141. Frater Petrus, converssus, de parrocia Sancte Crucis. Fuit bonus et bene peritus in arte sua; nam fuit bonus vestiarius, serviens libenter amicis ordinis tam monacis quam etiam secularibus clericis. Qui cum esset conventualis Viterbii, germana caritate ductus a priore terracenensi cum eo Terracenam ivit, ubi paucis diebus residentiam faciens ibidem migravit ad Dominum, primo recepta sancta untione extrema, x die augusti sub annis Domini M°ccc°xl°v°.
■ M°ccc°xl°v°: non M.°ccc.°lv° di ed., che avrebbe grave ricaduta su datazione e attribuzione della cronaca.
142. Frater Nutus, converssus, de regione Sancte Marie, anticus annorum L ordinem est ingressus. Qui artem habuit murandi, quam operatus est inter nos libenter prout scivit et potuit. Qui homo fuit semper boni testimonii et exempli tam in seculo quam etiam in ordine; nam observantias regulares, ut est ieiunium Sancte Crucis, peroptime servavit. Et ut homo Deo devotus semper surgere voluit in haurora, paratus adiuvare ad missas vel audire, et a matutinis nunquam remanens si sue persone sospitate gauderet. Non est autem obllivioni tradendum quod ad maiorem perfectionem suam fuit: nam filios quos de bono et vero coniugio procreaverat, antequam ordinem intraret seculo <d>ereliquit, et ingressus ordinem omnem obedientiam amplectens faciens intus et extra questas utiliter et fructuose ad votum sui presidentis. Qui de hac vita migravit etatis sue anno lxxxx° in senectute bona, susceptis sacramentis salutis, xij die decembris sub annis Domini M°ccc°.xlv°.
■ Nutus non Mutus di ed.
"digiuno della Santa Croce"?, che cos'è? Ce lo dicono le antiche Costituzioni domenicane I, 4: «A festo autem Sancte Crucis [14 sett.] usque ad Pascha continuum tenebimus ieiunium, et Nona dicta comedemus, exceptis dominicis diebus». Nona è parte dell'Ufficio delle ore, tradizionalmente detta verso mezzogiorno.
|93/126|
143. Frater Benedictus de Sancto Stephano. «Secundum nomen suum sic et laus sua» [Ps. 47,11] re et nomine, quia in hac vita a suis parentibus et propinquis multas benedictiones habuit; et quia Cristus eum beatificavit et benedixit quando eum a puerilibus annis nostrum religionis habitum assumere fecit et suo servitio mancipavit, et ordini serviendo in eo quod scivit et potuit per annos viij°. Demum fecit ei Dominus notum finem suum per longevam infirmitatem, quam tulit in patientia mangna. Qui susceptis ecclesiasticis sacramentis obdormivit in Domino in vigilia sancte Lucie [= 12.XII] sub M°ccc°xl°v°.
■ nostrum religionis habitum abitum assumere fecit: scrive così in perfetta continuità di rigo; perplesso circa la correttezza del grafema aspirato habitum, lo riscrive inaspirato; si pente ed espunge abitum con punti sottoscritti!
Atti dei capitoli provinciali, e curriculum scolastico, suggeriscono di distinguere così i fra Benedetto da Orvieto:
a) Benedictus Urbevetanus: MOPH XX, 300/27-28 (1338, stud. in logicalibus in Narni), 325/17-18 (1340, Benedetuccius, stud. di logica in Spoleto). Identificabile col seguente:
Benedictus de Sancto Stephano (OP 1338, † 12.XII.1345, n° 143): MOPH XX, 336/24 (1341 stud. di logica in Gubbio), 356/19 (1344 stud. di filos. in Viterbo). "Santo Stefano" uno dei rioni d'Orvieto.
b) Benedictus Urbevetanus: MOPH XX, 260/6 (1331, baccelliere in Orvieto), 272/17(1332, baccelliere in Anagni), 296/5 (1338, assegnato allo studio generale di Parigi), 297/20 (1338, lettore di filos. in Todi), 308/15-16 (1339, lettore in Orvieto). Sconosciuto o non registrato dal cronista Giovanni Caccia († 1348 ca.).
SOPMÆ I, 188-89; IV, 48-49: attività oratoria che implica anni '60. C. Del Popolo, Una predica in volgare di “frater Benedetuccius” da Orvieto, AFP 77 (2007) 199-233; tenuta in Fir., SMN 25.I.1366/7, in entrambi i mss denominato "fra Benedetto da Orbivieto" (p. 215).
c) Benedictus novitius n° 174 (post 1348)
144. Frater Laurentius Hugolini de Paganutiis et parrochia Sancti Angeli, xx° etatis sue anno ordinem est ingressus. Qui fuit sacerdos et apud mangnates de Urbe multum dilectus. Et quocumque ibat conventualis per conventus nostre provincie, erat apud seculares personas in sua converssatione gratus et aceptus; nec non a suis astrictus consaguineis valde dilectus et carus ex eo quod in eorum agendis negotiis semper erat paratus et servire pro posse. Qui sibi rediderunt vices, minime existentes ingrati; nam eo corpore infirmatus per plures menses in lecto decumbens, servierunt ei cum caritate et humilitate, suum affectum per effectum ostendentes, ut solent matres filiis absque tedio et nausea deser<vire>. Qui suscepit omnia ecclesiastica sacramenta. Eo vero defuncto fecerunt ei honorabiles exequias funerales, convocatis religiosis civitatis de quolibet ordine; sui vero consaguinei mares et mulieres fecerunt super corpus eius planctum permaximum, xviij° die madii. Qui in ordime vixit annis L, sub annis Domini M°ccc°xl°.vj°.
|94/127|
145. Frater Paulus, filius nobilis et sapientis viri domini Cicanni iudicis. Originem traxit ex patre de castro quod dicitur Ficulle, nepos carnalis bone memorie fratris Monaldi superius nominati. Qui ordinem est ingressus xvj° etatis sue anno. Qui avidus fuit et studiosus ad scientiam sacram in tantum quod per capitulum provinciale factus est curssor Sententiarum. Qui et fuit in sua converssatione humilis et pacificus, quietus et Deo devotus. Cui placere singulariter volens, nostram patriam amicos et consaguineos caros dereliquit, transmeare volens ad gentes que Deum ingnorant, moratus inter barbaras nationes plus quam xx annis, et omnibus de seipso dando salutare exemplum ex sua grata converssatione et predicatione. Fratribus vero nostris et conventibus fuit valde utilis, quia eis non habentibus libros ad cultum divinum, scripsit lectionaria plura tam de tempore quam etiam de festis, de litera pulcerrima, quia scriptor optimus erat. Qui vixit in ordine annis xl duobus, et postmodum requievit a laboribus suis anno Domini M°ccc°.xl°viij° in partibus orientis ubi longo tempore extitit, et suis exigentibus meritis probitatis dilectus Deo et gratus quam plurimum omnibus cum quibus conversatus est de partibus orientalibus.
■ ASF, Notar. antecos. 3143 (già B 2129), ff. 69r-70v (Firenze 5.XI.1321): il capitolo conventuale di SMN, presieduto dal priore fr. Tancredi da Orvieto, nomina procuratore (f. 70r-v) fr. Paulum filium domini Cianni de Urbeveteri eiusdem ordinis et conventus licet absentem per riscuotere ed esigere quanto spetta al medesimo fr. Paolo a titolo di eredità del padre messer Cianno.
|95/128|
146. Frater Iohannes de Turri de Alfina, dyocesis urbevetane, fuit sacerdos et predicator. Qui cum esset annorum xvj ordinem est ingressus, in gramatica et musica sufficienter imbutus: qui suam iuventutem virtutibus adornans, Deo et fratribus se redidit gratiosum. Qui et fuit exemplaris et bone vite, tam in seculo quam etiam in ordine fame preclare et fratribus obsequiosus, et infirmis libenter adssistens secundum eorum indigentiam serviendo pro posse. Avidus autem fuit ad studium et sollicitus studens in nostra provincia in artibus liberalibus; postmodum per magistrum ordinis missus est Neapolim ubi floret studium generale, et ibidem ad Dominum migravit, sunptis primo sacramentis salutis cum debita devotione, sub annis Domini M°ccc°xl°viij° in die festo sancti Marci evangeliste [= 25.IV].
■ de Turri de Alfina = Torre Alfina, nord del lago Bolsena, oggi in comune d'Acquapendente, prov. Viterbo; allora in diocesi d'Orvieto (RD Umbria II,193b: "(de) Turri"), che ben asseconda l'appartenenza geografica alla praedicatio del convento orvietano.
MOPH XX, 325/5 (1340, stud. di logica in Arezzo), 336/16 (1341, stud. di logica in Siena), 355/30-31 (1344, stud. particularis theologiae in Siena); detto "de Turri", una volta "de Turri de Urbeveteri".
■ fra Giovanni da Torre Alfina † 25.IV.1348, cronologicamente ultimo deceduto registrato; il susseguente frater Nallus † 9.IV.1348 viene verosimilmente posposto dal cronista Giovanni Caccia a motivo della giunta di legenda agiografica appesa alla vera biografica; poi muore anche il cronista, e tutto finisce!
147. Frater Nallus de parrochia Sancti Iuvenalis, dum esset Bononie et Parisius studens vocatus est et nominatus frater Raginaldus. Qui fuit nimium Deo devotus, pacificus, taciturnus non multum loquens, et sacerdos et predicator gratiosus et bonus. Nam fuit lector urbevetanus et romanus apud Sanctam Mariam super Minervam et in pluribus aliis conventibus nostre provincie. Demum prior provincialis et diffinitor<es?> capituli propter suam laudabilem veram vitam et famam preclaram, ipsum instituerunt priorem Piperni [1343], et fuit primus prior loci illius. Qui in prioratus offitio verbo et |96/129| exemplo multum edificavit et nostrum ordinem promovit pro posse. Cuius bonitate et procuratione sollicita ille conventus con<s>tructus est in domibus edificatus. Plures etiam iuvenes illius terre ad ordinem traxit sua predicatione. Qui fuit profunde humilitatis, singularis pietatis [pietatitis scr.] et continuate devotionis, erga pauperes et infirmos ferventis caritatis, erga delinquentes mangni et discreti çeli, circa dilatationem nostre religionis et ordinis ardentis sollicitudinis; et ideo, ne sua exempla sancta obllivioni tradantur, ad profectum tam audientium quam legentium, merito sunt in hac cronicha apponenda, quam scribens et dictans humiliter eius sine intermissione efflagitat patrocinium, et se ipsum cum suis benefactoribus et legentibus et audientibus que scripta sunt, tota devotione commictit. Cui notum fecit Dominus finem per dies quatuor ante sue mortis ochasum, et testimonio conffessoris sui, cui ultimo fuit conffessus in extremis laborans, dixit: «Iste sanctus Dei est». Qui nunquam sue carnis sensit contagium nec habuit alicuius mortalis criminis in volu<n>tate consensum; sicque totus mundus et purus et sanctus sicut angelus, sacrosancta misteria cum multa devotione et lacrimis suscipiens, migravit ad Dominum ix die mensis aprelis sub annis Domini M°ccc°xl°.viij°.
Qui post suum felicem transitum meruit florere miraculis plurimis.
Nam sacerdos quidam invidus et malingnus suam linguam |97/130| relaxsans contra Dei sanctum prenominatum fratrem Nallum, sta<tim> effectus est mutus; sed penitentia ductus, facto voto et invocato a sancto Nallo patrocinio, benefitium loquele ei restituit.
Et homo quidam habens clux [= crux] inflatum ex nascentiis et ulceribus infect<um>, qui semper erat decumbens in lecto, votum fecit sancto Nallo suum petens auxilium pro sanitate recuperanda et perfecte curatus est. De lecto surgens, cum gaudio et letitia portavit pro oblatione cereum ad eius tumulum.
Item aliut [sic] mirabile miraculum. Nam breviarium suum quod in itinere portare consuevit, cecidit in fluvium, ubi stetit per magnum spatium diei in profundo aquarum. Sic eum sua oratione intactum ab aquis traxsit ac si fuisset in sicco armario custoditum. Et hoc magnificat miraculum quod nec tabulam nec pannum nec corium nec aliquod habebat conservatorium.
Item cum fecisset emi a magistro charpentario trabem unam et in ecclesia apponenda, inventa est finaliter brevis et inutilis pro opere ecclesie. Ipse vero dixit carpentario: «Expe<c>tate me». Et vadens ad cellam, stetit in orationc per horam, et reverssus dixit: «Accipiatis mensuram». Et inventa est trabs tantum crevisse quod necesse fuit ex ea mangnam partem incidi.
Et plura alia miracula operatus est Dominus per servum suum sanctum Nallum, «que non sunt scripta in libro hoc» [Ioh. 20,30]. Et quia omnibus de Piperno grata fuit sua predicatio et converssatio sancta, inde est quod comune pipernense, in die qua sepultus est, fecit exequias funerales valde honorabiles necnon bomines et mulieres venerunt.
| qui e così termina il lavoro del cronista fra Giovanni di Matteo Caccia da Orvieto |
■
fra Nallo (= Naldo o Reginaldo) di maestro Lotto da Orvieto
(† 9.IV.1348),
dove
Nallo è caratteristica assimilazione progressiva
dell'area.
MOPH XX, 254/18 (1330, baccelliere in Orvieto: «fr. Nallum
magistri Loth
Urbevetanum»), 260 /18
(1331 studente
nelle studio generale fiorentino),
301/6-7 (1338),
321/23 (1340
«fr. Naldum
Urbevetanum» lettore in Prato), 338/36 (1341), 347/15 (1343).
prior provincialis (= fr. Andrea di Vanni del Gallo da Firenze, 1342-44) e definitori del capitolo provinciale 1343.
Priverno (pr. Latina): 1343 «Facimus locum de Piperno conventum, ubi facimus priorem fr. Nallum de Urbeveteri», e assegnazione di frati 13 tot. (MOPH XX, 347/14-21). Precedenti privernati: MOPH IV, 212/1-2 (1331 licenza di porvi unam domum); e sempre locus (non conventus) MOPH XX, 302/17 (1338), 315/3 (1339), 321/14 (1340). G. Villetti, L'architettura degli ordini mendicanti a Priverno nel Due-Trecento, «Palladio» 6 (1993) 23-36: dedicata a San Tommaso d'Aquino, la chiesa (e convento) viene edificata in pieno Trecento (p. 30b).
■ Raimondo da capua, Legenda beate Agnetis de Monte Policiano [1365-66], ed. S. Nocentini, Firenze (Ed. del Galluzzo) 2001, 100: «fuit enim quidam frater Ordinis Predicatorum in conventu Urbevetano, Nallus nomine, sed nullo vitio, per quem omnipotens Deus miracula plura ostendit in morte, cuius propria scriptura didici quod modo subinfero. Fuit enim, sicut ipse testatur, in civitate Urbevetana quedam mulier Nonna nomine, que...». Fra Nallo non redige una legenda, ma scrive o annota per iscritto fatti straordinari occorsi alla morte di Agnese († 20.IV.1317). Lavoro modesto, se vogliamo, ma sufficiente per inserire Nallo fra gli Scriptores OP. Difficile credere che Raimondo da Capua, nato intorno al 1330 e studente di diritto in Bologna prima di farsi domenicano, abbia potuto conoscere di persona Nallo († 1348). Ne ha letto invece gli appunti scritti di sua mano («propria scriptura»), e li riutilizza nella Legenda di Agnese.