⌂ 69. Frater Daniel de Sucano, sacerdos et optimus cantor, et sollicitus in suo offitio et devotus a sua pueritia. In spiritualibus bene doctus et informatus a matre sua, quam omnes qui eam noverant oppinabantur esse sanctam propter suam laudabilem vitam. Cuius fylius fuit humilis, quietus, pacificus et aliis prerogativis in tantum ornatus quod Deo et fratribus quam etiam secularibus se redidit gratiosum. Vixit autem in ordine annis xxx et Viterbii in Domino requievit.
■ Sucano = Sugano; canonica San Pietro a Sugano (RD Umbria I, 910 § 12093), contrada urbana d'Orvieto (Rossi-Riccetti 262-63).
70. Frater Angelus Iacobi Septebrini, sudiaconus. Fuit iuvenis bone et placide adolescentie et ad scientiam bene dispositus et plurimum studiosus. Qui obiit Aretii, habens in ordine annos duos.
71. Frater Leo Oddonis Masconensis, sacerdos et predicator gratiosus et affabilis in converssatione. Fuit lector Fulginei et supprior pluries in |54/82| conventu urbevetano, et visitator factus bis. Prior etiam fuit in Tibure, Cortone et Fulginei. Obiit autem Aretii, ubi actu prior erat. Qui et in ordine vixit annis xxv.
MOPH XX, 79/3 (1287), 150/29 (1304). SOPMÆ III, 71.
72. Frater Petrus Oddonis, converssus. Paucis annis quibus fuit in ordine, cidagra et podagra fuit plurimum vexatus, tollerando in patientia. Habuit autem in ordine germanum fratrem Leonem, superius nominatum; et sicut continetur inferius etiam filium, nec non et filiam in monasterio Sancti Petri nostri ordinis. Qui obiit in Urbeveteri, habens tres annos ad ord(inem).
73. Frater Iacobus de Iectona, sacerdos. Vitam laudabilem duxit in converssatione pacifica. Obiit autem in castro quod dicitur Aquapendente, missus illuc ex obedientia pro musti questa. Cuius corpus sepultum fuit in eclesia Sancte Victorie, convocatis religiosis et clericis ad eius exequias funerales. Vixit autem in ordine annis xv.
■ Santa Vittoria "de Iectone/a", chiesa in dioc. d'Orvieto. Cf. RD Umbria I, 808 § 10606, 914 § 12169; II, 74a: in solo carattere tondo, per luoghi «non più vivi o dei quali ignoriamo il corrispondente moderno», si dice in II, 7.
74. Frater Andreas Lighi de nobilibus de Rota Castello, sudiaconus. Fuit iuvenis gratiosus et bonus, et compositos habens mores. Qui se fratribus redidit amabilem nimis, provocando omnes ad fletum dum anima egrederetur de corpore, ad eum omnes nimiam habentes affectionem, suis exigentibus meritis. Fuit autem in ordine per triennium, quo in tempore carnes non comedit. Deinde migravit ad Dominum et in Urbeveteri curssum consumavit.
■ de Rota Castello: proprio così, Rota scrive, non Roca. RD Umbria I, 129a, e II, 856 § 11383, censisce "Rocacastello", dioc. Orvieto. La carta geografica annessa al volume invece riporta "Rote Castello" (non la ritrovo nell'indice di vol. II), chiesa nordorientale della medesima diocesi.
?= http://www.rotecastello.it/ (tra Marsciano e S. Venanzo, prov. Terni)
75. Frater Petrus Hugolini Compangni. Ad ordinem veniens, bona religione et humili converssatione se redidit fratribus gratiosum. Obiit autem in Urbeveteri, ante tempus completum sue probationis.
76. Frater Iordanis, germanus predicti fratris Petri. Adolescens, conscientia sincerus, moribus venustus etiam in seculo existens. Voluntarius tamen fuit nimium ordinem intrandi, et cum esset per capitulum conventus receptus, pregravatus infirmitate habitum in domo paterna instantissime petens, et devotione permaxima recepit eundem dum adhuc corpore viveret; quo recepto spiritum tradidit.
77. Frater Moneta, immo Ieronimus dictus Moneta, sudiaconus. Ad ordinem veniens, suam adolescentiam virtutibus exornans Deo et fratribus se redidit gratiosum. Vixit autem in ordine annis duobus.
|55/84|
78. Frater Iacobutius domine Symone(?), ordinem ingrediens purus et innocens in seculo; in ordine maxime secutus est perseverando omnem innocentiam et puritatem. Qui meruit a Cristo vocari in suo novitiatu.
■ scrittura di prima metà di p. 55 alquanto malandata, per trasudamento o dissoluzione d'inchiostro.
79. Frater Iohannes, carpentarius, religiosus pariter et devotus extitit. Hic multa operatus est de arte sua in conventu urbevetano: nam tectum eclesie construxit quam etiam dormitorii et infarmarie [= infirmarie], nec non et plura opera operatus est fratribus sui conventus eis utilia et necessaria. Fratribus autem de Spoleto, quam etiam de Tuderto, chorum fecit, ubique operosus, non parcens corpori suo. Cum autem devenisset ad declepitam [sic] etatem, effectus est cecutiens ut Tobias, lumen celi videre non valens, tollerando in patientia. Vixit autem in ordine annis xla in Urbeveteri etc(etera).
80. Frater Katalanus Nerii de domo de Selemaris. Fuit iuvenis in oppinione et fama converssantibus cum eo, bone vite et fame preclare. Qui ordinem intrans servavit consilium Domini datum in evangelio, videlicet relinquendo patrem et matrem, fratres et sorores, necnon et proprium filium quem paterna affectione educaverat. Qui in ordine vixit annis sex, et in nostro conventu ut homo Deo deditus obdormivit in pace.
MOPH XX, 159/18 (1305). Distingui dall'omonimo n° 124.
81. Frater Phylippus Kalandre, converssus. Fuit vestiarius et in ipsa arte industrius et bene peritus, et fratribus quam plurimum utilis; nichilominus mangne devotionis ad Deum. Qui vixit in ordine annis xx, et in Urbeveteri cum nimia devotione suseptis [= susceptis] salutaribus sacramentis quievit in Domino.
82. Frater Ildribandinus de Clusio, sacerdos et predicator, laudabilis vite et honeste converssationis pacifice et gratiose. Fuit admodum taciturnus et circumcisus in lingua, et ingnuriarum memor esse nolebat. Fuit na(n)que prior in conventu urbevetano pluries et supprior in eodem, necnon et prior in Sancto Systo prepositus dominabus in signum sincerissime castitatis, et Perusii bis. Offitium vero visitatoris habuit per omnes conventus romane provincie, et generalis vicarius fuit in eadem. Et tempore pape Benedicti [1303-04] claruit in romana curia, factus per eum |56/85| suus penitentiarius. Solle(mn)itatem quoque sancti Michaelis, die quo ordinem intravit, devotione precipua venerabatur, et fratres ad eius laudem ipso die abundanter in refectorio procurabat. Obiit autem Rome apud Sanctam Sabinam dum esset paratus ad celebrandum divina misteria. Vixit autem in ordine annis lv; et postmodum requievit in pace, et in eclesia memorata sepultus ante altare Sancti Archangeli Michaelis, convocatis ad eius exequias funerales prelatis et chanonicis Urbis, sub annis Domini Mccc.x, xvij die decembris.
■ Cf. F. Darsy, Santa Sabina, Roma 1961, 147b. Lapide sepolcrale, supporto girevole, oggi nel portico della chiesa; reca data annuale di morte "1309", non 1310 del nostro cronista. MOPH XX, 365a (1285-98).
83. Frater Masseus domini Faffutii de Medicis, clericus bonus et predicator gratiosus. Fuit lector in pluribus conventibus ac etiam bonus cantor. Et per dominum Bonifatium papam viijm ad episcopatum clusinum est adsuntus [1299], quem ex sua sagacitate et industria plurimm augumentavit in mangnis posessionibus et reditibus; et licet fuerit sibi et sue familie nimium parcus necnon et suis consaguineis [sic], suum tamen condidit testamentum, multa relinquens pro Deo et anima sua, tam in Urbeveteri quam etiam in partibus clusine dyocesis. Obiit autem in castro quod dicitur Clancianum, ubi honorifice est sepultus in die sancti Thome apostoli, sub Mcccviij.
■ Rossi-Riccetti 77 (22.VII.1299; 2.X.1309). Data di morte da posticipare di 2/3 anni
"domini Faffutii de Medicis" indebitamente trasferito a fra Costantino d'Orvieto († 1256), personaggio notevole, il cui nome non compare nella sezione cronica fratrum del convento orvietano; solo una brevissima nota tra i vescovi (p. 38/52). SOPMÆ I, 292-94; IV, 63-65. Rossi-Riccetti 235a.
84. Frater Oddorisius Bertrami de Sancto Apostolo, sacerdos et predicator, morum honestate ornatus, humilis et pacificus, et aliis prerogativis in tantum dotatus quod fratribus et secularibus cum eo converssantibus se redidit gratiosum. Fuit enim multis annis cappellanus reverendi patris domini Neapoleonis cardinalis de Urssinis; qui existens legatus a latere summi pontificis in Tuscia et Lombardia et in partibus Dalmatie, ipsum promovit ad episcopatus dingnitatem, episcopum faciendo in civitate que Pedina nominatur. Qui fratres suos cupiens visitare existens |57/86| in itinere, volens Urbeveterem redire et cum fratribus sui ordinis commorari ad tempus, in via graviter infirmatus migravit ad Dominum in civitate que Pola dicitur et sepultus in loco fratrum Minorum, quia fratres sui ordinis locum non habebant ibidem, Mcccx.
■ Petenensis diocesis = Pedena (Istria), suffrag. di Aquileia. HC I, 397.
85. Frater Petrus Boneguide, sacerdos et predicator. Fuit prior et lector in Urbeveteri quam etiam Aretii et visitator in conventibus Tuscie. Dulcis in converssatione, laudabilis in vita, mundissimus habitu, qui exterioribus et interioribus se redidit gratiosum. Fuit nichilominus morum gravitate compositus et Deo devotus, et verecundus extitit et pudicus. Et quia sic erat imbutus virtutibus et gratiis, meruit esse ordinis procurator; qui longo tempore exercens offitium, tam summis pontificibus quam cardinalibus et romane curie offitialibus fuit plurimum aceptus et gratiosus. Huius procuratione papa Benedictus monasterium Sancti Pauli de Urbeveteri concessit fratribus Predicatoribus, eorum cure et correctioni subiciens. De predicto vero offitio procurationis ordinis adsuntus est ad provincialatum romane provincie [1306-09], electus unanimiter et pacifice, nemine discrepante. Qui et tante fuit exemplaris religionis quod in refect<o>rio, in mensa comedens, nunquam cibum gustabat nisi primo verbum Dei a lectore mense esset prolatum. Qui in ordine vixit annis xl duobus. Diem vero clausit extremum in die sancti Marci evangeliste [= 25.IV], sepultus in testimomium sincerissime vite et oppinionis pre<c>lare ante ostium sacristie; in cuius tumulo ad eius preconium extollendum, subscripti ritimi fuerunt adnotati: Cla. etc.
Clauditur hic tumulo, morum honestate preclarus
Petrus vocatus, Bonaguide congnominatus.
Hic prior, lector, romane provincie rector,
Ordinis totius extitit et hic procurator.
Ergo quem tantum gratia divina sic fecit
Collocet in celis et nostri misereatur.
Ad Deum migrando sub annis Domini M°ccc°.xiij°.
■ nichilominus: ritorna con frequenza, e in contesti sintattici che suggeriscono più il significato "inoltre" anziché quello oppositivo "tuttavia"
ASPg, CRS, S. Domenico, Miscell. 66 (Liber privilegiorum), f. 85r-v (5.XII.1303). Rossi-Riccetti 260b.
SOPMÆ IV, 227-28. MOPH XX, 391b.
|58/123| →
|59/88|
86. Frater Ninus de Bulseno, uterinus cum fratre Raynerio memorato superius. Fuit sacerdos et predicator, bone vite et honeste reputatus; inter seculares enim in sua converssatione fuit nimium aceptus et gratus. Qui et in Urbeveteri in pace quievit sub Mcccxiij, habens in ordine annos xx.
87. Frater Iohannes Ritius, sacerdos et predicator bonus. Fuit converssabilis et affabilis, maxime cum secularibus, utilis et industrius ad exteriora pertractanda. Nam pro monasterio Sancti Petri procuravit vineam unam ex cuius proventibus conventus noster annualiter perpetuis temporibus percipere debet sex salmas de musto bono et puro. Fuit enim prior Fulginei et supprior bis in Urbeveteri, et visitator in conventibus Tuscie. Longo autem tempore stetit cum reverendo patre domino Pandulfo de Sabello, domini pape notario, discrete et religiose habens se. Obiit autem apud Valentiam, ubi romana curia residebat. In cuius exequiis funeralibus interfuerunt mangni viri et prelati multi propter reverentiam antedicti domini; et hoc sub Mccc.xiij.
■ Pandolfo dei Savelli: AFP 32 (1962) 138-41.
MOPH XX, 159/27-28 (1305).
88. Frater Iacobus Maghalocti, sacerdos et predicator et bonus cantor et optimus dictator. Fuit bachellarius Florentie et pluries lector et visitator et in suo conventu supprior, necnon et cappellanus fuit pluribus annis domini Iohannis cardinalis de Bochamatiis, discrete et prudenter vivens tam in claustro quam etiam in curia prefati domini. Hic dum iret Tudertum fraterna caritate commotus assotians fratrem unum, dixit quando ad conventum pervenit «Hec est requies mea in seculum seculi», sui existens proph<et>a, moriens in pace infra paucos dies ibidem sub annis Domini M°ccc.xiiij.
MOPH XX, 379a (1292-1313).
89. Frater Guidettus de Podio Raynerii, sacerdos et predicator. Fuit mangne devotionis ad Deum; et regularibus disciplinis imbutus, factus est earum laudabilis observator. Fuit nichilominus morum gravitate ornatus, devitans otium, secum potius eligens habitare; et in oratione pervigilans, multum meditationi |60/89| vacabat. Fuit necnon diu confexsor [sic] monialium in Sancto Systo de Urbe et in Urbeveteri, quas speciali diligentia educabat, ipsas informando in vita et moribus secundum Deum et ordinis istituta; et supprior in conventu urbevetano, anagnino et visitator in parte nostre provincie et prior etiam narniensis. Festum vero sancti Laurentii devotione precipua venerabatur et fratres in eius laude ut melius poterat annua sollicitudine reficiebat. Vivens in ordine annis xxxv, et in nostro urbevetano conventu requiescens in Domino sub Mcccxv.
MOPH XX, 86/21 (1288).
90. Frater Symon domini Francisci, filiorum de Greca, sacerdos pluribus donis et gratiis dotatus. Fuit bonus predicator et cantor, lector etiam castellanus, narniensis, tudertinus et in Urbeveteri annis pluribus. Nichilominus fuit prior cortonensis, senensis quam etiam in Urbeveteri bis, et diffinitor in capitulo provinciali et romane provincie vicarius. Passus est autem diutinam infirmitatem prior actu existens, in patientia. Qui propter laudabilem vitam quam habuit et generositatem suorum, meruit habere in exequiis funeralibus venerabiles patres et dominos archiepiscopum beneventanum, urbevetanum episcopum et alios prelatos ac religiosos civitatis; traditusque est sepulture iusta [= iuxta ] gradus maioris cappelle in die sancte Helisabet. Vixit autem in ordine annis xl, sub Mcccxvj°.
¶ Tempore prioratus istius fratris Symonis fuit factus fons in prato nostro et aqueductus a fonte platee populi usque ad fontem nostrum. Et fuit ordinatum tunc per consilium generale populi quod de tribus cannellis fontis platee populi, fons prati nostri haberet unam de aqua clara, et pro fontibus orti haberet conventus totam aquam exeuntem de dicto fonte platee populi (giunta posteriore, marg. superiore di p. 60).
■ castellanus = Città di Castello
■ archiepiscopum beneventanum = Monaldo dei Monaldeschi OFM, 1303-1332 ca.; urbevetanum episcopum = Guittone Farnese, 1302-1328.
■ sancte Helisabet = Elisabetta d'Ungheria, festa 19 nov., introdotta nel 1243 nella liturgia OP (MOPH III,27/13).
MOPH XX, 397a.