⌂ 120. Frater Iacobus de Ficullis converssus. Fuit calcifex et in sua arte industrius et bene peritus. Hic propter suam laudabilem converssationem et obsequia grata que fratribus impendebat, primo stetit cum nostro priore provinciali [1297-99] quondam bone et clare memorie fratre Nicholao de Prato. Quo adsunto ad episcopatum de Spoleto [1299], ipsum constituit super familiam suam necnon vicarium generalem in temporalibus super episcopatum totum; et ipse sicut servus fidelis et prudens, executus est cum mangna gratia domini sui et bona fama ordinis nostri. In processu vero temporis, eius dominus factus est ostiensis et velletrensis episcopus cardinalis [1303], et commoratus cum eo per annos plurimos. Apud quem venerabilem patrem et dominum in tanta gratia fuit quod eius precibus acquiescens et gratus ei esse volens de servitiis ab eo perceptis, dominum Dominicum eius germanum fieri fecit chanonicum maioris eclesie et arcidiaconum urbevetanum. Qui cum suo prefato domino longo tempore servi<v>isset, ad claustrum et consortium fratrum rediit volens Deo et anime sue vacare comodius et fratribus sui conventus utilis esse. Qui quidem ut homo religiosus et bonus, se utilem et fructuosum redidit pro nostro conventu faciens questas ut frater converssus, interius et exterius. Qui etiam fuit homo devotus, quia cum esset inliteratus nichilominus offitium sciebat dicendo semper chanonicas horas et offitium etiam beate Marie Virginis, et sollicitus et paratus cum devotione adiuvare sacerdotes ad sacra misteria celebranda. Volens etiam semper, quando poterat, interesse sermoni quando in exteriori eclesia predicabatur. Fecit etiam quodam mangne edificationis et pietatis opus videlicet in Ficullis ad consolationem et recreationem itinerantium fratrum, domum s(cilicet) |72/105| edificari tam de pecunia nostri conventus quam etiam sui fratris et de ea que sibi erat apropriata; et antequam subiret mortis tormentum, ordinavit cum suis uterinis fratribus ut fratres itinerantes nostri ordinis omni tempore secli reciperentur saltem ad unam comestionem. Qui et in ordine vixit annis xlv, susceptis salutaribus sacramentis migrando ad Dominum xxij die madii. In cuius exequiis funeralibus, suis exigentibus meritis, interesse meruit dominus urbevetanus episcopus et alii prelati nostre civitatis, et convocati ad tales exequias religiosi et clerici, sub annis Domini M°ccc°xxx°.
■ al marg. sin. disegno di frate OP, con mani giunte, scapolare nero
Ficulle (pr. Terni): qui, e in casi analoghi, si tratta non di "convento" formale, ma di domus o hospitium, di proprietà e competenza del convento "madre" (qui Orviteto) ed entro il territorio della sua predicatio
121. Frater Iohannes domine Bone, sacerdos et predicator. «Secundum nomen suum ita et laus sua» [Ps. 47,11], quia Iohannes interpretatur "Domini gratia" vel "in quo est gratia"; que quidem gratia verissime in eo fuit, sicut patuit per effectum. Nam existens in seculo fuit iuvenis bone yndolis et fame, qui ordinem ingrediens xv° etatis sue anno, tempus suum peroptime occupavit commorando in ceIla et in bibliotecha [biliocecha scr.] diligentisime studendo, in qua profecit in tantum quod multo tempore extitit in mensa correptor. Fuit nichilominus homo mangne devotionis, secum eligens potius habitare, et orationi et meditationi vacando quam plurimum. Qui et solitariam vitam duxit pro posse et inter fratres converssatus humiliter et pacifice, taciturnus et circhumcisus in lingua. Et quia sic florebat in vita preclara, factus est suis exigentibus meritis supprior tribus vicibus in nostro conventu necnon visitator in Tuscia et in alia parte nostre provincie; et in singnum sincerissime castitatis prefectus est dominabus Sancte Angnetis |73/106| monasterii nostri de Monte Policiano, informando eas in incessu statu et habitu secundum Deum et ordinis istituta annis pluribus. Et quia fuit religiosus in se, tum etiam quia alios edificabat suo exemplo, magister fuit novitiorum circha annos xx. Qui ad Dominum migravit in festo sancte Magdalene [= 22.VII], vivens in ordine annis xlijbus et mensibus viij° sub annis Domini M°ccc°xxx°.
■ MOPH XX, 102/7 (1291), 197/3-9 (1315, sottopriore, punito per aver dilazionato l'elezione del socio al capitolo provinciale).
←115.
|74/107|
122. Frater Trasmundus domini Spinelli, de insìngni et preclaro genere Monaldensium traxit originem. Qui nostrum ordinem est ingressus in iuvenili etate, proficiens in scientia quam etiam pollens virtutibus et gratiis. Nam studens fuit Bononie et Parisius; qui utrobique et ubicunque fuit, exemplaris extitit sue religionis et preclarissime fame. Et inde est quod fratres sui urbevetani conventus eum elegerunt in suum priorem et patrem antequam de studio parisiensi rediret. Qui ad tempus actu prior existens et post, a prioratus offitio absolutus, factus est lector in nostro conventu et prior pluribus annis; et postmodum bis prior viterbiensis et etiam bis prior romanus apud Sanctam Mariam super Minervam necnon prior arectinus, pistoriensis et lucanus, et vicarius in parte nostre provincie et diffinitor in pluribus capitulis provincialibus. Qui et de sibi apropriatis fuit quam plurimum liberalis [liberalus scr.] honorando fratres hospites et prelatos maiores Urbeveterem venientes. Qui et sui ordinis çelator mangnus fuit et ad suum conventum nimium affectuosus, sicut patuit per effectum: nam suos parentes et geneologiam sibi magis propinquam ad affectum et dilectionem ordinis traxsit in vita pariter et in morte. Pro quibus fabricari in nostra eclesia fecit gloriosum sepulcrum, ubi sui parentes et congnati propinqui sunt traditi sepulture ob sui gratiam et amorem. Ad ordinem vero traxit plures sua predicatione, et de sua stirpe duos ad nostram religionem induxsit necnon suam uterinam sororem et tres neptes carnales habitu patris nostri beati Dominici ipse vestivit. Suam autem habuit in matronam et interventricem apud Deum beatam Mariam Magdalenam, |75/107| cuius diem affectu et effectu venerabatur quam plurimum, celebrans ipse missam quando poterat et fratres exortando quod offitium tam diurnum quam nocturnum peroptime cantaretur; die quo in conventu ad sancte prefate laudem et honorem fecit pictantiam consolatoriam et pinguem, istam devotionem continuatam habendo per lv annos. Et quia floruit in fama preclara et sancta vita et scientia bona, electus est in episcopum suanensem. Qui in sua katedra exaltatus, fuit lucerna super candelabrum ardens et lucens, s(cilicet) in se ipso servando omnimodam honestatem et super Cristi pauperes gestans viscera pietatis, faciens elemosinas largas in vita sua. Cui Dominus notum fecit finem suum moriturus in brevi, et idcirco per omnes eclesias et monasteria civitatis nostre, et per omnes sacerdotes huius terre, dispersit et dedit de sua pecunia in quantitate non modica. Nostro vero conventui, dum mentis sospitate et sue persone gauderet, licet corpore esset debilis ut homo longevus, pro fabrica eclesie dedit libras mille vel circa; item unum calicem pretiosum et pulcrum valoris librarum c; tabulam etiam pingi fecit pro altari maioris cappelle expendens in ipsam florenos c. Libros autem suos eo vivente apponi fecit ad catenas armarii pro utilitate comuni, s(cilicet) Summam sancti Thome, et iiijor Evangelia e< . . > et plures alios libros de sacra theologia, cum biblia in duobus volumini<bus>; qui quidem libri extimati fuerunt valoris mille librarum usualis monete. Episcopatum vero suum, prout scivit et potuit, augumentavit in edifitiis construendis tam in Suana qua m etiam in aliis partibus sue dyocesis, necnon procurando maiores proventus seu reditus sui episcopatus pro utilitate et consolatione suorum antistetum [sic] successorum. Qui et nolens decedere intestatus, pro nostra eclesia construenda pecuniam legavit in quantitate non modica, |76/109| ipsam dispensandam postquam de hac luce migrasset; quod executioni mandatum est et bene secundum suum optatum affectum. Iohanne igitur xx°ij° summo pontifice presidente in orbe, lxx°iij° etatis sue anno, episcopatus autem xviij°, apud Precenum dyocesis sue castrum, cum debita devotione sus<c>eptis salutaribus sacramentis migravit ad dominum Iesum Cristum in senectute bona, plenus dierum bonorum; et in sua plebe, que Sancta Maria dicitur, est sepultus, convenientibus ad eius bonorabiles exequias funerales religiosis et clericis de longinquis partibus et propinquis, in die sancti Francisci, sub annis Domini M°ccc°xxx°.
Est etiam perpetue memorie cum diligentia commendandum quod antedictus venerabilis pater, ante sue mortis ochasum, centum florenos auri donavit monasterio Sancti Petri nostri ordinis et civitatis, cum isto pacto et conditione apposita quod emeretur posessio, de cuius fructibus et proventibus perpetuis temporibus fieret pictantia in nostro conventu in festo sancte Marie Magdalene, oblligando se monasterium expendere in ipsam pictantiam florenos iiijor boni et puri auri.
■ al marg. sin. disegno di frate OP, con simboli espiscopali: mitria, pastorale, libro
MOPH XX, 398b (1288-1318).
episcopum suanensem (Soana, Suana, Sugana) = vescovo di Sovana (prov. Grosseto), 1312-1330. Fonetismo e grafia del tempo suggeriscono di ben distinguere da: Soana, plebes S. Iohannis in Soana = Sugana (comune San Casciano Val di Pesa, prov. e dioc. Firenze). Cf. RD Tuscia I, 255b; II, 404a.
sancti Thome = san Tommaso d'Aquino, canonizzazione 1323
apud Precenum (Pricenum, Procenum) = Proceno (prov. Viterbo), castello sul confine orientale della diocesi di Sovana, prossimo ad Acquapendente.
D. Waley, Mediaeval Orvieto, Cambridge 1952, Tab. I.
poco sotto Sovana, Pitigliano (prov. Grosseto) e suo... →sconosciuto convento!
123. Frater Andreas de Tertia, xiij° etatis sue anno nostrum ordinem est ingressus. Qui et annis pluribus postquam fuit sacerdotio functus, vitam duxsit nimium exemplarem pre ceteris fratribus nostri conventus in servando s(cilicet) observantias regulares, tempus suum peroptime expendens in vigiliis ieiuniis et orationibus dum esset nobiscum <in> ista provincia; nam et tante fuit abstinentie quod post Cenam Domini ab omni cibo et potu se continuit moltotiens usque ad diem Resurretionis [sic] dominice. Qui propter suam laudabilem converssationem bis fuit supprior in nostro conventu et bis factus visitator in nostra provincia nec non prior pistoriensis et prior in Tibure. Qui ingne Sancti Spiritus acensus divinitus cum mangno desiderio et fervore a Domino postulans posse transmeare et fidem chatolicam gentibus predicare; qui tandem, iusta [= iuxta] votum suum seu propositum sanctum ab ordine talem licentiam meruit obtinere, suam perhegrinationem |77/110| incipiens sub annis Domini M°ccc°xv°. Qui intrans orientalem plagham et interna gentium penetrans, Cristi evangelium predicavit grecis latinis et barbaris, multos edificando suo exemplo [exemlplo scr.] et verbo; qui et circha dilatationem fidei ortodoxse multe et ardentis sollicitudinis fuit. Et inde est quod postquam stetit in partibus orientis tempore multo, ad romanam curiam venit, accessum habens ad summum pontificem dominum Iohannem xxijm, a quo gratiose receptus pro dilatatione fidei cristiane plura privilegia et exentiones et gratias pro fratribus itinerantibus ad diverssitatem gentium inpetravit. Demum ad nostram patriam remeavit, barba prolixsa nutritus ut ermenus vel grecus, exortans fratres et eos ducens ut primicer(ius?) de provincia nostra ad iddem [sic] opus ministerii omnipotentis Dei quod ipse adsunserat. Qui postquam per xvj annos inter nationes gentium seminavit verbum Dei, fructum meruit percipere salutarem post curssum sui laboris tam in mari quam in terra, in hoc ymitatus beatum apostolum Paulum qui de se ipso sic dicit : «In laboribus pluribus, in itineribus sepe, periculis fluminum, periculis latronum, periculis in mari, in labore et erumpna, in ieiuniis multis, in frigore et nuditate» [cf. II Cor. 11,23-27]. Ita quod propter industriam qua polebat in spiritualibus et temporalibus, factus est vicarius generalis per magistrum ordinis super omnes fratres euntes ad nationes. Qui edificavit in Trapasunda locum fratrum Predicatorum, in quo cum mangna devotione fideles ad offitium et predicationem conveniunt. [medesima mano aggiunge al marg. inf. di p. 76, con segno di richiamo:] Est enim Trapasunda in ultimis finibus Asye minoris, ubi a suis laboribus requiescit sub annis Domini M°ccc°.xl° tertio.
¶ Iste fuit primus vicarius generalis sotietatis Peregrinantium propter Cristum, et primus inquisitor inter infideles et saracenos [marg. inf. di p. 76, giunta di fra Bartolomeo di Tebaldo da Orvieto, ininzio '400]
■ al marg. sin. disegno di frate OP, di scorcio, con barba, croce(?) nella mano sinistra, libro nella destra
de Tertia = non toponimo, ma denominativo del ceppo familiare "della Terza", "de domo de Tertia"
ermenus variante ricorrente di armenus
fr. Andreas de Tertia († 1343), nel 1305 assegnato al convento orvietano: MOPH XX, 159/9-10 (unico ricorso).
Da distinguere da un omonimo, fr. Andrea di Nallo della Terza, junior, nella lista dei deceduti post 1348.
Trapasunda = Trebisonda = Trabzon (Turchia) sul Mar Nero. Cf. R. Loenertz, La Société des frères Pérégrinants, Roma 1937, 36, 201a, 209a. C. Delacroix-Besnier, Les dominicains et la chrétienté grecque aux XIVe et XVe siècles, Rome (École franç.) 1997, 457b, 465a.
124. Frater Katalanus, dyaconii offitio functus, de domo de Salamare traxit originem. Ordinem est ingressus xiij° etatis sue anno, suam adolescentiam virtutibus adornans; Deo et fratribus se redidit plurimum gratiosum, suis exigentibus meritis. Qui et fuit sancte vite et singularis puritatis, optime fame et abstinentie mangne in tantum quod per annos plurimos continuit ab omni pulmento ut donum scientie facilius habere posset, et ad hoc posuit suum chonatum ultimum de potentia. Qui suo labore et studio non est frust<r>atus, bonus clericus effectus et sufficienter in artibus phylosofie et scientia sancti Thome, nichilominus pollens [corr. ex potens] fuit virtutibus et bonis moribus, qui et pudicus extitit et <. . .> |78/111| et Virgini gloriose singularis devotus. Qui inter ceteras orationes ad eius laudem et devotionem dicere consuevit v psalmos secundum v literas huius vocabuli "Maria" in sua oratione privata nemine sciente. Postmodum ad tempus pluribus intentus ipsam orationem seu psalmos dimisit; et beata virgo Maria cuidam novitio Deo devotissimo, compatriote suo, visibiliter in cella apparuit dicens ei: «Dicas fratri Katalano ex parte mea quod non bene fecit quia non continuavit michi dicere psalmos quos consuevit, sed resumat ut prius». Et hoc est singnum manifestum quod eius devota oratio Domine nostre erat acepta et grata; quod et ipse tales psalmos cum nimia devotione postmodum omni die infallibiliter dixit quamdiu potuit. Hec autem que scripta sunt, de fidedingno fratre prefato ipsemet retulit fratri qui hanc cronicham scripsit. Cui Dominus notum fecit finem suum dando ei penitentie spatium, pregravatus corpore fere per menses duos in patientia. Et suam animam commendando Salvatori nostro, tertia die post suam Resurrectionem migravit sub annis Domini M°ccc°xxxij°, receptis primo sacramentis salutis. Qui et in ordine vixit annis novem vel circha.
■ tertia die post suam Resurrectionem = 22 aprile 1332, cadendo in quell'anno la Pasqua (= Resurrectio) il 19 aprile
MOPH XX, 260/28 (1331). Distingui dall'omonimo n° 80.
125. Frater Andreas, subdiaconus, uterinus prenominati fratris Katalani. Fuit adolescens bone yndolis et in his que pertinent ad bonam religionem et sanctam devotionem, ymitatus est suum germanum, quia ut ipse fuit conscientia sincerus et moribus venustus et bona religione ac humili et pacifica converssatione. Qui in ordine vixit minus duobus annis, ita quod merito dicere potest «Modicum laboravi et inveni michi multam requiem» [Eccli. 51,35]. Nam diebus v fuit pergravatus infirmitate, quo in tempore pluries cum multa devotione confexus fuit. Veniens autem hora mortis dixit servitori ei adssistenti «Ecce morior», et cancellatis manibus ait mente serena: «Beata virgo Maria, suscipe animam meam». Et statim expiravit, xxv die septembris sub annis Domini M°ccc°xxxij°.
|79/113|
126. Frater Symonettus, diaconus, de domo de Tertia traxit originem. Qui xiij° etatis sue anno nostrum ordinem est ingressus. Qui ymitatus est suos consobrinos karissimos fratres s(cilicet) Katalanum et Andream, similis effectus illis, iuste et sancte vivendo et propriam carnem nimium affligendo ieiuniis et vigiliis, ultra quam sua valitudo permicteret. Qui vixit in ordine annis iiijor et mensibus ix, et susceptis sacramentis salutis cum debita devotione, a suis laboribus in Domino requievit dominica die infra octavas Epiphanie, sub annis Domini M°ccc°xxxiij°.
■ dominica die infra octavas Epiphanie: nel 1333 cadeva il 10 gennaio
MOPH XX, 263/18 (1331 studente in logica), 274/2-3 (1332 studente in filos.).