precedente successiva

1346-48 Cr Ov

<Prologus>. Ad laudem et gloriam salvatoris nostri Dei et beati Dominici patris nostri et ad preconium extollendum et honorem ordinis fratrum Predica<t>orum, merito non nulli ex ipsis sunt ad perpetuam rei memoriam in cronicha ascribendi. Floruerunt enim quidam ex ipso sacro ordine in preclarissima fama, scientia maxima et vita sanctissima. Et quia pleni fuerunt Dei gratia et virtute ac multa bonitate prediti, meruerunt aliqui adsumi ad magisterium ordinis, patri nostro beato Dominico succedentes, et non nulli ad gradum summi presulatus, scilicet papa Innocentius quintus et papa Benedictus xjus, qui fuerunt «due olive fructifere et duo candelabra lucentia ante Dominum»[17] et per universsum[18] orbem succedentes beato apostolo Petro katedram summi pontificatus romani tenentes et eius auctoritatem habentes, iusta[19] traditionem nostri Salvatoris dicentis «Quodcumque ligaveritis super terram erit ligatum et in celis, et quodcumque solveritis super terram erit solutum et in celis»[20]. Et sicut Christus habuit xij apostolos in suo collegio ita uterque[21] de eodem quo adsunti sunt sacro ordine xij habuit cardinales, qui vices xij apostolorum tenuerunt et tenent in eclesia sancta Dei, successivo tamen tempore, ut inferius in hac cronicha continetur. Et Romana nostra provincia maxime floret, que in numero prelatorum mangnorum[22] omnes alias provincias de nostro ordine antecedit, licet aliqua alia in paucis sibi possit in merito anteferri. Sunt enim de nostra Romana provincia mangni prelati, divina largiente clementia, adsunti ad katedralem dingnitatem numero non pauci, sicut patebit infra legentibus in hoc opusculo. Subsequenter nomina[23] sunt apponenda ad utilitatem et suffragium animarum nostrorum fratrum defunctorum qui de dyocesi et civitate urbevetana necnon et eius predicatione traxerunt originem et in eodem ordine usque ad mortem perseveraverunt (5, ed. 3-4).

E ad apertura della sezione conventuale:

Actendat diligenter sacrista quod defuncto aliquo clare memorie predictorum et subscriptorum venerabilium patrum seu fratre urbevetani conventus, statim scribat nomen eius cum conditionibus et gratiis, sicut superius et infra in aliquibus est notatum. Si autem aliquis prefatorum fratrum obierit alibi, quam citius pervenerit ad sacriste notitiam, etiam si ingnoret diem vel annum in quo decesserit, nichilominus studeat nomen ipsius et locum in quo in[24] Domino requievit a suis laboribus presenti cronice adnotare, quia scriptum est «Scribe, beati mortui qui in Domino moriuntur»[25], et iterum «Memoria iusti cum laudibus»[26], et iterum[27] «In memoria eterna erunt iusti»[28] (43, ed. 67).

In nomine Domini amen. Sub M°cc°xxx°ij fuit in Urbeveteri receptus locus fratrum Predicatorum. Ubi defuncti sunt, et alibi sicut Domino placuit, subscripti fratres de civitate et eius dyocesi, quam etiam pertinentes ad predictum urbevetanum conventum (45, 44 bianca, ed. 67).

Frater Angelus Ghotii, sacerdos et predicator...

Cr Ov ha per guida Cr Pg, su cui elabora e aggiorna. In taluni casi sfiora il plagio, là dove trasferisce a frati orvietani quanto Cr Pg aveva raccontato di perugini; non scusabile dal fatto che Iacopo d'Ugolino da Orvieto († 1300) era stato singularis socius del confratello Franco da Perugia († 1333):

Cr Pg 55v-56r

Cr Ov 52-53, ed. 81

Frater Francus Perusinus... Disponens autem ire ultra mare ad predicandum gentibus que ignorant Deum, cum magno desiderio et fervore ut verisimiliter creditur hoc a Deo postulans impetravit; iuxta enim votum suum missus est personaliter et nominatim a domino Bonifatio papa viii° tamquam eius legatus et nuntius spetialis cum privilegio largo et multa autoritate subfulto ad predictum offitium exercendum. Disponente autem Deo venit in Capfa, terram que ad imperium pertinet tartarorum. Ibidem locum recipiens a ianuensibus sibi datum, eclesiam quoque edificavit pulcram cum magna devotione totius populi.

Frater Iacobus Hugolini... Disponens autem ire ultra mare ad predicandum gentibus que Deum ingnorant, cum mangno desiderio et fervore[29] hoc a Deo postulans impetravit; et tandem iusta suum[30] votum missus est personaliter et nominatim a domino Bonifatio papa viij° tamquam eius legatus et nuntius spetialis cum privilegio largo et multa auctoritate suffulto ad predictum offitium exercendum. Disponente vero Deo venit in Chapha, terram que ad imperium pertinet tartarorum. Ibidem recipiens locum pro ordine sibi a ianuensibus datum, eclesiam quoque fundavit cum mangna devotione populi totius et salute.

Altrove Cr Ov si appropria di stilemi sperimentati dal cronista perugino:

«Frater Tancredus de Bechariis... fuit enim insuper de sibi apropriatis curialissimus, et potius prodigus quam curialis» (Cr Ov 81, ed. 115) utilizza Cr Pg f. 45r «Frater Paulus domini Petri iudicis... De sibi autem apropriatis fuit mirabiliter liberalis et pocius dictus prodigus quam curialis», espressione abbozzata poco prima («de bonis suis sibi apropriatis fuit pocius prodigus quam curialis» Cr Pg f. 43r).

Per altro verso Cr Ov introduce nuove rubriche catalogistiche nella cronica ordinis. All'occasione sa prender decisioni in proprio: rinuncia alla divisione chierici/conversi introdotta da Cr Pg e torna alla continuità voluta da Cr SMN.

         1390-1403 Cr Ps e Cr Si 

Sullo scadere del Trecento e primi anni del secolo successivo i conventi pisano e senese avviano la loro cronica fratrum. Rinunciano con buon senso all'estensione perugino-orvietana della cronica ordinis (diffusa, questa, da compilazioni ufficiali dell'ordine) e tornano alla purezza del prototipo fiorentino. La mutata temperie spirituale ed ecclesiastica, semmai, carica di nuove ragioni i modelli descrittivi delle biografie e i propositi esemplari della cronaca, specie nel caso pisano.

Il complesso prologo di Cr Ps edito e commentato in Cronica di Santa Caterina in Pisa..., MD 27 (1996) 219-23, 243 ss.
(Edizione web 2005) Cronica Sancte Katerine de Pisis


[17] Testo liturgico dell'antifona ai II vespri dei santi Giovanni e Paolo martiri (26.VI) e della commemorazione di san Paolo Apostolo (30.VI), elaborato su Apo. 11, 4.

[18] Il grafema -rss- ricorrente sotto la penna del cronista.

[19] iusta = iuxta

[20] Mt 16, 19.

[21] uterque: intendi papa Innocentius quintus et papa Benedictus xjus, i due papi domenicani.

[22] mangnorum ] magistrorum ed.

[23] nomina add. eadem manus marg. d.

[24] in add. interl.

[25] Apo. 14, 13.

[26] Prov. 10, 7.

[27] iterum ] i(n) cod. a fine rigo; economizza nel compendio o itera il susseguente in?

[28] Ps. 111, 7, al singolare.

[29] fervore: segue un quarto di rigo eraso

[30] suum add. eadem manus in interl.


precedente successiva