Remigio dei Girolami OP († 1319) Postille super Cantica Canticorum |
|||
|
Pars II: c. 1,11 - c. 2,17; BL, CS 516, ff. 227ra-233ra |
||
super Cantica c. 1,11-16 = ff. 227ra-228va |
|||
Dum esset [1,11] | Ecce tu pulcer [1,15] | ||
Fasciculus [1,12] | tigna [1,16] | ||
Ecce [1,14] | |||
ë |
|227ra|... <D>um esset [1,11].
Postquam superius sponsa ostendit desiderii sui vehementiam, hic asserit, quasi exaudita fuerit, sponsi presentiam, licet secundum aliquam de glosis, superius in pluribus locis, ut presenti fuerit locata. Unde dicit una glosa, ibi quia meliora sunt ubera tua vino [1,1], in mediis precibus exauditur et videns sponsum ad ipsum loquitur. Item alia glosa, contra predicatam loquens, dicit, ibi Trahe etc. [1,3], «Huc usque vox expectantium incarnationem, hic subinfertur vox illorum qui post incarnationem venerunt ad fidem». Item, ibi Introduxit etc. [1,3], sponsa in penetralia regis ingressa». Sed quia alie glose et sancti aliter exponunt, ideo melius videtur ut prius positum modum teneamus.
<Divisio>
Circa hoc autem facit duo, quia primo affirmat presentie eius dulcedinem et secundo invitat alios ad ipsius inspectionem, ibi Egredimini in fine tertii capituli [3,11]. Sed quia dictum est supra quod in principio tertii capituli incipit agere Salomon de ecclesia non sub methaphora sponse sed sub methaphora regine Saba, ideo pars ista aliter dividatur, et dicatur quod hic usque ad tertium capitulum tangitur solatiosum et coniugale colloquium inter sponsum et sponsam ad se alternatim vel de se.
Unde pars ista dividitur in novem partes:
quia in prima loquitur sponsa cum dulcora assertione;
in secunda, ibi Ecce tu pulcra [1,14], loquitur sponsus cum grata responsione;
in tertia, ibi Ecce tu pulcer [1,15], loquitur sponsa;
in quarta, ibi Ego flos in principio secundi capituli, loquitur sponsus;
in quinta, ibi Sicut lilium [2,2], loquitur sponsa;
in sexta, ibi Adiuro [2,7], loquitur sponsus;
in septima, ibi Vox dilecti [2,8], loquitur sponsa;
in octava, ibi Surge [2,10], loquitur sponsus;
in nona, ibi Dilectus [2,16], loquitur sponsa.
<Expositio>
Sponsa igitur primo loquens facit duo, quia primo personam sponsi nominat |227rb| sermone plano et proprio, et secundo sermone methaphorico, ibi Fasciculus [1,12]. Circa primum facit duo, quia primo asserit eius presentiam et secundo innuit presentie redolentiam, ibi nardus [1,11]. Vel sermone methaphorico nominat ipsum, ibi nardus, ubi comparat ipsum quatuor: scilicet nardo, secundo mirre fasciculo, ibi Fasciculus, et tertio botro, ibi Botrus [1,13], quarto balsamo, ibi in vineis [1,13b]. Est autem Engadi mons Iudee ad quem Mare mortuum terminatur, ut dicunt auctores.
Si vero secundum sensum fundamentalem accipiatur divisio, sic sponsa facit duo, quia primo innuit sponsi inventam presentiam et secundo innuit sui munificentiam, ibi nardus [1,11]. Secundum ergo hunc sensum vult dicere quod invenerit eum accumbentem in meridie in convivio vel in lecto, et ipsa invento unguenta pretiosa et odorifera confecta ex nardo et mirra et botro ipsi obtulit. Sic ergo alia videtur hic danda divisio secundum unum sensum et alia secundum alium.
Si vero ad ecclesiam referatur, eius sponsus verissimus rex in septem locis inventus est accubens, scilicet in carnis lectulo, ut dicit sanctus . . . ; in Virginis utero, unde sanctus . . . : In humanitate quam ex virginali utero assumpsit, et Glosa «In humiliatione incarnationis»; tertio in presepio, unde Glosa idest «cum Dei Filius in carne apparuit»; quarto in Symonis domo, ut habetur Luc. 7[,36-50]; quinto in crucis patibulo, unde Glosa «cum esset in humiliatione crucis»; sexto in sepulcro; septimo in lymbo. Et hoc in meridie idest in fervore caritatis propter quam in omnibus predictis locis accubuit tampquam in lecto quietis vel convivio delectationis, licet secundum modernos gramaticos accubere proprie ad convivium referatur[1]. Unde et assimilatur nardo, que est «herba humilis et calide complexionis», secundum Glosam, quia omnia predicta fecit ex humilitate et caritate; et ex hoc per famam redoluit, iuxta illud Gen. 27[,27] dictum de Iacob, qui Christum significabat, «Ecce odor filii mei sicut odor agni pIeni». Set ipso in domo Symonis accumbentem nardus Magdalene redoluit, ut uno modo exponit sanctus . . . . Se accumbens in patibulo fuit fasciculus mirre in se et sponse. In se quidem propter duo, scilicet propter collectionem amaritudinis, secundum sanctum . . . et Glosam, secundo propter ablationem mirrate potationis, secundum Glosam, quam cum gustasset noluit bibere, ut habetur Mt. 27. Sponse vero fuit fasciculus mirre propter duo, scilicet propter attractionem multorum de ecclesia ad mirram martyrii et passionis. Omnes enim martires pro morte ipsius quasi in uno fasciculo colligantur, sicut dicit sanctus . . . . Secundo propter mirratam memoriam compassionis; unde subdit |227va| inter ubera mea commorabitur [1,12b] idest in corde et memoria mea, secunůum. sanctum . . . et Glosam. Et sicut dicit Glosa, «decebat in carmine nuptiali mammas potius appellare quam pectus».
Item fuit fasciculus mirre accumbens in sepulcro; unde Glosa «fasciculus mirre factus est Christus quando ablatus de cruce mirre et aloe perlitus est». Accumbens autem in sepulcro et limbo factus est botrus Cipri idest vinum cyprense quod est optimum, ut dicit sanctus . . . , quia de lymbo et sepulcro resurgens ecclesiam letificavit sicut moriens ipsam contristaverat, secundum Glosam et sanctum . . . . Vinum enim letificat, ut dicitur in Ps. [103,11]; et ponitur pars pro toto et continens pro contento, quia «botrus proprie est illud quod continetur in acino - secundum Huguiccionem - sed interdum ponitur pro acino vel uva vel racemo»[2]. Hic autem ponitur pro vino. Dicitur autem in vineis Engadi que producunt balsamum quia in modum vinearum extenduntur, ut dicit Glosa, ratione fructificationis, quia odor et immortalitas ex resurrectione eius processit. Item ratione intepretationis quia, secundum Glosam et sanctum . . . , Engadi interpretatur "fons edi"[3]. Sunt enim ecclesie vinee Engadi, ut dicit sanctus . . . ; fons enim baptismatis est in ecclesia in quem intrat edus, qui autem exit agnus; in quo representatur Christi resurrectio quia novus homo egreditur ter immersus in aqua quasi de triduano sepulcro. Vel, sicut dicit Glosa, vineis Engadi comparatur, «cum fidelibus spiritualia dona transmisit». Balsamum enim sacramentis ecclesiasticis admiscetur. Fuit enim nardus in incarnatione sed fasciculus mirre in passione sed botrus Cypri in resurrectione sed balsamum in Spiritus sancti missione.
Quantum vero ad animam rex accubens invenitur in meridie quia Iesus requiescit in anima in tribulatione, iuxta illud Ps. [90,15] «Cum ipso sum in tribulatione». Et tunc efficitur nardus odorifera in ipsa quia ipsam humiliat et calefacit ex humilis et caritativi uratione, iuxta illud Ps. [118,107] «Humiliatus sum usquequaque, Domine», et Ysa. 44[,16] «Calefactus sum, vidi focum»; et ipsam facit redolere ex tribulationum contusione ad modum aromatum, et efficitur fasciculus mirre propter amaritudinem compunctionis et iugis in corde compassionis; unde sanctus . . . : Felix illa anima nimiumque felix cuius inter ubera Christus commoratur, cuius in corde iacet et que ipsius numquam obliviscitur.
Quantum vero ad patriam rex accumbens invenitur in meridie claritatis eterne dupliciter: uno modo in sinu Patris, unde Glosa «Dum esset cum Patre»; alio modo in quiete beatitudinis, unde Glosa «Christo rege in beatitudine celestis secreti quiescente». Tunc autem efficitur nardus propter immense humilitatis et caritatis ostensionem; propter perfectam |227vb| unionem sui ad creaturam; et dat eis odorem perfecte confortationis ut nichil timeant. Et efficitur fasciculus mirre propter immortalitatis collationem quia mirra conservat corpora mortuorum; et est ibi iugis meditatio de ipso, et propter hoc commoratur inter ubera; et botrus Cypri propter perfectam letificationem; et in vineis Engadi propter omnis temptationis elisionem. Interpretatur enim Engadi alio modo, ut dicit Glosa, «oculus mee temptationis», scilicet ut nulla sit ausa apparere.
Ecce [1,14].
<Divisio>
Hec est secunda pars in qua tangitur sponsi grata responsio; et facit tria, quia primo commendat eam de admirabili et singulari pulcritudine, quia Ecce, quia tu, quia pulcra; secundo letificat eam de sui affectione, ibi amica, quam ostendit ex duobus, scilicet ex nomine amoris et ex geminatione commendationis, ibi ecce; tertio ipsam assimilat ex sui perfectione, ibi oculi [1,14b].
<Expositio>
Quantum vero ad fundamentum, est sensus quod "rex monilibus reginam ornatam collaudat", et sicut in turture notavit pudicitiam solitarie sic in columba notat pudicitiam ad publicum deducte, quasi dicat: Pudica eras cum patre et pudica existis cum coniuge.
Quantum vero ad alios tres sensus apparet per antecendenter dicta de pulcritudine et amicitia, nisi quod bis dicit pulcra de ecclesia propter duplicem ecclesiam, quarum una fuit ante Christi adventum et alia post eius adventum. Sed una fuit quantum ad fidem et fidei obiectum, differens tantum secundum preteritum et futurum quia quod illi credebant futurum de Christo scilicet incarnationem, nativitatem et huiusmodi, nos credimus factum, ut dicit Augustinus in libro De nuptiis et concupiscentia, et utrique credimus ipsum ad iudicium venturum.
Quantum vero ad animam dicit bis pulcra propter animam et corpus, propter fidem et operationem, propter voluntatem et intentionem.
Quantum etiam ad gloriam fiat combinatio anime et corporis, voluntatis et intentionis, actionis et voluntatis etc.
Ecclesia vero comparatur columbe propter septem dona Spiritus sancti qui in specie columbe apparuit. Et prime columbe fuerunt oculi prophete, secunde vero apostoli in simplicitate intentionis nos illuminantes et dirigentes per lumen doctrine, iuxta illud quod dictum est apostolis, Mt. 10[,16] «Estote simplices sicut columbe».
Anima vero comparatur columbe propter proprietates columbe quas debet habere, quas quidem tangit Glosa dicens: «Columba felle caret, rostro non ledit, in cavernis petrarum nidificat, alienos pullos nutrit, iuxta fluenta manet, meliora grana eligit, gemitum pro cantu reddit, gregatim volat, alis se defendit, visum |228ra| recuperat. Ita sancti iuxta fluenta doctrine sedentes meliores sententias eligunt, homines a Christo alienos nutriunt Deo, si quas bonas sententias in herreticis inveniunt non pervertunt. Ita irrationali carent, in fide plagarum Christi refugium habent, gemunt pro peccatis». Rec omnia in Glosa.
Sunt et alie proprietates earum. Huius oculi sunt ratio memoria et intellectus, sicut dicit sanctus . . . , qui sunt casti et simplices, ut dicit; vel intellectus et affectus.
Patria vero dicitur duplex columba propter angelos et homines, sed columba propter summam Spiritus sancti perfectionem in donis eius. Huius oculi sunt Pater et Filius et Spiritus sanctus, vel persona principians et principiata que est duplex, qui quidem in simplicitate omnia operantur.
<E>cce tu pulcer [1,15].
<Divisio>
Hec est tertia pars in qua loquitur sponsa, et circa hoc facit duo, quia primo loquitur de sponso sequestratim, secundo, ibi lectulus, loquitur de ipso coniunctim. Circa primum facit duo, quia primo ipsum commendat de singulari pulcritudine et secundo ipsum letificat de grata affectione, ibi dilecte, quam quidem ostendit ex duobus sicut et fecerat sponsa, scilicet ex nomine amoris et ex geminatione commendationis, ibi et decorus, in quo ostenditur fervens amor quia idem sapiunt de se invicem. Lectulus: hic loquitur coniunctim et facit duo, quia primo commendat suum lectum et secundo domum, ibi tigna [1,16]; et primo quantum ad munimentum, secundo quantum ad ornamentum, ibi laquearia [1,16b].
<Expositio>
Quid autem secundum fundamentalem sensum sponsa dicere velit, apparet secundum istam divisionem, quia introducta ad sponsum facit quatuor: commendat enim sponsum 1ectum et domum et ostendit suum affectum.
Ecclesia vero vult ostendere quod pulcritudo sua non est a se sed est a sponso, et ideo merito dicit se diligere eum quia sicut pulcritudo aeris vel stelle vel lune est a sole. Et dicitur pulcer quantum ad divinitatem vel animam, decorus autem secundum humanitatem vel carnem sine sorde peccati natam. In lectulo autem sponsus et sponsa requiescunt et prolem efficiunt. Optimum autem floris est puritas et odore Ergo per hoc dictum intelligitur ecclesia tempore pacis ecclesiastice que a puritate virtutum causatur, et ex tali odore efficit prolem dum ex hoc alii convertuntur ad fidem. Unde Glosa: «Pax ecclesie virtutibus floret et speciali prole multiplicatur». Unde, secundum aliam glosam, sponsus invenitur a sponsa in lecto tempore pacis sed in meridie invenitur ab ipsa in tempore temptationis. Vel floridus idest delectabilis. Pratum enim florens methaphorice dicitur ridere, quod scilicet est signum letitie. Et per istum modum quilibet sex dictorum modorum et lectorum potest dici floridus propter acceptantem voluntatem.
Dicitur autem lectu1us diminutive vel propter metrum cantus vel |228rb| propter ecclesie humilitatem vel propter quietis modicitatem respectu temptationum, vel propter uteri et presepii et patibuli parvitatem et vilitatem. Vel humanitas Christi dicitur lectulus ex comparatione ad Filium Dei accubentem, iuxta illud Rom. 9[,28] «Verbum breviatum faciet Dominus». Sed virtus Virginis dicitur et propter hoc et propter immensam humilitatem, iuxta illud Luc. 1[,48] «Respexit humilitatem ancille sue». Presepium autem et propter comparationem et propter vilitatem. Patibulum autem et propter vilitatem et propter comparationem non solum ad divinitatem sed etiam ad humanam carnem quia non habuit capitale, iuxta illud Luc. 9[,58] «Fi1ius hominis non habet ubi caput reclinet». Et similiter sepulcrum et limbum possunt dici lectulus ex comparatione ad divinitatem. Dicit autem ecclesia noster [1,15] ratione unius in esse quia caput et corpus unum reputantur, et ratione participationis in utilitate quia pro ecclesie utilitate Christus incarnatus et natus et passus et sepultus est et ad limbum descendit. Ergo circa lectum tanguntur quatuor, scilicet ipsius veritas quia lectus licet parvus, ipsius parvitas quia lectulus, comunitas quia noster, delectabilitas quia floridus [1,15].
Dicitur autem ecclesia domus quia in ipsa habitat Deus per sacramenta, per virtutes et dona et representationes. Sed interdum dicitur domus in singulari quia una est ecclesia generalis; interdum vero domus in plurali quia multe sunt ecclesie particulares, secundum Glosam et sanctum . . .. Tigna [1,16] autem, que dicuntur ligna illa que in summitate se contingentia a tegendo vel contingendo dicta substentant tectum, dicuntur, secundum sanctum . . . , prepositi et doctores a quibus reguntur substentantur et teguntur ecclesie. Laquearia vero, ut dicit sanctus . . . , que magis ad ornatum pertinent quam ad utilitatem, virgines sunt et vidue cum monachorum ordine; vel secundum Glosam «simpliciores famuli Christi qui tignis adherent et substentantur, qui non doctrina sed virtutibus ornant». Sunt enim laquearia, sicut dicit Ysidorus in XV Ethimologiarum, «que cameram subtegunt et ornant». Dicuntur autem utraque cedrina et cypressina, secundum sanctum . . . , quia cedrus et cypressus immarcescibilis [immarcessibilis cod.] et redolentis nature sunt. Sancti autem immortales sunt et odor suavissimus Deo. Vel secundum Glosam, quia cedrus «odore suo serpentes idest demones fugat»; cypressus autem est «medendis corporibus apta». Istarum autem domorum, secundum sanctum . . . , fundamentum et culmen Christus est, parietes vero prophete et apostoli. Secundum vero Rycardum de Sancto Victore, fundamentum sunt prophete et apostoli, parietes sunt contemplativi, tectum sunt activi, cementum est caritas, singuli lapides sunt singuli fideles. Secundum alios, cementum est sanguis martirum. Que omnia secundum diversam considerationem bene dicta sunt, sed non curemus ad |228va| presens magis exponere.
Anima etiam vult ostendere quod pulcritudo sua est a primo et dicitur pulcra per virtutes interiores, decora autem per mores exteriores. Lectulus eius est pax conscientie in qua requiescit et bona opera gignit. Floridus autem est per puritatem et yllaritatem et bone fame diffusionem. Sed dicitur lectulus diminutive in comparatione ad te<m>ptationum multiplicitatem, iuxta illud Eccli. 2[,1] «Fili, accedens ad servitutem Dei sta in iustitia et timore, et prepara animam tuam ad temptationem». Et dicitur anima domus in singulari propter unam animam, sed aliquando dicitur domus in plurali propter multas potentias, vel unam speciem et multa individua, ut contingit partem pro toto accip<er>e. Huius tigna sunt scripture que animam substentant ne ruat, iuxta illud Ps. [118,92] «Nisi quod lex tua meditatio mea est, tunc forte perissem in humilitate mea»; que dicuntur cedrina quia sunt eterna, iuxta illud Ps. [118,89] «In eternum, Domine, permanet verbum tuum», et Luc. 21[,33] «Celum et terra tran(sient), verba autem mea non transient», et Sap. 7 [= 6,13] «Clara est sapientia et que numquam marcescit»; et odore suo fugant demones, ut patet Mt. 4[,1-11] de domino Iesu. Laquearia vero sunt virtutes que animam ornant et sunt cypressine quia sunt incorruptibiles et odorifere. «Caritas autem numquam excidet», ut dicitur I Cor. 13[,8], a qua sola omnes habitus habent quod sint virtutes et sine qua cetere virtutes non sunt, ut dicit Glosa Gal. 5. Huius fundamentum est fides, spes parietes, tectum caritas, quia «caritas operit multitudinem peccatorum», ut dici tur I Pet. 4[, 8].
Patria vero etiam vult ostendere quod pulcritudo sua est a Christo, que dicitur pulcra quantum ad gloriam essentialem, decora vero quantum ad accidentalem. Huius lectulus est perpetua quies, secundum sanctum . . .. Unde diminutio non habet hic locum nisi respectu beatitudinis ipsius Dei. Qui quidem lectulus verissime est floridus propter omnimodam puritatem et hyllaritatem et perpetuum odorem. Huius tigna sunt tres persone que sua visione ipsam substentant, contra Origenem. Laquearia vero alii sunt, que certum est esse cedrina et cypressina.
[1] Uguccione da Pisa [† 1210], Derivationes, ed. E. Cecchini, Firenze 2004, II, 268-69, C 270 § 3, § 8.
[2] Uguccione, Derivationes II, 139, B 93: «botrus id quod est in acino, sed ponitur quandoque pro acino, quandoque pro racemo, quandoque pro uva».
[3] STEFANO LANGTON, Interpretationes nominum hebraicorum (1200 ca.): «fons hedi» (Bibl. Laurenziana, Conv. soppr. 593, f. 399va).