precedente successiva

110. Frater Iohannes Petri Rodeloossa, sacerdos et predicator. Fuit supprior urbevetanus; qui propter suam laudabilem converssationem et industriam qua pollebat in exterioribus pertractandis, et qui boni erat consilii, adsuntus est a bone memorie patre reverendo et domino Tederico urbeveitano [sic] in suum familiarem et chappellanum commensalem, cum ipso domino persistens annis multis in bona religione et fama; qui de medio subtractus per mortis ochasum, reverssus est ad claustrum cum suis fratribus servare volens observantias regulares. Cuius vitam et converssationem pacificam fratres conventus urbevetani actendentes, ipsum unanimiter elegerunt in priorem et patrem. Cuius prioratus tempore debebat in Urbeveteri provinciale capitulum celebrari; priore vero provinciali absoluto, fuit vicarius generalis in nostra romana provincia. Qui fuit quam plurimum affabilis et gratus in sua converssatione cum secularibus, et precipue in civitate Perusii, ubi estitit annis xiij. Cuius procuratione sollicita multa bona evenerunt nostro perusino conventui. Vexsatus autem fuit longo tempore doloribus ylliacis et podagra, ferens in patientia mangna. Qua de causa ut plurimum erat actu decumbens sed minime otiosus, nam libellum edidit devotum et pulcrum quem sic intitulavit: Liber de meditationibus fratris Iohannis Rodeloossa etc. Obiit autem in senectute bona Perusii. Qui et in ordine vixit annis xliiijor, sepultus in eclesia nova iusta altare Sancti Petri martiris, pro cuius cappella construenda utiliter et fideliter laboravit, ad Deum suum migrans sub annis Domini M°ccc°xx°vij°.


qui de medio subtractus per mortis ochasum = da intendere ablativo assoluto riferito al vescovo prenestino Teoderico da Orvieto († 7.XII.1306), mentre soggetto del susseguente reverssus est è frater Iohannes.

SOPMÆ II, 526.


|67/99|

111. Frater Iohannes Tempus de Paganutiis. Fuit iuvenis bone yndolis et conscientia sincerus, moribus venustus et verecundus extitit et pudicus. Qui ab infantia usque ad mortem virginitatem et innocentiam servavit et ab omni peccato mortali se conticuit, sicut firma sui conffexoris et magistri sui novitiatus in sua fide affìrmando asseruit. Nam scolaris existens in studio gramaticali inter ccc sotios suos scolares omnibus melior repetitor fuit eorum. Postmodum vero ad scientiam sacrarum legum se transtulit, in qua scientia plurimum profecit sui doctoris lectio<n>es sufficientisime repetens, ita quod infra paucos annos effectus est bonus iurista et mangne reputationis tam in Urbeveteri quam etiam Perusii, ubi florebat studium generale huius scientie iuris; et per effectum patuit pluries convocando legum doctores, religiosos et clericos ad suas lectiones seu sermones. Et quia sua vita et fama omnibus erat in exemplum, factus est offitialis urbevetani comunis ad regimen civitatis, factus unus de vij prioribus artium. Quod offitium exequi debebat in kalendis martii. Ipse vero presciens ut homo spiritu sapientie et intellectus repletus, soli Deo militare volens, nostrum ordinem est ingressus pridie kalendas mensis prefati. Receptus a fratribus cum gaudio et letitia mangna, et indutus habitu ordinis per patrem nostrum priorem provincialem, ex eo quod mangna prerogativa ex predictis preditus erat. Et ut Deo et anime sue melius vacare valeret, elegit sibi conventum senensem ut studio lectionum et orationi insistendo magis esset intentus. Qui vocatus est a domino Iesu Cristo de hoc mundo ad celestia rengna in die sancti Barnabe apostoli [= 12.VI] adhuc novitius existens, anno primo ad ingressum ordinis, ita quod merito dicere potest quod scribitur in libro Sapientie «Modicum laboravi et inveni michi multam requiem». Et hoc sub annis Domini Mccc°xxviij°.


per patrem nostrum priorem provincialem = l'orvietano fr. Tramo de Monaldeschi, 1326-28 (n° 140).

in libro Sapientie: di fatto citazione da Eccli. 51,35


112. Frater Iacobus de Corciano, converssus, originem traxsit perusine dyocesis. Qui in sua infantia cum parentibus Urbeveterem veniens, multo tempore extitit |68/100| puer fratrum et nostri conventus familiaris. Demum ordinem ingrediens et receptus pro nostro conventu, toto suo conatu studuit ad ea utilia que poterat operari tam intus quam extra, quasi in nullo parcens corpori suo, dum erat gaudens sospitate sue persone. Que fuit etiam mente devotus, nunquam a matutinis remanens, nisi infirmus esset, et omnem amplectens honestatem. Et idcirco semper dum divina celebrarentur ipse solitus erat in exsteriori eclesia respondere ut homo securus et discretus ad offitium illud. Qui in ordine habens annos xxxv, in Domino requievit sub M°cccxxviij.


receptus pro nostro conventu: il cronista intende giustificare perché fr. Iacopo, originario di Corciano in diocesi perugina, e dunque appartenente alla predicatio di San Domenico di Perugia, sia stato di fatto accolto come filius del convento orvietano. A sua volta Cr Pg registra regolarmente i suoi due frati da Corciano.

in exsteriori eclesia = "chiesa inferiore o dei fedeli", cioè sezione della chiesa che era al di là del ponte divisorio (abbattuto di solito nel secondo '500 per disposizioni tridentine), contro la "chiesa dei frati o dei presbiteri" dov'era coro e altar maggiore.


113. Frater Dominicus converssus, de regione Sancti Iohannis. Fuit in ordine in iuvenili etate receptus converssatusque inter fratres pacifice et devote, semper primus ad mattu<ti>nas surgens et paratus in aurora adiuvare ad missas ut homo devotus. Artem vero suam operatus est utiliter cum mangna consolatione fratrum, eorum caltiamenta suendo ac reparando ut bene peritus. Qui in ordine habens annum et menses viij° in pace quievit cum debita devotione et reverentia prehabita suscipiens eclesiastica sacramenta et suo Redentori spiritum tradens in festo beati Martini [= 11.XI], sub M°ccc°xx.viij°.

114. Frater Bernadinus de Monte Policiano fuit ex utroque parente nobiliter genitus. Qui in iure civili competenter istructus, cappellanus extitit annis pluribus reverendi patris et domini domini Iacobi de Colupna cardinalis [† 14.VIII.1318]. Veniens autem ad ordinem, studuit Colonie et Parisius. Qui rediens ad provinciam, factus est lector legens annis duobus Fulginei, et prior fuit urbevetanus annis pluribus. Cuius bonitate et procuratione sollicita multa bona evenerunt nostro conventui. Qui fuit in sua converssatione gratus et affabilis quam plurimum apud mangnates et seculares personas, boni sensus et capitis et mangni consilii et bonus dictator ac gratiosus predicator. Et quia sic imbutus fuit tantis |69/101| donis et gratiis, meruit commorari cum serenissimo principe et domino domino Henricho imperatore nonagesimo sexto, sub annis Domini M°ccc°xiij°, suus carus cappellanus existens et conffexor [sic]. Qui linguam gallicam optime noverat ut suus dominus antedictus. De hoc seculo migrans ad Deum ìn civitate Aretii ubi singulariter refulgebat in gratia apud mares et mulieres ex sua laudabili predicatione et grata converssatione, sub M°ccc°xx° nono, die xv mensis aprelis. Qui et in ordine vixit annis xl.


MOPH XX, 100/25 (1291), 158/23 (1305), 370a. ASF, NA 3141 (già B 2127), f. 30v (Firenze 21.XI.1306): «Religiosus vir fr. Perus filius condam Tieri Dietisalvi OP, procurator fr. Bernardini Gualfreducci de Monte Puliciano dicti ordinis,...».
Davidsohn, Storia di Firenze IV, 748-51 (1313).


115. Frater Franciscus Bernadini fuit sacerdos et predicator et bonus scriptor et cantor et affabilis ac grate converssationis, maxime cum secularibus. Hic quia fuit dotatus bonitatibus et gratiis pluribus, extitit in romana curia sotius procuratoris nostri ordinis longo tempore necnon cum priore provinciali nostre provincie ex eo quod in sua scriptura et dictamine gratus illis erat, et supprior bis in nostro urbevetano conventu. Et quia fuit frater bone vite et fame preclare, meruit commorari cum pluribus prelatis pontificibus de nostro ordine adsuntis. Quibus fuit fidelissimus cappellanus et sotius et suis sodalibus et amicis precipuis semper costans in amicitia perseverando et veneratione sermonis, et pro posse in ministerio largitatis. Qui de hoc mundo migravit xij die iunii, habens in ordine annsis xl duos et menses v, sub annis Domini M°ccc°.xxviiij°.

Qui in hac cronicha debuit scribi immediate post fratrem Bernardinum superius memoratum.


la notizia biografica n° 115 si trova di fatto all'attuale p. 73 (decessi 1330) del codice (ed. p. 106); il cronista fra Giovanni Caccia doveva abbozzare le biografie in cedole indipendenti; nel trascrivere poi in bella, retrocede per errore di tre carte quella di Franciscus Bernadini [† 12.VI.1329]; aggiunge la nota Qui in hac cronicha e avverte il lettore di riporlo a ridosso di Bernadinus de Monte Policiano [† 15.IV.1329] e di ristabilire dunque il corretto ordine di successione, quello cronologico di decesso, come voleva la cronica fratrum


116. Frater Meus converssus. Fuit a primevo etatis sue anno a fratribus notus ex eo quod in nostro convicinio fuerat nutritus et a vestiario nostri conventus in arte sutoria est istructus. Et quia iuvenis habebatur bone fame in seculo, receptus est ad ordinem, in nostra religione vivens annis iiijor et totidem mensibus. Qui in Domino requievit, susceptis [supscetis scr.] salutaribus sacramentis, feria quarta s(cilicet) die vj mensis septembrius sub M°.ccc.xx nono.


concordanti le date croniche: nel 1329 il 6 settembre cadeva veramente di mercoledì (feria quarta); cf. Cappelli, Cronologia ... (Pasqua 23.IV).


117. Frater Raynutius domini Andree iudicis, de regione Sancti Iuvenalis, sacerdos. Fuit multum industrius ad opera mechanica et scriptor bonus. Qui in adverssis constitutus patientissimus fuit, et de ordine tantum contentus et consolatus quod pluries dixit coram fidedingnis fratribus potius velle mancipari perpetuo carceri quam suam deserere religionem; in hoc servans evangelicum dictum «Nemo mictens manum suam ad aratrum et respiciens retro aptus est rengno Dei» [Lc 9,62]. Circa autem decumbent<es> infirmos gerebat viscera pietatis, tempus suum occupans serviendo eisdem. Qui et in ordine vixit annis xxviij, de hoc mundo decedens sub annis Domini superius memoratis, in die Exaltationis Sancte Crucis [= 14.IX.1329].


potius velle mancipari perpetuo carcerari cod., mancipari sovrascritto a perpetuo
Verosimile imperfetta revisione redazionale anziché puro lapsus di copia: a) il cronista-autore aveva scritto in prima redazione: potius velle perpetuo carcerari quam...; b) trascrive, ma poi riformula: potius velle mancipari perpetuo carcerari quam...: introduce il verbo mancipari ma dimentica di ridurre carcerari a carceri

MOPH XX, 212/7 (1318). Altri è fr. Ranuccio da Orvierto, 1332 (XX, 272/14), † post 1348.


118. Frater Oddo Masconensis. Fuit in suo ordine solide vite, se<c>urus et maturus; et in singnum huius patuit per effectum quia suo ordine |70/102| permictente cappellanus extitit et mansionarius annis pluribus cum domino fratre Masseo, clusino episcopo. Et ad diligentes se non erat ingratus sed fidelissimus, re<d>dens vicem pro posse de perceptis benefitiis. Hic habuit patrem fratrem Petrum Oddonis, converssum, superius commemoratum; cui suus genitus simmilis factus est illi, multo tempore in lecto decumbens podagra et cidagra vexatus in patientia mangna. Qui in die sancti Marcelli pape et martiris [= 16.I] suos graves langores corporis deposuit, ad Deum migrando sub M°ccc°xxx°; qui et in ordine vixit annis xl.


MOPH XX, 133/27 (1299). Masconensis in funzione cognominale non patronimica, come si deduce dai complementi onomastici: frater Oddo Petri Oddonis Masconensis


119. Frater Iacobus de Clusio, nepos carnalis reverendi patris fratris Ildribandini, domini pape penitentiarii superius memorati. Fuit bone indolis a sua iuventute et avidus bene paratus ad predicandum verbum Dei in lingua latina quam etiam in hebrea. Et inde est quod ipse iudeum quendam convertit ad Cristum, ipsum regenerando aqua batismatis salutaris dum erat in nostra provincia apud Terracinam, coram toto clero et populo civitatis. Qui ingne divini amoris acensus, transf<r>etavit ac etiam sepulcrum domini nostri Iesu Cristi personaliter visitavit; et omnia alia loca sancta ubi Salvator noster secundum suam humanitatem presentialiter esse voluit, iuxta suum sanctum propositum meruit visitare. Et linguam arabicam et tartaricam et diversitatem linguarum didicit suo sollicito studio, predicans in eisdem [eiusdem scr.?] linguagiis ut in lingua consuevit predicare latina. Qui et tantum profecit inter barbaras nationes quod multos suo verbo predicationis et exemplo bono prebendo convertit ad chatolicam fidem. Factus postmodum suis exigentibus meritis probitatis, secundum relata ab illis qui de partibus ultramarinis venerunt, episcopus in Armenia minori; et ut bonus pastor pro honore et exaltatione fidei ortodoxe et nostre religionis, verbo predicationis et exemplo bone edificationis multos convertit <ad> Dominum. Qui suam perhegrinationem incepit sub annis Domini Mcccxvj, suam sedem episcopatus habens apud Tarssum Cilitie, ubi apostolus Paulus natus est. Qui et fuit in mangna gratia regis armeni, factus eius interpres in linguarum |71/103| diverssitate multarum, ut [dixerunt seq.] nostri fratres Deo devotissimi assertive dixerunt, qui eius vitam et famam preclaram bene noverant venientes de Terra sancta ultramarina ex sua devotione permaxima. Qui et suum perhegrinationis curssum complevit inter barbaras nationes, converssatus cum eis per annos xv, a suis laboribus requiescens sub annis Domini Mccc.xxx vel circa.


al marg. sin. disegno di frate OP con mitria episcopale, alquanto di scorcio

Terracina (pr. Latina): formale istituzione del convento nel 1318, territorio della provincia domenicana romana (MOPH XX, 212/18-25). Circa gli ebrei dell'area: M.T. CACIORGNA, Marittima medievale. Territori, società, poteri, Roma (Il Calamo) 1996, pp. 115 ss.

questo vescovo di Tarso in Cilicia è ignoto a G. Fedalto, La chiesa latina in oriente II: Hierarchia latina orientis, Verona 1976, 318-19.


precedente successiva