osculum tuum, et ego te osculabor fruens uberibus tuis quia meliora etc. [1,1b]. Quod est dicere: Magis volo uberibus tuis frui quam vino inebriari vel optimis unguentis deliciari»[2]. Sed quia, secundum ecclesiam que ita intitulat et secundum sanctum  et Glosam, adhuc est vox sponse allegantis rationem sui desiderii, ideo ita et nos exponamus.

Est autem circa hoc duo considerare, scilicet loquendi modum et verborum significatum.

Circa primum considerandum est quod, secundum sanctum, loquitur apostrophice id est conversive, scilicet de una persona in aliam se convertendo ad modum amantis scilicet alienati, quia de tertia convertit se ad secundam. Iterum convertit se de persona nuntiorum ad personam sponsi quasi omnes alios vilipendens pre inebriatione amoris sponsi. Item loquitur tropice. Est enim tropus, ut dicit Donatus in Barbarismo, «translatio de propria significatione ad impropriam». Ubera enim, secundum Grecismum et huiusmodi gramaticos, proprie loquendo sunt pecudum vel pecorum; sicut enim dicit Ysidorus libro XI Ethimologiarum «Ubera sunt dicta vel quia lacte uberta vel quia humida humore scilicet lactis in modum uvarum plena. Mamme autem proprie sunt mmlierum |223ra| quasi rotunde, secundum Ysidorum ibidem. Mamille autem, diminutivum, proprie sunt virorum quia parvas mammas habent. Ubera tamen, secundum Glosam, sunt mulierum. Unde «ubera sponsi nominat quod muliebre est ut in ipso carminis initio figurate se loqui manifestet».

Circa secundum notandum est quod quantum ad hystorie fundamentum est, dicere ubera tua [1,1b], idest presentia uberum tuorum redolentium et unguentorum est melior quam vinum idest quam delitie gustus que maxime sunt circa vinum, in quibus ego nutrior a patre meo; idest esse tecum in amplexibus est melius quam esse apud patrem in cibis et potibus.

Cum autem bonum dicatur tripliciter, secundum Philosophum in I Ethicorum, scilicet delectabile, utile et honestum, omnibus istis tribus modis potest intelligi "meliora" idest magis delectabilia quia delectatio tactus est maior quam delectatio gustus, unde dicit ubera tua [1,1b]. Et etiam magis honesta quia fragrantia [1,2]; delectatio enim in odore per se non facit intemperatum, secundum Philosophum in III Ethicorum, sicut facit delectatio gustus, unde solus homo delectatur in odore propter se, ut dicit. Et etiam magis utilia quia unguentis optimis [1,2]; magis enim est utilis persone sanitas corporis que fit per unguenta quam delectatio oris que fit per vinum et delicata cibaria.

Quantum vero ad ecclesiam notandum est quod ex uberibus lac exprimitur quod dulce est, respectu cuius vinum quandam habet austeritatem. Unde vult dicere quod ubera Christi erant dulcia respectu verborum prophetarum. Unde sanctus: Gravia non solum factu verum etiam dictu sunt prophetarum verba. Nam, ut dicere et pronuntiare omittam, vix in quibusdam intelligi possunt. Christi vero predicatio vinum in lac convertit. Est autem conveniens methaphora quia utrumque bibitur et vinum et lac, et quia dulcedo coniugis prevalet austeritati patris, et quia presentialis sodalitas cubiculi prevalet dulcedini vini, cuius forte habundantiam illa in Egypto habebat; sicut delectatio tactus prefertur delectationi gustus, que mxime est circa vinum. Dicit autem in plurali "ubera" propter duo testamenta quorum utrumque est Christi sed differenter, quia vetus testamentum est Christi figurative, novum autem completive; unde sanctus: Duo quippe ubera duo sunt testamenta que Christus docendo et exponendo in lacteam dulcemque suavitatem retraxit. Quos enim lex occidere iubebat, ipse misericorditer sanabat. Mulierem namque in adulterio deprehensam Iudei lapidare volebant, Christus autem «Non ego te condempnabo» inquid. Unde dicuntur lac propter facilitatem et suavitatem. Vel, secundum Glosam, per ubera intelliguntur Christi instructiones, per vinum vero quelibet alie doctrine; unde dicit "Vino idest legis fervore vel quibuslibet institutionibus aliis".

Apparet igitur quid significetur per ubera et quid per vinum et quare illa meliora, quia illa dulcia, illa austera, item quia illa nociva; unde Glosa: «Alie doctrine non fovent sed occidunt simplices, sicut |223rb| vinum necat parvulos». Ista autem sunt proficua; unde Glosa: «Quia hic gratia adiuvans et <finis> vita <eterna>». Unde meliora idest magis delectabilia, iuxta ilud Ps. [118,103]: «Quan dulcia faucibus meis eloquia tua! super mel ori meo». Item meliora idest magis utilia, iuxta illud Sap. 8[,7] «Sobrietatem enim et sapientiam docet et iustitiam et virtutem, quibus nichil est utilius in vita hominibus». Item meliora idest magis honesta, iuxta illud Sap. 7[,11] «Venerunt michi omnia bona pariter cum illa - idest cum sapientia incarnata - et innumerabilis honestas per manus illius».

Quantum vero ad animam per ubera intel1iguntur consolationes spirituales, iuxta illud Ysa. 66[,11] «Repleamini ab uberibus consolationis vestre». Per vinum vero intelliguntur consolationes carnales ve1 corporales. Est ergo sensus: meliora sunt ubera tua vino [1,1b], idest consolationes spirituales corporalibus sunt meliores idest magis delectabiles, iuxta illud Ps. [93,19] «Secucundum multitudinem dolorum meorum in corde meo, consolationes tue letificaverunt animam meam». Et Gregorius dicit: Gustato spiritu desipit omnis caro. Item sunt magis utiles quia ille sunt valde nocive, iuxta illud Luc. 6[,24] «Ve vobis divitibus qui habetis hic consolationem vestram»; sed iste sunt utilissime, iuxta illud II Cor. 7[,4] «Repletus sum consolatione, superhabundo gaudio». Item meliora idest magis honeste quia ille vitiose, iste virtuose; unde Bernardus: Delicata est divina consolatio et non datur admictentibus alienam.

Quantum vero ad patriam per ubera intelliguntur consolationes eterne, per vinum vero consolationes moderne, que quidem excedunt istas tripliciter sicut eis perfectiores. Et possunt dici utiles quia sunt propter ultimam operationem et ultimum obiectum. Secundo, ibi fragrantia, allegat perfectionis opinionem, et primo specialiter quantum ad ipsius personam, secundo generaliter quantum ad ipsius personam, ibi Oleum. Circa primum tangit duo, scilicet perfecte opinionis diffusionem et secundo diffusionis radicem sive causalitatem, ibi unguentis.

Circa primum nota quod debet dici fragrantia per r idest redolentia; unde versus:

Fla facit ardorem sed fra designat odorem.

Odor enim in sacra scriptura significat bonam famam, secundum Gregorium in Omeliis. Hoc autem fundatur super hoc quia magna erat fama de verbis Salomonis, ut habetur in III Reg.

|223va| Circa secundum nota quod antiquitus ungebantur et maxime magni viri pro delitiis magnis; unde et Dominus invitatus ad prandium a Simone conqueritur de illo, Luc. 7[,46] dicens «Oleo caput meum non unxisti».

Sed secundum methaforam quantum quidem ad animam per hec unguenta significantur dona Spiritus sancti, secundum Glosam. Que quidem dicuntur optima quia invisibiliter animam reficiunt. Sed quantum ad ecclesiam, dicit sanctus . . . : Ab biis fragrant, splendent et redolent et novum et vetus testamentum. Hunc autem odorem tibi predicatio inferebat quoniam alios sapientes alios intelligentes alios fortes alios pios faciebat. Unde in psalmo [18,5] «In omnem terram exivit etc.»[3].

Vel dic quod est fama scripture, concientie et patrie. Et similiter sunt unguenta scripture, conscientie et patrie; que dicunutr bona quia delectant, meliora quia ditant, optima quia sanant. Prime quidem delectant, ditant et sanant instrumentaliter, iuxta illud Mt. 8[,8]  «Dic tantum verbo et sanabitur puer meus»; secunde vero formaliter scilicet virtutes, tertio vero eternaliter.


[1] Onorio d'Autun (fl. 1098-1140), In Cant. c. 1 (PL 172, 361 A).

[2] Onorio d'Autun, In Cant. c. 1,2 (PL 172, 361 B).

[3] Mano B (= autografa dell'autore Remigio) subentra al copista Y all'ottava riga di f. 223rb da «Quantum vero ad animam...», scrive tutto il resto (righe 31) di colonna b; poi passa a f. 223v, ma inizia a scrivere a rigo intero; dopo la settima riga, ritorna a incolonnare la scrittura e scrive tre righe in colonna a, fino a «Circa primum nota» incluso. E con segno di richiamo, in marg. sin. di 223v aggiunge il brano «Sed quantum ad ecclesiam ... omnem terram exivit etc.» qui in corsivo. Qui cessa il lavoro di B. Subentra il copista Y delle Postille, a partire da «quod Salomon erat unctus oleo...»; questi porta a termine colonna a per poi comporre colonna b sotto le prime sette righe intere. Cf. Studio Tav. I.


precedente successiva