precedente successiva

Cronica fratrum Sancti Dominici de Urbeveteri

AGOP XIV.28 (xiv-xv), pp. 43-100:
fratres
defuncti qui de urbevetana predicatione traxerunt originem

- redazione 1346-1348 -
- frammentarie giunte successive -

 

premessa | prologus | prelati

 

pp. del codice originale:
4345, 46, 47, 48, 49, 50, 51, 52, 53, 54, 55, 56, 57, 58, 59, 60, 61, 62, 63, 64, 65, 66, 67, 68, 69, 70, 71, 72, 73, 74, 75, 76, 77, 78, 79, 80, 81, 82, 83, 84, 85, 86, 87, 88, 58 [89-90], 91, 92, 93, 94, 95, 96, 97, 98, 99, 100, 101 | ë

 

index nominum | liste capitolari etc.

 

■   ../cronica/index.htm   aggiornamento ■  intervallo!  

|43/67| Actendat diligenter sacrista quod defuncto aliquo clare memorie predictorum et subscriptorum venerabilium patrum seu fratre urbevetani conventus, statim scribat nomen eius cum conditionibus et gratiis, sicut superius et infra in aliquibus est notatum. Si autem aliquis prefatorum fratrum obierit alibi, quam citius pervenerit ad sacriste notitiam, etiam si ingnoret diem vel annum in quo decesserit, nichilominus studeat nomen ipsius et locum in quo in[24] Domino requievit a suis laboribus presenti cronice adnotare, quia scriptum est «Scribe, beati mortui qui in Domino moriuntur»[25], et iterum «Memoria iusti cum laudibus»[26], et iterum[27] «In memoria eterna erunt iusti»[28].


[24] in add. interl

[25] Apo. 14, 13.

[26] Prov. 10, 7.

[27] iterum ] i(n) cod. a fine rigo; economizza nel compendio o itera il susseguente in?

[28] Ps. 111, 7, al singolare.


|44| bianca


|45/67| In nomine Domini amen. Sub M° cc° xxx° ij fuit in Urbeveteri receptus locus fratrum Predicatorum. Ubi defuncti sunt, et alibi sicut Domino placuit, subscripti fratres de civitate et eius dyocesi, quam etiam pertinentes ad predictum urbevetanum conventum.

1. Frater Angelus Ghotii, sacerdos et predicator et bonus clericus. Qui ubique fuit gratiosus in verbo et precipue in propria patria contra morem predicantium in terra sua, Salvatore attestante qui ait in evangelio «Nemo propheta acceptus est in patria sua». Hic fuit prior urbevetanus, et tam Deo quam fratribus plurimum gratiosus; et intantum gratus omnibus quod singulos cives huius terre inter se discordias et inimicitias habentes, redduxit ad unitatem dilectionis et pacis, pacificando eosdem in obsculo sancto. Qui in eodem conventu diem clausit extremum, pergens ad Deum ornatus virtutum meritis et dierum bonorum plenus, post paucos annos a receptione memorati urbevetani conventus.


suo nipote fater Iacobus Nalli († 1344), n° 135


2. Frater Latinus Urbevetanus. Hic primo intravit ordinem pro fratre converso. Fuit enim sancte vite et tempore beati Dominici [† 6.VIII.1221] sequens eius vestigia in iustitia et sanctitate; qui meruit interesse miraculo quod Deus operatus est meritis patris nostri beati Dominici quando panis fuit ei oblatus celitus, fratrum supplens inopiam. Hic enim frater per capitulum provinciale in mandatis recepit ut conventum reciperet pro ordine in civitate Tuderti. Qui illuc pergens, ex gratia quam habuit et prudentia qua pollebat, pro conventu fratum [sic] datum est ei monasterium Sancti Fortunati; ubi cum fratribus suis est diebus pluribus demoratus, fratribus tamen paucis numero. Sed postmodum fratres renuentes, annullare conati sunt quod factum fuerat per predictum fratrem conversum. Deinde per comune tudertinum monasterium Sancti Leutii fratribus est oblatum, cum omnibus posessionibus pertinentibus ad predictum. Qui fratres, ut vere Cristi pauperes redditus renuentes, acceptaverunt tantumodo loci sytum, ubi nunc morantur; et male non modicum, tum propter loci artitudinem tum etiam propter immensitatem ventorum concutientium nocte dieque ipsum nostrum conventum. Qui frater Latinus obiit in senectute bona cum multa devotione, et ab omnibus qui eum noverant reputatus est sanctus.

Anno autem Domini Mccclx per dominum  **ldum de moñ Martis(?)  ******  et legat(um) facta fuit roccha in ecclesia Sancti Leuci et fratres tudert(ini) non habentes(?) conventum plura loca mutaverunt. tandem tempore Gregorii XII .M°ccccvij. existente procuratore ordinis rev.do patre fr. Bartholomeo Tebaldi de Urbeveteri magistro in theologia procuravit eis ecclesiam parrocchialem Sancte Marie de Camocia quam actu inhabitant (Cr Ov 45, ed. 69)

3. Frater Alexander de Urbeveteri. Fuit prior in suo urbevetano con<ventu>, sacerdos et bonus predicator. In conversatione autem tam fratribus quam secularibus extitit quam plurimum gratiosus. Qui de hoc seculo migravit ad Dominum conventualis in Urbeveteri.

4. Frater Iohannes Luce. Hic fuit sacerdos et predicator et prior in conventu urbevetano. Qui obiit in eodem conventu.

5. Frater Iacobus Raynerii Lodierii, sacerdos et predicator. De Parisius reddiens, ubi pluribus annis studens extiterat pro provincia missus |46/70|, obiit Pisis, ubi actu celebrabatur generale capitulum, sub annis Domini M.cc.lxx.vi°.


CG Pisa 1276: MOPH III, 182-89.


6. Frater Petrus de Aquapendente [sic], sacerdos et predicator. Hic fuit in arte physice bonus medicus et peritus non modicum. Qui obiit in Urbeveteri.

7. Frater Hugolinus etiam de Aquapendenti [sic], fuit sacerdos et predicator; et hic obiit Viterbii.

8. Frater Angelus Ammannati, sacerdos et predicator, et in verbo quam plurimum gratiosus nec non bonus cantor. Qui in Urbeveteri obdormivit in Domino.

9. Frater Rogerius de Marischoctis. Hic fuit dyaconus et bonus cantor. Qui apud Urbemveterem diem clausit extremum.

10. Frater Bartho, sacerdos et predicator. Hic fuit supprior in conventu urbevetano, et ibi requievit in Domino.

11. Frater Accursus, sacerdos et predicator. Hic fuit supprior in Aretio; diem claudens extremum in Urbeveteri.

12. Frater Ambrosius dyaconus. Hic in morte mirabiles habuit illusiones a demonibus, ut ipse patenter fratribus referebat cum laboraret in extremis. Nam primo voce magna clamabat asserens se videre demonia ipsum inducentes ad fidei negationem; set [sic in extenso] ipse, singno crucis se muniens et ortans [= hortans] fratres ad orandum pro se, dicendo semper symbolum fidei, subito totus illaris effectus est, dicens beatam matrem Dei habuisse adiutricem et demones superrasse [sic]. Et cum multa devotione diceret «In manus tuas Domine commendo spiritum meum», ex hac vita migravit, ut retulerunt fratres qui fuerunt presentes ut huic cronice annotaretur perpetuo memorie commendandum. Et hec evenerunt in suo urbevetano conventu.

13. Frater Iohannes Cristofori. Hic fuit dyaconus, iuvenis optime indolis et fratribus quam plurimum gratiosus. Et obiit in suo urbevetano conventu.

14. Frater Petrus de Aquapendente. Hic dyaconus fuit et devotus et bonis moribus adornatus. Qui obiit in Urbeveteri.

15. Frater Phylippus, dyaconus bonus et laudabilis iuventutis. Et hic in Urbeveteri diem clausit extremum.

16. Frater Petrus Lupicini. Hic fuit conversus et bonus vestiarius, fratribus carus et valde utilis. Et hic diem clausit extremum in suo urbevetano conventu.

|47/71|

17. Frater Ventura Capponis. Hic fuit dyaconus et laudabilis vite et conversationis honeste. Obiit in Urbeveteri.

18. Frater Benvenutus, conversus. Hic fuit bonus et industrius ortolanus. Et hic obiit in Urbeveteri.

19. Frater Thomas, conversus. Fuit bone et solide vite et omnibus gratiosus. Obiit in Urbeveteri.

20. Frater Angelus, conversus. Hic in suo ingressu multa bona contulit ordini de suo patrimonio. Et hic diem clausit extremum in suo conventu urbevetano.

21. Frater Bentifende, oriundus de Castro Plebis, quod tunc temporis erat de circa urbevetani conventus. Fuit bonus predicator et gratiosus sermocinator, nec non et affabilis in conversatione ita quod tam fratribus quam secularibus gratus extitit et acceptus. Vixit in ordine annis multis et in Urbeveteri requievit in Domino.


de circa = simpatico volgarismo, "la cerca, la questua", ossia circoscrizione territoriale del convento (qui orvietano); formalmente detta predicatio. Città della Pieve - vuol dire il cronista Giovanni - apparteneva a quel tempo alla circoscrizione territoriale del convento d’Orvieto. Passata poi alla predicatio perugina? cf. A. Maiarelli, La Cronaca di S. Domenico di Perugia, Spoleto 1995, 50 n° 58, 51, n° 60. Non compare tra la toponomatica del convento senese.

Castrum Plebis = oggi Città della Pieve (prov. Perugia); allora pieve in diocesi di Chiusi (RD Tuscia I, 328b; II, 362a-b), sui confini con quella orvietana; sarà dioc. autonoma solo nel '600.
D. Waley
, Mediaeval Orvieto, Cambridge 1952, 5, 82 n. 7, 129.


22a. Frater Dominicus, quam plurimum religiosus, in suo urbevetano conventu graviter infirmus, cum recepisset eclesiastica sacramenta et iam adpropinquaret ad mortem, cepit fixsis [sic] oculis respicere ad certum locum tremens. Quod advertens custos eius frater ait: «Frater, rogo te propter Deum ut dicas michi quid vides; et si bonum est congaudebo, si vero malum prout potero adiuvabo». Cumque multum super hoc eum adiuraret, ille in quoddam verbum desperationis prorupit ac si totum perditum esset quod in ordine laborarat. Custos igitur valde perterritus, existimans eum ab incurssu [sic] et demonio meridiano subverssum, cepit eum consolari et dicere quia diabolus est mendax et pater eius; et monens eum ut beatam Virginem invocaret nostri ordinis matronam in auxilium, et non tantum suasit sed etiam sua instantia compulit ut verssum illum perutilem diceret «Maria mater gratie, mater misericordie, tu nos ab hoste protege et in hora mortis suscipe». Mira res! Statim ut illum verssum complevit infirmus, in quoddam gaudium prorumpens ait mente pacifica: «Heu mi, frater, nonne vidisti beatam virginem Mariam, pugilem et adiutricem nostram, chatervam demonum que tenebat me, viriliter expellentem?». Tunc convocatis fratribus confexsus est omnem desperationem predictam. Et dicto cum multa devotione sy<m>bolo fidei et Te Deum laudamus, in Domino obdormivit.


a partire dal n° 22a subentra mano A (fra Giovanni di Matteo Caccia), cronista principale; scrittura ancora libraria ma meno regolata e molto personalizzata; forte impasto col volgare; caratteristico il suo grafema  -rss- (converssationis, converssus, ecc.)

22a tutto ripreso alla lettera dalle Vitae fratrum (1259-60) I, 6: MOPH I, 52-53.


22b. Frater quidam converssus fuit in nostro eodem conventu otia fugiens, laborem et omnem honestatem amplectens. Hic in infirmitate laborans qua obiit, dum quadam die vigilans per infirmariam aspiceret, vidit, |48/73| ut dicebat, beatam Virginem transeuntem cum quibusdam puellis habentibus istrumenta et alia necessaria ad faciendam lotionem; cumque frater humiliter interrogat dominam nostram quid facere vellet, respondit: «Venio lavare fratres ab infamia ista». Fuerat siquidem apostata quidam ordinis, quem in tantum sucendit diabolus ut eum non solum verbis sed etiam multis paribus literarum omni malingnitate compositis ad emulos fratrum disperssis, ita per civitatem et patriam diffamaverat fratres quod vix poterant respirare, miseria et afflictione sauciati. Ex tunc autem dicta cessavit infamia, capto illo mendace appostata [sic] et se recongnoscente illa falso et malitiose confixisse. Hec et que superius scripta sunt, in libro de vitis fratrum reperiuntur, merito memorie commendanda.


tutto ripreso alla lettera dalle Vitae fratrum (1259-60) I, 6: MOPH I, 53-54.


23. Frater Raynerius Petri domini Iohannis de Albaricis, sacerdos et predicator et bonus clericus. Fuit primus lector de nostro urbevetano conventu; qui obiit Anagnie, ibidem actu lector existens.

24. Frater Iohannes dictus Ciottu. Fuit iuvenis in ordine laudabilis vite et converssationis pacifice. Qui in Urbeveteri complevit dies suos in pace.


Iohannes aggiunto in interlinea; il soprannome d'uso corrente era prevalso sotto la penna del cronista?


25. Frater Iacobus de Clusio, diaconus. Fuit sancte vite et circa infirmos spetiali affectione intentus et plurimum sollicitus. Obiit autem in Urbeveteri.


de Clusio = Chiusi, allora diocesi. Gran parte del territorio dell'allora diocesi chiusina (fin sul confino settentrionale con quella aretina: Montepulciano), così come quello delle diocesi Sovana e verso sud Bagnoregio, facevano parte della predicatio ovvero della circoscrizione territoríale del convento San Domenico d'Orvieto, come si ricava da questa cronaca.


26. Frater Rostrichellus filius domini Hugolini de Bericçeschis seu de Arce, sudiaconus. Fuit iuvenis solide ac religiose vite et bone fame. Qui et se amabilem redidit universsis. Qui et in Urbeveteri migravit ad Dominum.


suo nipote fra Ugolino di Tancredi di messer Ugolino dei Berizeschi (OP 1295, † 1344), n° 137.


27. Frater Petrus de Aquapendente, sacerdos et predicator. Fuit bone vite et grate converssationis, tam in claustro cum fratribus quam etiam extra cum secularibus.


de Aquapendente = Acquapendente (oggi prov. Viterbo) in dioc. d'Orvieto


28. Frater Petrus Ammanati fuit sacerdos et bonus predicator. Qui duxit vitam laudabilem in converssatione pacifica. Obiit autem in Urbeveteri.


omonimo fr. Petrus Ammanati  n° 64 (i pochi elementi biografici, in parte di maniera, suggeriscono possibiltà di involontaria ripetizione)


29.  Frater Andreas Chapponis, converssus. Fuit vite laudabilis et orationi assiduus et ad communes questas utilis et fructuosus. Qui in ingressu ordinis vovit, spontanee tamen, nunquam ficus recentes comedere, et hoc ideo quia plus in eis saporem suavitatis sentiebat quam in aliquo alio cibo; istam abstinentiam faciens pro Deo et salute anime sue, quam continuavit usque ad mortem. Qui et in Urbeveteri dies suos in pace finivit.

30-32. Frater Petrus, frater Andreas, frater Phylippus. Isti tres fuerunt uterini fratres, nati ex utroque parente, quorum pater vocatus est Guilielmus, bonus mercator et mangnus popularis. Eius vero filii, nostri fratres ordinis, fuerunt viri exemplares et gratiosi apud Deum et homines.


Orbetana si chiamava la madre dei tre fratelli, vedova da poco: Rossi-Riccetti 75 (27.III.1287).


precedente successiva