Remigio dei Girolami OP († 1319) Postille super Cantica Canticorum |
|||
|
Pars I: BL, CS 516, ff. 221vb-227ra |
||
super Cantica c. 1,2b-5 = ff. 223va-224rb |
|||
Oleum [1,2b] | Nigra sum [1,4] | ||
Ideo [1,2b] | Nolite [1,5] | ||
Introduxit [1,3] | non custodivi [1,5b] | ||
ë |
|223va|... Oleum [1,2b].
<Divisio>
Hic tangit sue perfectionis opinionem generaliter quantum ad sponsi personam. Et circa hoc facit duo quia primo tangit opinionis fastigium et secundo opinionis effectum, ibi ideo [1,2b].
<Expositio>
Circa primum nota quod Salomon erat unctus oleo quia rex et erat nominatissimus et significat sponsum nostrum regem unctum a patre, ut dicitur Act. 10[,38] et in Ps., cuius erat nomen etiam "unctus" quia Christus unctus interpretatur.
Dicitur autem Christus oleum ratione refectionis quia cibus est, iuxta illud Io. 6[,56] «Caro mea vere est cibus et sanguis meus vere est potus», et Io. 6[,51] «Ego sum panis vivus qui de celo descendit». Secundo ratione sanationis quia virtus est, iuxta illud Luc. 6[,19] «Virtus de illo exibat et sanabat omnes». Tertio ratione conditionis quia sapientia est, iuxta illud I Cor. 1[,24] «Christum Dei virtutem et Dei sapientiam». Quarto ratione miserationis quia misericordissimus est, iuxta illud Luc. 1[,78] «Per viscera misericordie Dei nostri in quibus visitavit nos oriens ex alto». Quinto ratione superenatationis quia altissimus est, quia illud «Tu solus altissimus, Iesu Christe». Hec omnia facit in ecclesia sacramentaliter, in anima spiritualiter, in patria eternaliter.
Effusum [1,2b] autem dicitur propter fame celebritatem. "Oleum enim quod in vase latet non redolet sed effusum bene redolet".
Ideo [1,2b].
<Divisio>
Hic tangit opinionis effectum. Et primo quantum ad adolescentulas specialiter, secundo quantum ad omnes iustos generaliter, ibi Recti [1,3]. Circa primum facit duo quia primo ostendit effectum in ipsis per verba sponse, et secundo per verba ipsa adolescentularum, ibi exultabimus. Circa primum facit tria, quia primo ostendit affectum adolescentularum, secundo sponse simul et ipsarum, ibi Trahe, tertio ipsius in utrisque causativum, ibi Introduxit [1,3].
<Expositio>
Circa primum nota quod per adolescentulas, secundum . . . , intelliguntur primitive ecclesie tum quia noviter genite, tum quia more femineo fragiles, tum quia paucos natos fecerant, que pristina vetustate relicta sanctoque Spiritu recepto Christum totis viribus omnique mentis affectu dilexerunt [dilecxerunt cod.]. Secundum autem Glosam, intelliguntur «universe ecclesie que unam catholicam faciunt», tum quia «novelle per gratiam» tum quia «congrue ad spiritualem fecunditatem».
Circa secundum nota quod potest tripliciter exponi. Uno modo ut referatur ad animam, alio modo ad ecclesiam, tertio modo ad patriam.
Circa primum nota quod per tractum, si referatur ad animam, intelligitur dilectio sponsi, iuxta illud Ierem. 31[,3] «In caritate perpetua |223vb| dilexi, ideo attraxi te». Et similiter per cursum, iuxta illud Bernardi Super Cantica «Qui amat ardentius currit velocius», et in Ps. [118,32] «Viam mandatorum tuorum cucurri cum dilatasti cor meum», quasi dicat sponsa: Non possemus te diligere nisi tu prius diligeres nos. «Nemo enim potest venire ad me nisi Pater meus qui misit me traxerit eum», ut dicitur Io. 6[,44]; et ideo dicitur I Io. 4[,10] «In hoc est caritas, non quasi nos dilexerimus [dilecxerimus cod.] Deum sed quoniam ipse prior dilexit nos». Fundatur autem methaphora in magnitudine sponse propter comitivam et in potentia sponsi propter virtutem attractivam et innuitur amor propter numeri mutationem.
Sed tunc circa intellectum auctoris attendenda sunt duo; unum est ex parte trahentis, aliud est ex parte sequentis.
Circa primum notandum quod Deus non trahit animam ad se inferendo violentiam voluntati, quod ad presens ex duobus apparet. Quorum unum est quia voluntas non potest violentiam recipere, sicut neque albedo potest denigrari vel album manens album, quia violentum et voluntarium sunt opposita, ut patet per Philosophum in III Ethicorum. Aliud vero est quia si homo invitus et per violentiam aliquid ageret, nullo modo spiritualiter aliquid merendo versus Deum accederet, iuxta illud Augustini Super Iohannem et in I Confessionum «Nemo invitus bene facit etiam si bonum est quod facit».
Sed sine violentia trahit Deus animam ad se quinque modis.
Primo quidem trahit ad se voluntatem sua bonitate, scilicet sicut locus trahit ad se locatum per modum finis. Bonum enim et finis idem, ut dicitur [videtur cod.] in II Phisicorum, ut scilicet animus noster non possit quiescere nisi in Deo, iuxta illud Augustini in libro IV Confessionum «Deus est locus quietis». Unde sicut corpus non quiescit naturaliter nisi in loco proprio, puta ignis in lune concavo, fluvius in maris spatio, terra in mundi medio, sic cor nostrum non quiescit nisi in Deo, iuxta illud quod ipse dicit «Fecisti nos, Domine, ad te et inquietum est cor nostrum donec requiescat in te».
Secundo trahit nos sua caritate per modum alterationis, sicut magnes attrahit ferrum, quia caritas, infra 8[,6], comparatur igni qui est maxime alterativus. Unde et Ierem. 31[,3] dicitur «In caritate etc.», ut preallegatum est; et Augustinus Super Iohannem «Invitus non trahitur animus sed amore».
Tertio trahit nos sua congeneitate per modum similis. «Genus enim Dei sumus», ut dicitur Act. l7[,28], et Gen. 1[,26] «Faciamus hominem ad ymaginem et similitudinem nostram». In omnibus autem simile attrahit simile et in naturalibus et in artificialibus et in civilibus, et similiter contingit in spiritualibus.
Quarto trahit nos sua |224ra| delectatione per modum allectionis, sicut dicit Augustinus Super Iohannem «Ramum viridem ostendis ovi et trahis eam». Et sic videtur hic dicere Trahe me post te, curremus in odorem unguentorum [1,3] idest in famam et notitiam tuarum delectationum, quas quidem cordi immittis, iuxta illud Ps. [93,19] «Secundum multitudinem dolorum meorum in corde meo, consolations tue letificaverunt animam meam»; quas etiam in scriptura evidenter, multipliciter et frequenter promittis, iuxta illud Ysa. 32[,18] «Sedebit populus meus in pulcritudine pacis, in tabernaculis fiducie, in requie opulenta», et I Cor. 2[,9] «Quod oculus non vidit etc.». Quinto trahit voluntatem nostram suo predicatore per modum instrumentaliter agentis, iuxta illud Ps. [44,2] «Lingua mea calamus scribe». Divina autem ista, attrahentia rationem et voluntatem possunt dici unguenta quia ungunt gratia et sanant animam. Trahit ergo voluntatem per complacentiam quinque modis.
Secundum rationem trahit per doctrinam quadrupliciter, quod potuit poni primo quam de voluntate; docuit enim per proprium verbum idest naturalem Filium qui multos attraxit, Io. 7[,46] «Numquam sic locutus est homo sicut hic homo loquitur». Secundo per predicatoris instrumentum sicut tota die trahuntur ad religionem; sic beatus Augustinus per beatum Ambrosium tractus est. Tertio per revelationis instinctum; sic beatus Petrus tractus est, ut habetur Mt. 16[,16], ut dicit sanctus . . .. Quarto per operationem miraculorum quia miracula, secundum Glosam, intelliguntur per unguenta; et sic beatus Dyonisius tractus est a Paulo per ceci illuminationem.
Circa secundum nota quod unguentum dicitur caritas Dei, iuxta illud Ps. [132,2] «Sicut unguentum in capite quod descendit in barbam, barbam Aaron, et usque in horam vestimenti eius», et I Io. 2[,20] «Unctionem habetis a sancto»; unde Glosa: idest unctionem Spiritus sancti in capite Christo. Caritas enim ungit currum corporis ne rugitum murmuris faciat propter onus laboris. Sed dicitur in plurali propter multiplicem effectum caritatis divine. Et propter istam spem caritatis divine currimus per caritatem quia caritas «omnia sperat», ut dicitur I Cor. 13[,7], et ideo dieitur Ysa. 40[,31] «Qui sperant in Domino current et non laborabunt». Ubi nota quod amor facit ire quia pes anime amor est, ut dicit Augustinus Super Psalmum, et quanto est ferventior tanto velocius facit ire; et generatur a spe, iuxta Glosam Mt. 1 que dicit: Fides gignit spem et spes caritatem et mutat fortitudinem corporis in fortitudinem anime, iuxta illud Cant. 8[,6] «Fortis est ut mors dilectio» quia scilicet amor omnia levigat, secundum Augustinum.
Si autem referatur ad ecclesiam, est sensus Trahe me post te quia scilicet humanitas Christi non subsistit nisi in esse divino et non ypostasificatur nisi in ypostasi divina et non personificatur nisi in persona divina ad que attrahitur. Et sic omnes currimus quia omnes nobilitamur. Et hoc totum fuit ex unguento caritatis, iuxta illud Io. 3[,16] «Sic Deus dilexit mundum ut Filium suum unigenitum daret». Et tune per unguenta intelligitur divinitas que multipliciter sanat naturam humanam a culpa.
Si autem referatur ad patriam, est sensus: non possumus intrare |224rb| celum nisi tu nos trahas post te quia propria virtute intras. Quod quidem fuit per unguentum caritatis quam maxime ostendit in cruce, de qua quidem fecit clavem ad paradisum aperiendum; et ideo diditur Io. 12[,32] «Et ego si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad me ipsum». Et tunc gloria celestis que sanat ab omni pena intelligitur per unguenta. Et seeundum istum ultimum sensum videtur exponere sanetus . . .
Primo ergo expositio referatur methaphorice ad fundamentum, et secundo ad methaphore intelleetum. Et primo quantum ad ecclesiam, secundo quantum ad animam, tertio quantum ad patriam.
Introduxit [1,3].
Hic tangit affectus, causativum, ubi mutat loquendi modum quia transit de secunda persona ad tertiam et de numero plurali ad singularem, et exprimit personam in generali. Ubi quantum ad presens in methaphore fundamento "introducere" accipitur secundum cogitationem non secundum rem. Et per "cellaria" a celando dicta, intelliguntur regis secretaria, vel cellaria a cellendo scilicet regis execellentie. Et dicit in plurali quia in plura introduxit cellaria scilicet in cellarium aromatum, pigmentorum et vinorum, secundum Bernardum Super Cantica.
Si autem referatur ad ecclesiam, introducitur in divinitatem in qua continentur omnia bona per introgressum personalem.
Anima vero introducitur per mansionem spiritualem, iuxta I Io. 3[,16] «Qui manet in caritate in Deo manet».
Patria vero introducitur per fruitionem eternalem; unde sanctus . . . dicit quod per cellaria possunt intelligi libri prophetarum qui inebriant, vel eterna beatitudo, secundum ipsum et Glosam, in fide et spe, ut dicit.
Exultabimus [1,3b]. Hic ostendit effectum in adolescentulis per veba ipsarum. Ubi adolescentule duo faciunt. Primo pandunt suum affectum, secundo recolunt sponse motivum, ibi memores. Circa primum nota quod exultatio refertur ad corpus, letitia vero ad animam. Letitia enim dicitur quasi latitia quia cor dilatat; exultatio autem dicitur quasi extra saltatio. Ps. [83,3] «Cor meum et caro mea exultabunt in Deum vivum». Secundum vero exponatur ut supra.
Recti [1,3c]. Hic ostendit affectum quantum ad omnes iustos generaliter. Iustitia enim est rectitudo voluntatis propter se servata, ut dicit Anselmus in libro De conceptu virginali; et in Ps. [18,9] «Iustitie Domini recte», et Sap. 10[,10] «Iustum deduxit Dominus per vias rectas», et Ysa. 26[,7] «Callis iusti rectus ad ambulandum». Est autem rectum, secundum Philosophum, cuius medium non exit ab extremis. Et secundum eundem in V Ethicorum, est iustitia generalis que est tota virtus que non differt a virtute subiecto sed ratione, et est iustitia specialis circa emptiones et venditiones et huiusmodi. Iustitia ergo generalis dirigit per retentionem medii inter finem et voluntatem; unde Augustinus in libro De libero arbitrio «Virtus est qua recte vivitur». Sed iustitia specialis dirigit per retentionem medii inter datum et acceptum sive per locationem et |224va| conductionem sive per venditionem et emptionem sive per mutuum vel accomodatum et restitutionem sive alio modo. Paupertas vero dirigit per retentionem medii inter initium et terminum vite humane, et propter hoc Deus «pauperibus iudicium tribuit», ut dicitur Iob 36[,6]; quia «rectum est iudex sui et obliqui», ut dicitur in I De anima. Dirigit vero fides in Deum, iuxta illud Augustini Fides dirigit intentionem quia ostendit quomodo(?) eundum est per modum cognitionis. Dilectio vero dirigit, quia ostendit illud per modum inclinationis. Recti autem participialiter dicuntur omnes penitentes qui primo fuerunt curvi. Recti autem nominaliter dicuntur etiam innocentes. Differunt enim hec sicut album et albatum. Item recti dicuntur omnes qui subsunt regimini, quales sunt omnes obedientes preceptis regis. Unde quia prelocuta fuerat sponsa de rege, dicunt adolescentule "recti" idest omnes qui tuo subsunt regimini, quod ad literam verum erat de Salomone qui summe diligebatur a suis, quasi dicat: Gaudiosum est tuo subesse regimini.
Ecclesia igitur est recta per fidem. Unde fides ecclesie dicitur orthodoxa idest recta quia "orthos" rectum, "doxa" vero gloria interpretatur. Ecclesia enim nichi aliud est quam conggregatio fidelium.
Sed anima per caritatem, quia si virtus ad bonam vitam nos ducit, nichil omnino virtutem esse dixerim nisi summum amorem Dei, ut dicit Augustinus in libro De moribus ecclesie.
Sed patria per finis assecutionem, iuxta illud Luc. 1[,79] «Ad dirigendum pedes nostros in viam pacis». In patria enim est perfetctus amor. Unde recti idest congregatio tibi subditorum vel congregatio fidelium vel congregatio bonorum vel congregatio beatorum.
Nigra sum etc. [1,4].
<Divisio>
Hic postquam ostendit sponsa se sponsum desiderare propter sponsi perfectionem, hic ostendit idem propter sui imperfectionem. Et circa hoc facit duo quia primo innuit sui defectionem quantum ad carnem, secundo quantum ad mentem, ibi Indica [1,6]. Vel potest aliter dividi ut dicatur quod supra petiit sui desiderii complementum, hic excludit complementi impedimentum, tertio, ibi Indica [1,6], redit ad prosequendum intentum. Magis enim videtur velle suum defectum excusare quam ipsum asserere.
Circa primum facit quinque quia impedimentum posset esse quod sponsus eam non acceptaret propter deformimatem. Et ideo primo asserit sue deformimatis apparentiam, secundo asserit formositatis existentiam, ibi sed, et tertio manifestat que dixit per similitudinis congruentiam, ibi sicut [1,4b]. Ex primo quantum ad primum, secundo quantum ad secundum, ibi sicut. Et quarto inducit ad non superficietenus dandum sententiam, ibi Nolite [1,5]. Et quinto pandit apparentie causam, ibi quoniam decoloravit [1,5]. Et circa hoc facit duo, quia primo assignat causam necessariam - sol enim denigrat ex ne cessitate nature - et secundo assignat causam voluntariam, ibi Filii [1,5b]: homines enim agunt ex libertate voluntatis.
<Expositio>
Hec autem omnia quantum ad methaphore fundamentum sic debent intelligi quod Salomon de Ierusalem miserit in Egyptum aliquas |224vb| prudentes matronas ad inspiciendum conditiones puelle sive ante consumationem matrimonii ad investigandum, sive post ad munera deferendum. Ipsa vero quantum ad omnia alia putans se acceptandam, excusat se de apparenti negritudine, asserens quod non est naturalis set accidentalis ex calore solis, sui contra voluntatem suam exposuerunt eam fratres sui facientes ipsam habitare in rure, vel in maneriis(?) vinearum tempore uvarum, tamquam ipsa haberet officium custodis, cum tamen in veritate officium illud non facerat, vel ipsum faceret, ut legatur interrogative, ut exponit santus . . . , vel etiam potuit esse pugna malivolentie et persecutionis unde non est vis, vel etiam ipsa loquitur methaphorice vineam idest personam . . . scilicet a solis estu. Dicit autem sicut tabernacula Cedar se nigram quia Cedar fuit filius Ysmael, ut habetur Gen. 25[,13], et habitabat in tabernaculis, que scilicet exterius erant denigrata. «Ipsa etiam gens Cedar usque hodie dicitur habere tabernacula nigris coriis cooperta exterius». Vel forte hoc dicit quia Cedar propter persecutionem in denigratis tabernaculis habitabat. Per pelles autem Salomonis vel intelligit pelles naturales quia ipse fuit valde pulcer, vel intelligit aliquas pelles artificiales quas deferebat vel quibus aliquod hedificium cooperuerat.
Quantum vero ad ecclesiam per filias Ierusalem intelliguntur particulares ecclesie. Nigredo autem et formositas sunt opposita quia formositas proprie consistit circa coloris decentiam, iuxta illud Philosophi in IV Ethicorum «Parvi autem formosi et commensurati, pulcri autem non»[1]. Unde oportet quod ad aliud et aliud [et] referantur. Nigra igitur secundum quid sed formosa simpliciter, vel nigra apparenter et formosa existentialiter. Per nigredinem autem intelligitur infamia, iuxta illud Arrighetti:
Quem semel horrendis maculis infamia nigrat[2].
Et hoc propter persecutionem et oppressionem quam substinebat, secundum Glosam. Per formositatem autem intelligitur colorum decentia scilicet candidi in virginibus et rubei in martiribus. Et quia dicitur sicut tabernacula Cedar [1,4b] intelligitur quia Cedar interpretatur "tenebre", et dicitur secundum extimationem quia Cedar propter malitiam suam ab omnibus exhosus habitabat in tabernaculis, sicut dicit Glosa. Sed non sic ecclesia. Ratione igitur interpretationis et persecutionis dicitur vere, sed ratione causalitatis dicitur extimative. Sed sicut pelles Salomonis [1,4b] intelligitur secundum veritatem. Per Salomonem intelligitur Christus cuius pellis idest caro fuit candida per puritatem et rubra per sanguinem, cum qua sponsa facta est unum in persona. Et hec est pellis assumpta; sed creata est celum; Ps. [103,2] «Extendens celum sicut pellem». Per solem intelligitur persecutio, iuxta illud Ps. [120,6] «Per diem sol non uret te». Pe matrem intelligitur synagoga, iuxta illud Augustini «Mater synagoga cum honore erat deducenda ad tumulum». Et ita santus . . . |225ra| exponit et allegat illud Gal. 1[,15] «Cum autem placuit ei qui me segregavit ex utero matris mee», hanc - ut dicit - dereliquerunt apostoli dicentes: Ecce convertimur ad gentes. Potest autem - ut dicit - sub interrogatione legi hoc modo Vineam meam non custodivi [1,5b]: custodivi utique quia quamvis secundum locorum diversitatem dividatur, in fide tamen et dilectione una est. Hanc autem custodierunt apostoli et doctores ne Arrius, Sabellius ceterique fures aliquem dolose racemum subriperent, neve quemquam fidelem ab ecclesia separarent. Per filios enim intelligitur Iudei, secundum Glosam, ut Saulus, Cayphas, Anna et huiusmodi. Per vineas intelliguntur diverse ecclesie extra Ierusalem ad quas expulsi sunt apostoli. Et sancti sunt custodes vinearum non ex persequentium intentione sed ex divina ordinatione. Unde sanctus . . . : Unam Deus vineam plantavit que quoniam in amaritudinem conversa est multe alie plantate sunt. In hiis igitur apostoli positi sunt custodes ne eam vindemiarent «omnes qui pretergrediuntur viam» [Ps. 79,13] . Per vineam propriam intelligitur Ierusalem a qua fuerunt eiecti; unde Glosa: «In Ierusalem primitus constitutam per Christum et apostolos», iuxta illud Ierem. 2[,21] «Ego te plantavi vineam electam».
Quantum vero ad animam sanctam, per nigredinem intelligitur culpa sed per formositatem gratia. Fuit ergo nigra ex se sed formosa ab eterna specie idest Filio Dei idest suo sponso. Fuit nigra naturaliter, iuxta illud Eph. 2[,3] «Eramus natura filii ire», sed formosa supernaturaliter. Nigra per generationem sed formosa per regenerationem. Nigra in corpore per penitentiam sed formosa in anima per munditiam. Nigra secundum quid sed formosa simpliciter. Nigra exterius sed formosa interius. Per solem intelligimus Christum qui decolorat per pallorem penitentie. Per matrem intelligitur ecclesia. Per eius filios christiani qui pugnant contra animam sanctam aliquando ex mali intentione, puta detrahendo etc., illi scilicet qui sunt «filii ecclesie fide non opere»; unde Augustinus: «Possumus per matrem iniquitatem intelligere», iuxta illud Ps. [50,7] «Ecce in iniquitatibus conceptus sum et in peccatis concepit me mater mea». Aliquando ex mali consecutione scilicet aliis preficiendo; et ideo sequitur posuerunt me custodem in vineis idest in aliorum animabus, vineam meam non custodivi [1,5b] idest propriam animam; quia sicut dicit Gregorius, et est Glosa, «Custodes in vineis positi nostram vineam non custodimus quia, dum extraneis actionibus implicamur, ministerium nostre actionis negligimus». Secundum igitur Bernardum vinea est ecclesia Dei plantata manu, redempta sanguine, rigata verbo, propagata gratia, fecundata Spiritu. Item secundum Bernardum in vinea anime vitis est fides, palmites virtutes, botrus bonum opus, vinum devotio, quorum utrumque dicitur vinea ratione vilis apparitionis ex duobus, scilicet ex stipite deformato, et ex tempore |225rb| hyemali; sic anima ex corpore fragili et ex inedia temporali apparet vilis, I Io. 3[,2] «Filii Dei sumus sed nondum apparet quid erimus; cum autem apparuerit, similes ei erimus». Secundo ratione vilis reputationis, et hoc ex absciso palmite qui nichil valere reputatur nisi ad ignem; ita anima nisi adhereat Christo. Tertio ratione consimilis fructificationis. Et hoc quantum ad tria, scilicet quantum ad plantationem scilicet ut sit in terra macilenta per quam significatur paupertas, quantum ad purgationem per quam significatur confessionis huimilitas, tertio quantum ad substentationem per quam significatur sanctorum amicabilitas.
Quantum vero ad patriam per nigredinem intelligitur miseria ex merito culpe. Per formositatem intelligitur beatitudo ex premio glorie. Vel per nigredinem intelligitur deformitas comparativa, per formositatem vero puchritudo absoluta. Et ideo subditur sicut tabernacula Cedar, sicut pelles Salomonis [1,4b]. Et sol idest Christus dicitur decolorare quia «lucerna que in tenebris lucet in sole caligat», ut dicit Glosa supra illud Iob 4 [,17] «Numquid homo comparatione Dei iustificabitur?». Contra quam pugnant filii ecclesie degeneres scilicet et adulteri, ut heretici, dum nullum lumen corporale dicunt ad veram gloriam pertinere, ut manichei qui dicunt omnia corporalia esse creata a malo deo; qui ponunt eam custodem in vineis idest potationibus eternis, iuxta illud Ps. [35,9] «Inebriabuntur ab ubertate domus tue», ut origeniste qui dicunt quod beati tamquam beatitudinis custodes possunt ex malitia custodie ad miseriam iterum devolvi, quod hereticum est. Et ideo subdit vineam meam idest beatitudinem non custodivi [1,5b] sed eternus possessor eius existo.
Notandum autem quod Dominus custodit animam vel ecclesiam quadrupliciter, scilicet per se ipsum, iuxta illud Ps. [125,1] «Nisi Dominus custodierit etc.»; secuhdo per angelum, iuxta illud Ps. [90,11] «Angelis suis Deus mandavit de te ut custodiant etc.»; tertio per predicatorem vel prelatum, iuxta illud III Reg. 20 [,39] «Custodi virum istum, qui si elapsus fuerit de m(edio) t(ui) erit anima tua pro anima illius», idest etsi non dampneris ex proprio privato crimine tamen dampnaberis ex male custodiendi regimine; quarto per hominis arbitrium, iuxta illud Deuter. 4 [,l] «Custodi temet ipsum et animam tuam sollicite».
[1] Aristotele, Etica nicomachea IV,7 (1123b 7-8).
[2] «Quem semel horrendis maculis infamia nigrat | ad bene tergendum multa laborat aqua»: ARRIGO DA SETTIMELLO, Elegia de diversitate fortunae [1193 ca.], ed. A. Marigo. Padova 1926, p. 30. I medesimi versi sono citati anche altrove: Speculum (cod. C, f. 149vb); Sermo de pace IX.