⌂ |
Regesta litterarum ■ AGOP IV.3 (1474-79): Provincia Romana ff. 52-69, 125-129, 290-307 ■ |
||
ë |
|127r|
Omnibus prioribus et priorissis, ac presidentibus et fratribus et sororibus universis, conventuum Sancte Marie Novelle de Florentia et Sancti Dominici de Prato et monasteriorum qui sunt in civitate florentina et terra pratensi notificatur quod sunt exempta ab omni cura provincialis et sunt immediate sub cura rev.mi magistri. Datum Rome, xxv novembris 1475, sicut habes in copia signata †.
Frater Nicolaus Mazzuoli, prior serazan(ensis), fuit absolutus in penam, propter contemptum provincialis capituli, et fuit factus vicarius usque ad electionem et confirmationem et presentiam novi prioris; frater Bartholomeus de Luca; sicut habes in copia signata ┼. Datum Rome, xxv novembris.
Patres et fratres Sancte Marie Novelle de Florentia exhortantur ad obediendum magistro Laurentio priori; et si quid discordie sit, recurrant ad eum quia rev.mus magister conventum sub sua cura retinuit. Datum Rome, xxv novembris.
Frater Augustinus Thomme de Gherardinis de Florentia habuit licentiam audiendi confessiones omnium, nullis obstantibus; sed servatis sacris sanctionibus. Nullus inferior. Datum Rome, xxv novembris.
Frater Geminianus Laurentii de Florentia fuit assignatus in conventu Sancte Marie Novelle, non obstantibus literis magistri Martialis, et confirmantur acta et gesta in capitulo provinciali anonino in eius facorem. Nullus inferior. Datum Rome, xxv novembris.
Magistro Dominico Barholomei committitur confirmatio prioris serazan(ensis). Datum Rome, xxv novembris.
Raynerius et fratres de Ricasolis de Florentia habuerunt confirmationem cappelle eis concesse in Sancta Maria Novella a fratribus de cappella que dicitur Puritatis, et unius misse dicende perpetuo(?) ad altare dicte cappelle, sicut continetur in publicis instrumentis inde confectis. Datum Rome, xxiij novembris. Et nullus inferior.
Magister Christoforus de Masis de Florentia deputatur in predicatorem future quadragesime in coventu perusino. Datum Rome, xxv novembris.
Frater Nicolaus de Florentia, baccalarius, assignatur in conventu Sancti Miniatis. Datum Rome, xxv novembris.
Fratri Andree Cecchi de Palais precipitur sub pena excomunicationis quod solvat magistro Laurentio Gherardini et domine Lucie de Perusio quicquid debet infra sex dies, vel componat cum magistro Laurentio pro se et pro domina Lucia. Datum Rome, die xxvij novembris.
Frater Iohannes Antonii Zarne(?) de Terracena fuit assignatus in conventu Narnee, non obstantibus actis capituli provinciali ananini; a quo conventu narneensi non potest amoveri ab inferiori. Datum Rome, xxvij novembris.
|127v|
Magister Angelus de Tybure fuit exemptus ab omni cura sui prioris, et suppositus cure rev.mi magistri. Datum Rome, xxvij novembris 1475.
Frater Vincentius Bernardi de Florentia habuit licentiam standi extra ordinem, sed non permanendi ad officiandum diutius in civitatibus ubi sit conventus ordinis, nisi cum fratre Honofrio de Florentia; et potest petere elemosinas, confiteri cui velit(?) et bis in anno. Et nullus inferior. Sed propter debitum vel delictum etc. Datum Rome, xxix novembris.
Frater Antonius Leonardi de Viterbio habet licentiam propter suas infirmitates et alias necessitates recipiendi elemosinas, non obstantibus ordinationibus, quibus derogatur hac vice. Datum Rome, j decembris.
Frater Arnaldus de Hercl<?> fuit translatus de provincia Romana et de conventu Sancte Sabine ad provinciam Theutonie ad conventum qui eum recipere voluerit. Et si propter infirmitates non invenerit locum, potest stare extra ordinem, et servire ecclesiis et cappellis et aliis nobilibus personis et honestis sine inferioris molestia. Sed propter debitum vel delictum. Datum Rome, ultima novembris.
Frater Vincentius Francisci de Urbeveteri ob contemplationem rev.mi domini cardinalis Sancti Marci habuit licentiam servire ecclesie Sancti Iohannis Baptiste in Urbeveteri et recipere elemonsinas, et nullus inferior etc. Sed propter debitum vel delictum etc. Datum Rome, die prima decembris.
Frater Ambrosius de Pazziis de Terracena fuit auctoritate privilegiorum electus et confirmatus in priorem conventus terracenensis, et fuit revocata electio facta de fratre Angelio de Ciciliano eo quod minus aptus videretur ad regimen. Et datur priori fratri Anbrosio plena auctoritas etiam expellendi fratres inutiles, invocato auxilio brachii secularis; et potest vestire duos conversos, confiteri etc., exequi ultimas voluntates, presentare fratres etc. Datum Rome, prima decembris.
Frater Iulianus de Prato fuit assignatus in coventu urbevetano. Datum Rome, x decembris.
Frater Georgius de Viterbio fuit assignatus in conventu spoletano et remotus a conventualitate conventus Fulginei, et precipitur sibi quod infra triduum arripiat iter. Datum Rome, x decembris.
Priori conventus Fulginei datur licentia quod revocet ad conventum fratrem Donatum de Bergomo conversum, qui est in ecclesia Sancti Miliani de Trevio, ut patet in folio 199, et cogat redire ad conventum vel deserere illam ecclesiam, etiam cum auxilio brachii secularis; et si ipse frater Donatus senserit se gravatum, compareat coram rev.mo magistro infra biduum a notitia; alias elapso biduo expellatur. Datum Rome, x decembris.
Fratri Iohannantonio de Fulgineo, qui per capitulum provinciale ananinum fuit assignatus in conventu Sancte Marie Novelle de Florentia, precipitur sub pena excomunicationis et privationis misse - quas penas incurrat ipso facto etc. - quatenus infra tres dies arripiat iter ad dictum conventum florentinum. Datum Rome, x decembris.
|128r|
Frater Franciscus de Luca habuit licentiam standi in insula Rhodi, et alibi ubicumque, extra ordinem cum fratre Iuliano de Monopli ad officiandum eclesias et cappellas, et possit recipere elemosinas, et bis in anno confiteri. Nullus provincialis vel vicarius vel alius inferior impediat. Datum Rome, x decembris 1475.
Frater Philippus de Thaurino, qui per acta provincialis capituli romani, Ananie celebrati, fuerat remotus a provincia Romana et a conventu pratensi, ubi erat filius nativus, declaratur pertinere ad dictam provinciam Romanam et ad dictum conventum pratensem pro filio nativo, non obstantibus dictis actis ceterisque(?) contrariis. Nullus inferior. Datum Rome, die xi decembris.
Frater Philippus de Thaurino conventus pratensis fuit assignatus in conventualem conventus perusini et ad pulsandum ibi organa. Datum Rome, xj decembris.
Fratri Thomme de Prato precipitur sub pena excomunicationis quod infra tres dies solvat fratri Iuliano de Prato lib. 4 cum dimidio, si debitor est, vel cum eo componat; alis non potest absolvi nisi a magistro. Datum Rome, xj decembris.
Priori conventus spoletani datur auctoritas recipiendi et assignandi fratres undecunque ad eum venientes, et cogendi fratres extra ordinem morantes redire ad conventum suum, non obstantibus aliquibus literis eis concessis; et potest ad hoc invocare auxilium brachii secularis. Et debet compellere fratres ad reddendum rationem sue administrationis, et sic significet magistro rev.mo quid invenerint; et si fuerint negligentes, incurrant penam gravioris culpe. Et mandatur omnibus quod obediant. Datum Rome, xj decembris.
Frater Çenobius della Casa habuit concessionem camere secunde in dormotorio [sic] superiori, in latere dextro versus ortum, ingrediendo ad habitationes pape; quam possit inhabitare quamdiu vixerit. Nullus inferior etc., salvo tamen ordine antiquitatis et graduum, et interveniente ad hec consensu maioris partis patrum dicti conventus. Datum Rome, xij decembris.
■ dicti conventus: l'estratto ha omesso di menzionare il convento in questione; si tratta «de conventu Sancte Marie Novelle de Florentia» (f. 68r); l'orto e il chiostro sottinteso è del cosiddetto "secondo chiostro". Fra Zanobi muore in Pitigliano, ag. 1476 (Cr SMN n° 686).
Frater Iacobus Iohannis habuit concessionem camere que olim fuit magistri Iacobi Dominici in suo conventu Sancte Marie Novelle de Florentia, servato ordine antiquitatis et graduum, et interveniente consensu maioris partis patrum dicti conventus, secundum ordinationes aliis per me factas. Datum Rome, die xiij decembris.
Conventui Sancti Geminiani datur facultas alienandi quandam petiam terre silvestris et quandam domunculam ruinosam, et convertere pretium in emptionem cuiusdam molendini ad oleum, et cuiusdam vinee pulchre et fructuose. Item posset vendere petias terre inutiles, et convertere pretium in possessionem pulchram quam vult dare conventui Honofrius Petri, dum tamen interveniat consensus rev.di vicarii generalis Congregationis Lombardie, vel sui substituti fratris Santis de Florentia. Datum Rome, die xv decembris.
|128v|
Fratri Andree de Pisis precipitur sub pena exomunicationis quod solvat fratri Innocentio de Brixia duc. x ex mutuo, et bon(onienses?) xlviij pro expensis, si ita est; vel componat infra sex diex etc. Datum Rome, xv decembris 1475.
Frater Matheus de Aquila, prior conventus Sancte Marie de Quercu, fuit absolutus ab officio prioratus quandocunque legi fecerit istas literas in capitulo coram fratribus; et tunc instituitur vicarius magister Petrus Ricius de Viterbio cum plenitudine potestatis, quousque prior est confirmatus et presens in conventu. Datum Rome, xx decembris.
Fratri Ludovico de Pisis, priori conventus pisani, fuit data facultas dispensandi cum fratribus nativis, vel morantibus in suo conventu pisano, ad sacerdotium in xxij anno. Datum Rome, xx decembris.
Priorisse et sororibus Sancti Dominici de Pisis datur facultas vendendi et alienandi et locandi bona dicti monasterii pro utilitate evidenti monasterii, servatis tractatibus et aliis de iure servandis, et interveniente assensu prioris Sancte Catherine de Pisis. Datum Rome, xx decembris.
Priori et patribus de consilio presentibus et futuris conventus viterbiensis precipitur ne de cetero faciant edificia ultra summam unius ducati, nec distribuant pannos dine consilio patrum; et si prior aliter fecerit, incurrat penam gravioris culpe et sit ipso facto absolutus ab officio prioratus, et procedatur ad electionem alterius prioris. Vestimenta tamen et alimenta necessaria fratribus administrentur. Datum Rome, xx decembris.
Fratri Dominico del Pallante, conventus Campi Regii senensis, precipitur sub pena excomunicationis late sententie quod infra tres dies solvat fratri Bartholomeo de Sancto Miniate duc. unum, si sibi debet, ut asseritur. Datum Rome, xxx decembris.
Magistro Angelo Antonii Gilii de Tybure datur facultas quod possit de bonis sibi ab ordine concessis, que sunt ex patrimonio suo, dare sorori sue Vannuggie id quod sibi videtur teneri eidem, quia administravit bona sua; potest etiam dare servitoribus et famulis pro mercede; similiter et fratribus nostri ordinis, secundum conscientiam suam. Potest etiam edificare et ornare cappellam in ecclesia sui conventus tyburtini, et approbatur dispositio dicte cappelle per eum facta et ordinata. In omnibus autem predictis, gravatur districte sua conscientia. Nullus inferior. Datum Rome, xxxj decembris.
Frater Petrus Bernardi, conventus Sancte Marie Novelle de Florentia, fuit assignatus magister studentium in conventu thaurinensi provincie Lombardie pro anno futuro. Datum Rome, die prima ianuarii.
Frater Sinibaldus, de conventu Sancte Marie Novelle de Florentia, propter multos labores quod pertulit in suo conventu, habuit gratias et exemptiones supprior(um) dicti conventus; et insuper eximitur ab ebdomadarie chori. Nullus inferior. Datum Rome, ij ianuarii.
|129r|
[folio 129r non disponibile tra le copie dei miei files digitali!]
Frater Salvator de Aretio novitius...
|129v|
Frater Marianus Cole de Roma habet licentiam eundi ad scolas grammatice sine impedimento inferioris, dummodo divinum officium in choro conventus in quo ex obedientia steterit tempore congruo non deserat. Datum Rome, 27 ianuarii <1476>.
Magistro Christoforo provinciali, magistro Benedicto et magistro Antonio committitur quod videant computa expensarum factarum in fabrica dicte ecclesie in de(?) duc. 110 vel circa, et ponant in libris conventus ad rationem suam secundum quod in veritate invenerint, iustitia mediante. Datum Rome, 29 ianuarii.
Frater Petrus Iusti del Occhio de Sancto Geminiano habuit licentiam propter suas infirmitates et necessitates standi extra ordinem, et officiandi ecclesias et recipiendi elemosinas ?posse confiteri omnibus ?? ?? in anno plenarie. Nullus inferior. Datum Rome, xxx ianuarii.
Magister Antonius Schiattesius de Florentia habuit concessionem camere que olim fuit fratris Andree de Oricellariiis, cum orto et omnibus pertinentiis, que camera alias sibi fuit concessa ab ordine et per me; et revocantur omnes alie concessiones per quandocumque facte, et omnes divisiones facte de dicta camera vel aliqua parte ipsius; et potest eam tenere toto tempore vite sue. Et nullus inferior molestet. Datum Rome, prima februarii.
Magister Amadeus de Pisis fuit assignatus in predicatorem future quadragesime in conventu Civitatis Castelli. Datum Rome, prima februarii.
Frater Marcus de Piperno fuit assignatus in suo conventu Piperni; et prior permittat eum ire ad scolas grammatice et cantus, in quantum permittit religionis honestas et commoditas conventus. Datum Tybure, 4 februarii.
Frater Petrus Pucii de Civitate Vetula fuit assignatus in studentem theologie honoris in conventu senensi de Campo Regio cum gratiis consuetis. Datum Rome, v februarii.
Frater Marianus Dominici de Cortonio fuit assignatus ad predicandum in conventu rheatino pro ista futura quadragesima. Datum Rome, vij februarii.
Magister Antonius Thomme Schiattesius de Florentia fuit assignatus in predicatorem future quadragesime in suo conventu Sancte Marie Novelle. Datum Rome, viiij februarii.
Magister Benedictus Laurentii de Viterbio fuit electus a maiori parte fratrum conventus Sancte Marie in Gradibus de Viterbio, et ideo confirmatus cum plenaria autoritate solitam, ut moris est. Datum Rome, ix februarii.
Frater Angelus Antonii de Viterbio habuit licentiam propter studium et alias necessitates standi extra ordinem usque ad capitulum generale, et officiandi ecclesias et cappellas et recipiendi elemosinas et confitendi bis in anno. Nullus inferior, nisi propter debitum vel delictum. Datum Rome, xiiij februarii.
Frater Sebastianus Rubini, de conventu Sancte Marie Novelle de Florentia, fuit assignatus in conventu Sancti Dominici in Campo Regio de Senis. Datum Rome, xj februarii.