precedente successiva

|49/74|

33. Frater Iordanis, genere nobilis de Bannoregio, sacerdos et predicator, bonus clericus et fame preclare et sui ordinis quam plurimum mangnus çelator. Qui et in Urbeveteri in Domino obdormivit.


de Bannoregio = Bagnoregio, allora diocesi confinante a sud di quella d'Orvieto.


34. Frater Nicholaus de Montenariis, diaconus. Bone ac pacifice fuit converssationis. In fine vero dierum vite sue miram devotionem ostendit ad Deum.

35. Frater Raynerius de Bulseno, sacerdos et predicator gratiosus. Fuit solide vite ac fame preclare, quieti animi et compositos mores habens in tantum quod se redidit amabilem universsis. Qui obiit Rome apud Sanctam Mariam super Minervam.


suo fratello germano fr. Ninus de Bulseno (= Bolsena) † 1313 (n° 86)


36. Frater Angelus, sacerdos et predicator bonus. Fuit homo prudens et bene literatus et sermocinator admodum gratiosus, honeste vite et sue religionis amator. Qui et in Urbeveteri in Domino obdormivit.

37. Frater Ambrosius domini Iacobi Karomi, sudiaconus, humilis et bone converssationis fuit in tantum quod Deo et fratribus se redidit gratiosum. Qui in isto conventu in pace quievit.

38. Frater Petrutius Ildribandini, diaconus. Fuit iuvenis sancte vite. Cuius pater ante eius ingressum ad ordinem, cum plures non haberet filios nec habere speraret in posterum, nichilominus eum in ordine posuit ob devotionem patris nostri beati Dominici et suorum fratrum ordinis. In cuius rei testimonium predictus eius pater nolam capituli pulsavit propriis manibus ad sui filii unigeniti receptionem. Qui et in Urbeveteri in pace quievit.

39. Frater Angelus, converssus. Fuit quam plurimum reiligiosus, discretus et maturus.

40. Frater Masseus, converssus, religiosus pariter et devotus. Propter suam prudentiam qua pollebat, meruit commorari annis multis cum clare memorie domino Latino ostiensi et velletrensi episcopo cardinali. Qui in Urbeveteri decessit [decedessit scr.] migrans ad Dominum.

Tempore istius <scil. fratris Massei> Bartho Grande Viannante condidit testamentum et omnia bona sua reliquid conventui nostro pro hospitali fiendo, et deducto ad finem iste fuit factus primus rector hospitalis predicti existente priore fr. Egidio de Tuscanella (marg. destro di p. 49, ed. 75, giunta di fra Bartolomeo di Tebaldo da Orvieto, ininzio '400).


Latino d’Angelo Malabranca da Roma OP, cardinal ostiense 1278-1294, Perugia 10.VIII.1294

Egidio da Tuscanella (del convento viterbese): predicatore generale 1281 (MOPH XX, 57/22; unico ricorso)


41. Frater Rogerius de Sancto Francisco, diaconus. Fuit iuvenis humilis et bone converssationis. Qui Rome apud Sanctam Sabinam obiit in Domino.

42. Frater Petrus Iohannis, dictus Scharcamu(ra), sacerdos, circa omnes questas utilis et fructuosus. Fuit supprior in nostro conventu et longo tempore novitiorum magister. Qui ex gratia sibi a Deo donata multos sua predicatione secreta ad ordinem traxit. Festum vero sancti Iohannis Batiste mira devotione venerabatur, die quo annuatim fratribus pictantiam faciebat.

43. Frater Matheus Scharegia, sacerdos et predicator gratiosus. Fuit supprior in conventu urbevetano. Qui tempus suum occupabat comodis animarum, predicationibus potius utilibus quam curiosis. Festum autem sancte Marie Magdelene multa devotione venerabatur, ipso die faciens pictantiam conventui solle(mn)em et pinguem.

|50/76|

44. Frater Bernadinus Valkerini, sacerdos et scriptor pulcerrimus. Fuit  laudabilis et converssationis honeste, vivens in ordine annis xxx. Qui Urbeveteri in pace requievit.

45. Frater Richus de Rupe Ulmi [?, Ulivi?], sacerdos et predicator et bonus clericus. Fuit primus frater qui legerit artes de fratribus urbevetani conventus.

46. Frater Petrus Bernardi, sacerdos et predicator. Fuit supprior in conventu urbevetano. Qui ex Dei devotione et bono çelo ductus sui conventus, bibliam suam quam de proprio patrimonio emerat, vendidit; eiusque pretium circa libras centum in crucem argenteam desuper aureatam convertit, donans eamdem sacristie nostri conventus perpetuo usui ad divinum cultum extollendum. Qui ut verus pauper Cristi missus extra ad predicandum, totum quod sue persone dabatur ad partem largiebatur conventui. Qui et in ordine vixit annis xl.


Cristi: qui e altrove nel tradizionale trigramma epigrafico xqi; più comune era il grafema inaspirato Cristus quando scritto in extenso


47. Frater Fidantia, converssus, laudabilem vitam duxit, pacifice et laudabiliter converssatus. Fuit autem tam in civitate quam etiam extra, ad omnes questas quam plurimum utilis et fructuosus. Finivit autem dies suos in pace in senectute bona, habens in ordine annos L vel circa.

48. Frater Viva de Clusio, predicator gratiosus et bonus clericus. Fuit supprior in conventu urbevetano et visitator in conventibus Tuscie. Migrans ad Dominum dum esset actu prior proprii conventus, tempore quo papa Nicholaus quartus in Urbeveteri residebat [1291], vivens in ordine annis xl.

49. Frater Paulus Ghetii, sacerdos et predicator et bonus clericus, laudabilis vite et gratiose. In audientia autem conffexionum secularium fuit plurimum gratus et aceptus, habitus ab eis in mangna reputatione sanctitatis. Qui et semper lacrimis abundabat celebrando missarum solle(mn)ia. Fuit enim pluries supprior in nostro conventu et in Tuscia visitator. In ordine habens annos xxxv et in Urbeveteri requiescens.

50. Frater Bernadinus [super rasuram] de castro Sancti Laurentii Vallis Lacus, converssus. Fuit mimium religiosus pariter et devotus. Qui verecundus extitit et pudicus; et longo tempore sacrista existens, quia homo erat discretus, securus et maturus. Quod quidem offitium exercuit in terris ubi romana curia residebat, annis plurimis admodum devote et gratiose. Quo in tempore post matutinas ad lectum proprium non ivit suo corpori dando quietem, nisi cum actualis infirmitas choegisset. Vixit autem in ordine quousque pervenit ad declepitam [sic] etatem; et postmodum in pace factus, factus est locus eius in nostro conventu requiescens a suis laboribus.


de castro Sancti Laurentii Vallis Lacus = Val del Lago di Bolsena (RD Umbria II, 198a).

se si stimasse il doppio factus un'involonaria iterazione, si potrebbe leggere: et postmodum in pace factus est locus eius in nostro conventu requiescens a suis laboribus.


51. Frater Monaldus domini Raynerii iudicis de Ficullis. Fuit ad ordinem receptus in etate recenti parvulus infantulus. Qui factus est postmodum bonus clericus et lector in diverssis conventibus, s(cilicet) |51/78| Fulginei et Narnie, et supprior in Urbeveteri tempore quo papa Bonifatius viij° ibidem cum sua curia residebat [1297]. Ibique obdormivit in Domino, habens in ordine annos xx.


suo nipore: fra Paolo di messer Cicanno da Ficulle, † 1348 (n° 145)


52. Frater Laurentius de Aquapendente. Fuit sacerdos et predicator et bonus clericus, et in sua converssatione quietus et gratus. Qui et in ordine vixit annos xx.

53. Frater Petrus Rubeus, sacerdos et predicator gratiosus et bonus. Fuit lector urbevetanus, in suis autem lectionibus et disputationibus valde acutus. Qui et Perusii obiit, ubi actu lector in naturalibus erat, habens in ordine annos xx.


MOPH XX, 85/2 (1288 cursore sentenziario in Todi), 107/8 (1292), 112/11-12 (1293 lettore in Orvieto), 122/4-5 (1295 lettore in naturis in Perugia).

fr. Petrus Bernardi Rubei OP (Rossi-Riccetti 194: 26.II.1293) = n° 53?, n° 46?


54. Frater Petrus ortulanus, converssus. In colendo ortum et in agricultura fuit plurimum industrius et bene peritus; istud offi(tium) ortulani in ordine faciens annis multis cum profectu et utilitate fratrum, requiescens a suis laboribus Rome apud Sanctum Systum.

55. Frater Gerardus Nerii Arectini, diaconus. Fuit iuvenis sancte et laudabilis vite. Qui longevam habens egritudinem laborando infirmitate tysice tulit in patientia mangna. Postmodum autem cum multa devotione suum spiritum tradidit Salvatori, habens in ordine annos v.

56. Frater Iohannes de Fiordemaiio, converssus. Fuit humilis et devotus, qui 1ongo tempore stetit cum domino fratre Masseo, clusino episcopo [1299 ss], deinde extitit familiaris reverendi patris domini ostiensis cardinalis, suorum agendorum curam habens ut servus fidelis et prudens. Qui obiit Perusii in curia domini supradicti sub M°ccc°v. Post cuius mortem, mater eius ob gratiam filii et propter dilectionem quam habebat ad ordinem, nostro conventui reliquit libras vijc usualis monete; que et obiit in habitu ordinis.


ostiensis cardinalis = Niccolò da Prato OP, 1303-1321


57. Frater Iohannes dictus Paparellus. Fuit iuvenis laudabilis converssationis et vite, et bonus cantor, ad scientiam vero quam plurimum avidus et bene dispositus. Qui obiit Tuderti conventualis, ubi legebat logicalia iuvenibus de conventu.


MOPH XX, 382b (1291-95).


58. Frater Vitalis de Aquapendente, iuvenis quietus et reverens. Ordinem est ingressus in conventu bononiensi. Qui primo anno post profexionem migravit ad Dominum.

59. Frater Raynerius dictus Papia, converssus, sic nominatus quia librum Papie scripserat. Obiit Luce, ubi ad ordinem receptus fuerat; et pro quo lucano conventu plures libros utiles et bonos scripsit pro utilitate comuni.

60. Frater Iordanis Viventii, sacerdos et predicator. Fuit bone converssationis et gratiose, maxime cum secularibus. Qui in exterioribus pertractandis fuit quam plurimum industrius. Vitam suam duxit in urbe romana, ubi singulariter refulsit in laude et bona fama, et precipue apud mangnates romanos.

|52/79|

61. Frater Petrus Ildribandini, sacerdos et predicator solle(mn)is, gratiosus ubique, in consiliis exibendis expertus, converssatione placidus in tantum quod fratribus et secularibus se redidit gratiosum. Obiit autem Cortone anno secundo a receptione conventus eiusdem, ubi positus fuerat pro predicatore.


1298: Ponimus conventum in Cortonio (MOPH XX, 129/9-10). Decesso di fra Pietro di Aldobrandino da collocare nel 1299, secondo il loro modo di computare.


62. Frater Lucas de Clusio, sacerdos. Multa edificavit alios sua patientia, quam maxime habuit in diuturna infirmitate. Qui vixit in ordine annis x.

63. Frater Guido Grassus, converssus. Fuit vestiarius et in ipsa arte bene peritus. Qui obiit Rome apud Sanctam Sabinam habens in ordine annos triginta.

64. Frater Petrus Ammanati, sacerdos et predicator. In sua converssatione quietus et fratribus gratus. Obiit in Urbeveteri habens in ordine annos xxv.


omonimo fr. Petrus Ammanati  n° 28 (i pochi elementi biografici, in parte di maniera, suggeriscono possibiltà di involontaria ripetizione)


65. Frater Iohannes [add. in interl. eadem manus] dictus Cistone, converssus. Laudabilis vite ac bone fuit religionis et fame. Hic multis annis commoratus est cum venerabili patre et domino Tederico cardinali, penestrino [sic] episcopo, origine urbevetano, religiose et gratiose nimis se habens in curia domini supradicti. Qui de sua pecunia ad proprium usum deputata duas ampullas argenteas emit, donans eas sacristie nostri conventus, et alia iocalia utilia et necessaria procuravit ad utilitatem comunem, nec non, dum esset chanaparius, sicut officialis discretus et prudens, fieri fecit ducentos urceolos stanneos pro nostro conventu. Qui obiit Rome et apud Sanctum Systum sepultus, ubi erat conventualis, habens in ordine annos xxxvj.


"Tederico cardinali, penestrino episcopo" 1299-1306. Preneste (= Palestrina): senza séguito la ridenominazione bonifaciana "Città Papale", decretata proprio con la titolarità di Teoderico Ranieri da Orvieto: HC I, 37 n. 1; RD Latium p. 23. D. Waley, Mediaeval Orvieto, Cambridge 1952, 156-57. Suo nipote fra Teoderico di messer Zaccaria (n° 93)


66. Frater Leonardus, converssus. Fuit in sua arte barbarius, magister bonus. Qui obiit Rome apud Minervam in debita devotione, et in ordine x annis fuit.


apud Minervam = apud Sanctam Mariam super Minervam


67. Frater Andreas de Monte Policiano, sacerdos. Fuit bone vite et solide, multis annis podagra et cidagra vexatus in patientia. Et sic solutus a corpore migravit ad Cristum habens in ordine annos xx.


de Monte Policiano = Montepulciano, allora in dioc. d'Arezzo, sul confine con quella di Chiusi; ma della predicatio del convento orvietano

podagra et cidagra = binomio che ritornerà di frequente, "infermità di piedi e di mani"; cidagra corruzione del medievale ciragra, che il cronista non sa correggere; podagra/ciragra ricorrente nei repertori medievali (Uguccione,  Derivationes II, 240 § 195; 966 § 80); χείρ (kheir) = mano


68. Frater Iacobus Hugolini, nimium Deo devotus, pacificus, taciturnus, sacerdos et predicator bonus et bene inteligens. Fuit per triennium curssor Sententiarum.

L'intero brano da Disponens autem... fino a ...populi totius et salute

è copiato alla lettera da Cr Pg ff. 55v-56r

Disponens autem ire ultra mare ad predicandum gentibus que Deum ingnorant, cum mangno desiderio et fervore [segue un quarto di rigo eraso] hoc a Deo postulans impetravit; et tandem iusta suum votum missus est personaliter et nominatim a domino Bonifatio papa viij° tanquam eius legatus et nuntius spetialis cum privilegio largo et multa auctoritate suffulto ad predictum offitium exercendum. Disponente vero Deo venit in Chapha terram que ad imperium pertinet tartarorum. Ibidem recipiens locum pro ordine sibi a ianuensibus datum, eclesiam |53/81| quoque fundavit cum mangna devotione populi totius et salute. Et quamvix [sic] parum supervixerit, tamen verbo et exemplo multum edificavit, et negotium fidei umbertim [sic] promovit, propter industriam tam in spiritualibus quam in temporalibus super alios eminebat. Fuit nichilominus profunde humilitatis, singularis pietatis, continuate devotionis, erga pauperes et infirmos ferventis caritatis, erga delinquentes mangni et discreti çeli, in quibuscunque adverssis perfecte patientie, circa dilatationem fidei ortodoxe multe et ardentis solicitudinis. Et ideo, ne sua sancta exempla oblivioni tradantur ad profectum tam audientium quam legentium frater Francus Perusinus in predicto opere eius singularis sotius, coram Deo hec assertive dixit et testatus est coram pluribus fratribus, quod prefatus Dei fammulus [sic] expleto curssu sui laboris migravit ad Dominum sub M°ccc° vel circa, de mense novembris. Cui Dominus notum fecit finem suum, et purus et mundus et totus sanctus quasi angelus sacrosancta misteria cum lacrimis et multa devotione suscepit. Et ut dictum est, plenus dierum obdormivit in Domino, in nostro oratorio sepultus. Eius vero sanctas reliquias transferri fecit predictus frater Francus in eclesiam novam in Chapfa, et quasi iterum iusta [= iuxta] gradus presbiterii sepelliri; quam eclesiam ipsemet multa devotione fundari et edificari disposuerat.

Hanc cronicam dictans et scribens humiliter eius sine intermissione efflagitat patrocinium, et se ipsum cum suis benefactoribus et legentibus et audientibus que scripta sunt, tota devotione commictit. A suis laboribus requiescens sub anno Domini et tempore, ut superius scriptum est.


R. Loenertz, La Société des frères Pérégrinants, Roma 1937, 92-94.


precedente successiva