Vox dilecti [2,8].
<Divisio>
Hec est septima pars in qua loquitur sponsa. Et quantum ad fundamentum methaphore facit quinque, quia primo recognoscit sponsi vocem, secundo, ibi ecce, commendat sponsi sollicitudinem, tertio, ibi Similis [2,9], recitat sponsi agilitatem, quarto, ibi En ipse, demonstrat sponsi reverentem |230vb| discretionem, quinto, ibi En dilectus [2,10], exaggerando designat suam gratulationem vel specificat verborum sponsi tenorem.
<Expositio>
Secundum vero hunc sensum dicamus quod sponsa languida dormiente et sponso abeunte et absente nulla fuit ausa ipsam quomodolibet excitare. Reversus autem sponsus ad ipsam videndum vel excitandum, timens ne nimis dormiret reverenter et sensim accessit ad cortinam que circumclaudebat lectum et prius respexit per foramina cortine cum aliqua submisive vocis emissione; ubi ex aliquo motu sponse vel murmure advertens ipsam non dormire, accessit ad aperturam cortine et clarius est sponse locutus petens de statu ipsius. Ad cuius vocem illa locuta protulit predicta verba in laudem sponsi, ita ut venit [2,8] sit temporis preteriti.
Quantum vero ad intentionem auctoris, sponsa facit duo, quia primo ostendit affectum sponsi quantum ad preterita, secundo quantum ad presentia, ibi En dilectus [2,10]. Primum autem ostendit quantum ad quatuor; primo quantum ad continentiam dicti, secundo quantum ad modum veniendi, ibi ecce, tertio nuantum ad modum standi, ibi En ipse, quarto quantum ad duplicem modum respiciendi, ibi respiciens. Circa secundum facit duo, quia primo commendat sponsum et secundo assimilat ipsum, ibi Similis [2,9]. Circa secundum principale facit duo, quia primo tangit presentia verba eius in generali et secundo in speciali, ibi Surge [2,10]; vel primo presentiam alloquii eius affirmat et secundo verba ipsius specificat.
Ecclesia igitur per vocem dilecti intelligit verba magne cure et amoris circa suam quietem, quasi dicat, ut dicit sanctus . . . , "Si non me dilexisset nequaquam pro me ita loqueretur". Intelligit autem per ultima verba quod aliquando volendum est sibi quod a quiete contemplationis recedat. Unde Glosa «Apparens in carne Dominus ecclesiam ad predicandum excitat», scilicet propter herreses que in ecclesia habundabant. Per hoc autem quod salit in magna et transilit parva intelligit eius affectum ad subveniendum velocius. Per hoc enim quod salit in montibus ecclesie intelligit eius affectum ad protegendum munitius. Dicit autem montes et colles pluraliter quia fecit multos magnos saltus, ita octo montes transiendo octo colles salivit:
Ergo primo de divinitate in humanitatem in infinitum distantem per ipsius assumptionem; mons enim humanitas, collis vero brutalitas.
Secundo salivit de celo in Mariam per ipsius conceptionem; mons enim Maria dicitur quantum ad sanctitatem, collis vero omnes alii sancti; item mons Maria quantum ad nationem de Iudeis nata; porro mons Iudei, collis dicuntur gentiles.
Tertio salivit de Maria in presepe vel accubationem; mons enim |231ra| est presepe, collis vero solarium(?) vel territorium stabuli.
Quarto salivit de angelis in apostolos per familiarem conversationem; angeli quippe mons, alii sancti collis.
Quinto salivit de vita in mortiferam crucem per mortem; mons crux, collis locus calvarii.
Sexto salivit de morte in vitam vel de sepulcro et limbo in mundum per resurrectionem; mons vita gloriosa, collis vero vita mortalis vel infirma.
Septimo salivit de monte oliveti in celum per ascensionem; mons enim est celum empyreum, collis vero omnes alii celi.
Octavo salivit de celo empyreo in maximum bonorum locum et statum; mons dextera Patris, collis vero omnes alie mansiones sanctorum.
Per istum autem modum veniendi intelligit sponsa ecclesia quod Christus assimilatur capree ynuloque cervorum [2,9]; iterum [vterque cod.] quod propter agilitatem corporum, propter acuitatem visuum ad ita longe videndum locum in quem salire debebat, et propter munimentum cornium quia in montibus venit; hynulo autem, idest filio cervi, propter debilitatem et matris obeditionem. Dicit enim Ysidorus in libro XIII Ethimologiarum quod hynulus dicitur ab innuendo quia nutu matris sed abscondit. Sic Christus obediebat Marie. Per modum vero istum standi intelligit ecclesia absconsionem divinitatis per humanitatem assumptam et uterum virginalem, secundum Glosam que dicit «Indutus pariete nostre carnis ita manet in nobis ut videri a nobis non possit». Per modum autem respiciendi per fenestras intelligit illuminationem suam faciendam per apostolos, secundum Glosam. Fenestra enim dicitur quia per eam fox idest lux ab extra accipitur et per eam respicitur et sunt magne aperture. Cancelli autem, secundum Glosam, sunt «parva foramina»; unde per ipsos possunt intelligi alii maliores illuninatores ecclesie, ut Augustinus, Ieronimus, Gregorius, Ambrosius, Hyllarius, Remigius et huiusmodi.
Vel, secundum Glosam, per fenestras illuminantes aperte ut apostoli; per cancellos illuminantes occulte, ut prophete; vel quecumque scripture aperte et obscure vel occulte. Cancellos enim nos appellamus hostia reticulata cum parvis foraminibus, ut cancellos cellarum et altarium et vinearum videmus cum transversione lignorum vel ferramentorum vel lapidum. Unde et cancellare dicitur ex transverso aliquid facere, et est diminutivum a cancer, qui est animal, et signum et morbus; fortassis quia huiusmodi reticulariter facta quasi cancriçare videntur dum retrotrahuntur. Per loquelam autem intelligitur eius presentia. in carne vel mundo, iuxta illud Hebr. 1[,2] «Novissime diebus istis locutus est nobis in Filio».
Anima autem contemplativa per continentiam dicti idem intelligit quod ecclesia. Habet enim interdum dimittere |231rb| quietem propter multa proximorum christianorum peccata. Per modum autem veniendi intelligit eundem affectum. Per montes autem intelligit virtutes infusas respectu quarum virtutes polytice sunt colles. Sive ergo contemplativi sive activi sint huiusmodi virtutes habentes, Christum habent. Vel si per transilire intelligatur aliquo modo ibi existere, secundum Glosam et santos, tunc per colles intelligantur activi. Similitudinem vero intelligit propter interfectionem serpentis idest dyaboli vel peccati in anima; et propter obeditionem matris idest predicatoris gignentis Christum in cordibus auditorum quasi ad nutum matris absconsum; et propter munimentum cornium contra infirmitates, ignorantias et malitias et propter facilem transitum, quia propter unum actum peccati mortalis recedit Christus ab anima. Per parietem nostrum vero peccatum mortale per quod separat a nobis suum affectum, Per fenestras, secundum Glosam, aperta miracula vel certe apertas predicationes; per cancellos vero inspirationes occultas. Vel videt aperta idest verba nostra et opera, et videt occulta idest cogitata, vel etiam ecculte facta et dieta; vel, secundum sanctum . . . , videt per fenestras idest quicquid videmus et audimus vel alio sensu sentimus. Per cancellos autem quoniam nullus in choro cantat cuius non videat voluntatem; cancelli enim dicuntur hostia vel parietes que dividunt chorum a navi ecclesie. Per loquelam autem intelligit eius presentiam in mente vel animo, iuxta illud II Cor. 13[,3] «An experimentum queritis eius qui in me loquitur Christus?».
Patria vero predicta dicit quia ibi interdum anime exeunt ab illo <l>oco propter necessitatem vel visitationis aliquorum vel resumptionis propriorum corporum; et ibi sunt maximi montes celi empyrei et sessionis ad dexteram Patris et omne munimentum, quia nichil timent; et perfecta serpentis interfectio quia nulla ibi temptatio, et ut hynulus iuxta matrem, iuxta illud Ps. [44,10] «Astitit regina a dextris tuis». Et per fenestras et cancellos respicit, quia que erant hic, nobis aperta vel occulta, omnia clarius illuminantur. Et stat nichilominus post parietem nostre humanitatis. Ibi tamen humanitas videtur per fenestras et divinitas per ca<n>cellos; unde et loquitur per presentiam sue divinitatis.
Surge [2,10].
<Divisio>
Hec est octava pars in qua loquitur sponsus. Loquitur enim sponsus formaliter quia hec verba ad sponsam direxit, sed sponsa loquitur materialiter quia hec verba ad se fuisse directa recitavit. Vult ergo sponsus ostendere sponse quod tempus advenit in quo ipsa debet velle a sompno evigilari. Facit autem duo, quia primo excitat ipsam vel excitatam sollicitat voce una vel sermone, et secundo sermone iterato, ibi Surge. Circa primum facit duo, quia primo ipsam excitat et secundo rationem excitationis assignat, ibi |231va| Iam enim [2,11]. Circa primum facit quatuor, quia primo indicit actum, secundo innuit agendi modum, ibi propera, tertio recolit eius preconium, ibi amica [2,10b]. Et hoc quantum ad tria: primo quantum ad coniugalem pariter et regalem amicitiam, quia amica mea, secundo quantum ad simplicitatem columbinam, ibi columba mea, tertio quantum ad corporalem elegantiam, ibi formosa mea. Que omnia tria supra dicta sunt de ipsa. Quarto precipit motum et innuit motus terminum, ibi et veni [2,10b].
Circa secundum facit duo secundum duas reationes quas assignat, quia primo assignat unam rationem per exclusionem impedimentorum et secundo assignat aliam per allegationem iuvamentorum, ibi flores [2,12]. Circa primum duo facit, quia duo impedimenta excludit, et primo tempus gelidum et secundo tempus pluviosum, ibi ymber [2,11]. Circa secundum facit quinque quia quinque iuvamenta inducit, et primo tempus florum, secundo tempus putationum, ibi tempus [2,12], tertio tempus cantuum, ibi vox [2,12b], quarto tempus fructuum, ibi ficus, quinto tempus odorum, ibi vinee [2,13].
<Expositio>
Vult ergo dicere quantum ad fundamenatum methaphore: Veni me cum spatiari ad recreationem preteriti langoris tui et non tardes quia modo tempus non est molestum ex frigore vel luto, quod posset cito contingere, sed est amenum omnibus sensibus scilicet visui et tactui, ut homo libere possit transire per vineas putatas - non enim est tempus putandi eas quando florent -; et auditui quia turtur annu<n>tiat initium veris, secundum Glosam; et gustui propter spem futuri cibi, et olfactui. Quasi dicat: "Est tempus pulcrum et liberum et canorum et fructiferum et odoriferum, sicut est tempus vernum".
Ecclesia vero a quiete contemplationis excitatur ad regendum vepredicandum idest ad exercitium regiminis vel predicationis, et dicitur ei quod properet propter periculum mortis et corporalis et spiritualis ex brevitate temporis et antiquatione criminis, quod non posset ita de facili expiari. Vocatur autem sic quia predicatores et prelati debent esse amici per caritatem, iuxta illud I Cor. 13[,1] «Si linguis hominis loquar et angelorum, caritatem autem non habuero, factus sum velut es sonans aut cymbalum tinniens»; et Io. ultimo [21,15-17] «Symon Iohannis, diligis me plus hiis? etc., pasce oves meas». Secundo debent esse columbini per simplicitatem vel simplicem intentionem, iuxta illud Mt. 10[,16] «Estote simplices sicut columbe». Tertio debent esse formosi per morum(?) honestatem, iuxta illud Ysa. 52[,7] «Quam pulcri super montes pedes annuntiantis et predicantis». Dicitur autem ipsi veni quia predicatoribus debetur specialis corona in gloria, iuxta illud Apostoli II Thim. 4[,8] «In reliquo reposita est michi corona iustitie». Per hyemem vero, secundum Glosam, intelligitur «congelatio infidelitatis»; per ymber vero «tempestas persecutionis». Glosa: «Ego a mortuis resurgens |231vb| tranquillitatem reddidi». Tali enim tempore non est predicandum sed potius fugiendum, iuxta illud Mt. 10[,23] «Si vos persecuti fuerint in una civitate, fugite in aliam».
Flores idest virtuosi de novo conversi apparuerunt in terra nostra [2,12] idest in eeclesia, qui scilicet possunt aliis convertendis dari in exemplum, ut dicit Glosa. Et ad<venit> tempus putationis scilicet facte idest exterminatio vane religionis in vinea ecclesie, vel putationis faciende scilicet baptizationem peccatorum ut fructificent vinee.
Vox turturiis [2,12b] idest Christi, qui tempore verno incarnatus est et quietem quodammodo intermisit quam habebat in sinu Patris, ut dicit Glosa. Vel turturis idest Spiritus sancti gemere facientis, scilicet in Penthecoste. Et sicut dicit Glosa, quando apparet uni Spiritus sanctus significatur in turture, sicut apparuit Moysi; quando ad notitiam multitudinis sua apparitio pervenit, per culumbam assumitur sicut circa Iordanem. Turtur enim est animal solitarium sed columba est consortii hominum amativa. Vel turtur idest apostoli casti contemplativi etc.
Ficus [2,13] idest synaoga, secundum Glosam; ficus enim dicitur a fecunditate, unde methaphorice omne fecundum potest ficus vocari, et sanctum . . . . Protulit grossos [2,13] idest patriarchas et prophetas, secundum sanctum . . . , qui fuerunt ficus primitive; vel secundum Glosam idest «proc<re>avit apostolos qui dulcem cibum credentibus ministrarent». Vel ficus protulit grossos suos idest de mundi fecunditate eminentes conversi sunt; unde Glosa: quasi dicat «da in exemplum Iudeos et gentiles conversos»; vel secundum Glosam, idest «abiecit immaturam legalis observantie intelligentiam predicantibus apostolis». Vinee idest ecclesie. Florentes scilicet per virtutes ad predicationem apostolorum. Dederunt odorem suum, Glosa: idest «famam sancte conversationis».
Quantum vero ad animam supponatur quod aliquis contemplativus sit in aliqua civitate vel huiusmodi loco, et tunc dicitur ipsi veni [2,10b] scilicet mecum quia sine Christo non esset fructus, iuxta illud I Cor. 15[,10] «Non autem ego sed gratia Dei mecum». Per hyemem vero intelligatur indevotio populi, per ymbrem habundantia predictorum; ibi non est predicandum sed potius silendum, iuxta illud Eccli. 32[,6] «Ubi auditus non est, non effundas sermonem». Per flores floride et festive devotiones. Per putationem elargitio [elargitionem cod.] elemosinarum. Per turturem preco [preconem cod.] qui annuntiat festum, sicut turtur tempus vernum. Per ficum habundantia [habundantiam cod.] populi concurrentis ad festum. Per prolationem grossorum abiectio hominum se reputentium et immaturorum qui fructum predicationis impediunt. Vel per vocem turturis gemitus compunctionis. Per grossos bonorum operum inchoationes vel eminentes in civitate. Per vineas florentes multe virtuose congregationes. Per odorem |232ra| fama.
Quantum vero ad patriam, si verbum dicatur ad unam animam beatam, similiter exponatur si mittatur ad visitandum unam civitatem. Si vero dicatur toti congregationi animarum ad resurgendum et corpora resumendum, tunc per hyemem et ymbrem intelligatur tempus tribulationum precedentium iudicium. Per flores numerus electorum in terra idest in celo. Per amputationem sequestratio reproborum ab electis, vel separatio vel amotio omnis miserie. Per turturem Christus qui dixerat, Luc. 21[,29-30], quod producente ficulnea ex se fructum tunc prope est estas, idest regnum Dei, scilicet quantum ad glorificationem corporum. Per vineas florentes numerus ecclesiarum electarum. Per odorem notitia bonitatis.
Surge [2,13b].
<Divisio>
Hic loquitur sponsus iterato sermone et indicit ipsi quinque.
Primo indicit ei surrectionem, secundo adventationem, ibi et veni, tertio sui ostensionem, ibi ostende [2,14], quarto allocutionem, ibi sonet, quinto venationem, ibi Capite [2,15]. Circa primum facit tria, quia primo indicit surgendi actum, secundo innuit surgendi modum, ibi et propera, et tertio recolit et repetit ipsius preconium, ibi amica. Et hoc quantum ad duo, scilicet primo quantum ad rega1em amicitiam et secundo quantum ad corporalem elegantiam, ibi speciosa, Glosa vel sponsa, unde tunc quantum ad coniugalem copulam.
Circa secundum facit tria, quia primo indicit adventationis motum, secundo repetit eius preconium, ibi columba [2,14], tertio innuit mansionis locum, ibi in foraminibus.
Circa tertium et quartum facit duo, quia primo facit suam indictionem et secundo reddit utriusque rationem, ibi vox [2,14b]; et primum quantum ad quartum, secundo quantum ad tertium, ibi et facies [2,14b].
Circa quintum facit duo, quia primo ipsum indicit et secundo indicti rationem reddit, ibi nam vinea [2,15b].
<Expositio>
Quantum igitur ad fundamentum methaphore vult dicere: Surge non solum propter solatium tui sed etiam propter solatium mei, ut sci1icet delectetur visus meus in tue pulcritudinis inspectione, et delectetur auditus in tue locutionis auditione, delectetur et animus in venatione et nocivorum extirpatione. Et quia dixerat quod non erat frigus nec lutum, dicit etiam quod non sibi timendum ab estu anxiante ve1 denigrante, quia erant ibi natura1iter quedam latibi1ia petrosa et cavernosa in quibus ipsa poterat moram contrahere. Vel per hec intelligit quecumque loca cooperta artificialiter, puta currus in quibus erat deferenda ve1 temptoria in a1iquo monticulo ibi extendenda vel tabernacu1a de arboribus et foliis ibi fabricanda. Dicit autem in foraminibus petre alludens ei quod vocaverat ipsam co1umbam, sed subdit in caverna macerie [2,14] ad innuendum quod latior et spatiosior locus esset pro ipsa quam pro |232rb| sociabus suis, sed tamen pro ipsis etiam preparatur. Ve1 forte erat ibi aliqua domus regia bene fenestrata scilicet «domus saItus», ut habetur III Reg. 7[,2], ve1 forte hoc dicit quia silva erat ibi multum arboribus conspissata.
Ecc1esie autem secundo dicitur surge quia non solum debet surgere ad predicandum propter necessitatem animarum sed etiam interdum ad laborandum propter necessitatem corporum; unde Glosa «ad iustitiam vel laborem». Et dicitur sponsa Christi quia Christo per assumptionem carnis fuit coniuncta, tamen ab ipso sponso dotata. Et dicitur veni quia me habebis sotium et adiutorem, et ut non sit tibi tedium labor respice ad labores quos ego pro te sustinui in cruce; quia si Christi passio ad memoriam revocetur nichil tam durum est quod non equo animo tolleretur, sicut dicit Gregorius. Exemplum de illo novitio qui exierat ordinem cysterciensium propter victus asperitatem, qui ex Christi apparitione sibi suam passionem ad memoriam reducentis rediit. «Petra enim erat Christus», ut dicitur I Cor. 10[,4], cuius foramina fuerunt eius vulnera in manibus et pedibus, secundum Glosam. Maceria stiam fuit Christus idest longus murus claudens et muniens vineam ecclesie, cuius caverna fuit vulnus lateris, secundum Glosam. In hiis enim habitat columba, quasi dicat: In hiis habitando vere eris columba; et etiam debes effici amica quia, ut dicitur Io. 15[,13] «Maiorem hac dilectionem nemo habet quam ut animam suam ponat quis pro amicis suis». Sicut autem dicit Augustinus, nulla est maior ad amandum invitatio quam prevenire amando; et minus durus est animus qui etsi dilectionem nolit impendere non vult tamen rependere. Et etiam eris ex hoc formosa quia ab omni sorde lota, iuxta illud Apoc. 1[,5] «Lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo». Et iterum decenter ornata et compta, iuxta illud beate Agnetis «Sanguis eius ornavit genas meas».
Sequitur ostende michi faciem tuam [2,14b], Glosa: per bonam operationem idest propter me factam ut faciem idest intentionem habeas ad me, vel ita pulcrificatam et ornatam, vel idest in publicum appareas propter meum honorem. Sonet, Glosa: per puram predicationem, quia scilicet non ad aures populi per risum debet esse ultimus finis. Vox scilicet columbina, scilicet habens gemitum pro cantu, iuxta illud Philip. 3[,18] «Sicut autem et flens dico etc.». Vox enim etc. idest quia ego delector in tua predicatione et in tuo labore propter me assumpto, cum hoc necessitas exigit. Miscet autem ista duo simul quia etiam ipsa corporalis predicatio est quidam corporalis labor.
Sequitur Capite [2,15], ubi est mutatio numeri ex amore, vel quia multe sunt particulares |232va| ecclesie; Glosa idest «deprehendite et debellate». Vulpes parvulas, Glosa idest «scismaticos et herreticos quia callidi sunt et se humiles fingunt». Vel dicuntur parvule propter imbecillitatem respectu roborate iam ecclesie, vel quia «in initio fraudis ne maiores effecte amplius noceant», ut dicit Glosa. Demoliuntur [2,15b] idest corrodunt et diruunt vineas quia multe sunt ecclesie particulares; unde post subdit in singulari vinea quia una est generalis. Per flores intelliguntur virtutes vel noviter conversi quibus nocent herretici sicut vulpes floribus.
Anime autem contemplative hoc idem dicitur. In caverna macerie [2,14], Glosa: idest apostolorum quia apostoli in tempore necessitatis relicta contemplatione propriis manibus laboraverunt ad victum querendum, sicut patet specialiter de Paulo. Vulpes idest ypocritas vel omnes peccatores qui sub colore alicuius boni temporalis conantur decipere et destruere animam, quia peccatum vulnerat anime naturalia et expoliat gratuita, ut dicit Glosa Luc. 10. Ipsi tamen peccatores prius sunt decepti, iuxta illud Ps. 17[,16] «Incidit in foveam quam fecit». Iste ergo nobilis noster multum delectatur in tali venatione et captione ad salutem; unde dicit predicatoribus qui sunt eius canes venatici, iuxta illud Ierem. 16[,16] «Mittam eis venatores multos et venabuntur eos»; in cuius signum primi predicatores, idest Petrus et Andreas et Philippus apostoli, fuerunt de Bethsaida que interpretatur domus venatorum. Capite scilicet laqueo salutari scripture; unde Eccli. 6[,25.30] «Inice pedem tuum in compedes illius et erunt tibi compedes eius in protectione».
Patrie vero dicitur quantum ad beatificandos Surge scilicet de infimo mundi loco terre ad locum altissimum celi empyrei. Propera dicit ipsi propter se ratione intensi amoris, et propter ipsam ratione magni discriminis quia passus est procellosus in mari huius mundi, et hoc per avaritiam; exemplum de Iuda. Et passus lubricus in terra huius mundi, et hoc per luxuriam; exemplum de David. Et est passus suspectus propter latrones huius deserti idest propter demones, et hoc propter superbiam; exemplum de Petro. Tertio dicit propera propter spatium transmeabile ratione citi itineris, quia subito quasi tot regiones transmeantur. Quarto propter donum confi<sum?> ratione magne pretiositate, iuxta illud I Cor. 2[,9] «Quod oculos non vidit etc.». Et veni, scilicet ad presentiam meam ubi beati delectantur totaliter Deo coniuncti, in visione etiam humanitatis Christi in cuius corpore remanserunt cicatrices. Et est ibi meditata visio et allocutio. Ubi dicitur angelis quod capiant vulpes idest demones ne possint nocere floribus vinearum quantum vellent; que dicuntur parvule respectu potestatis angelice, nichilominus vulpes sunt, quia «serpens erat callidior cunctis animalibus», ut dicitur Gen. 3[,1].
|232vb| <D>ilectus [2,16].
Hec est nona [octava scr.?] pars in qua loquitur sponsa. Et facit sex...
... quia antiquitus in fine cuiuslibet miliarii figebant |233ra| unum lapidem propter maiorem notitiam quantitatis vie ab Helya, idest ab Ierusalem, quam a se instauratam Adrianus imperator, nepos Traiani, a suo nomine sic vocavit, quia ipse vocabatur Helius Adrianus, ut habetur in cronicis.
Ad istam precem potuit esse quod sponsus remitteret sponsam, innuens quod post modicum sequeretur eam; quod tamen non fecit, forte propter aliquem novum casum vel ex aliqua alia causa.