⌂ |
Regesta litterarum ■ AGOP IV.3 (1474-79): Provincia Romana ff. 52-69, 125-129, 290-307 ■ |
||
ë |
|125r|
E. Provincia Romana
1475
Frater Michael Saporosi de Spoleto fuit assignatus in suo conventu spoletino. Datum Rome, die xxiij septembris 1475.
A capo pagina, margine sinistro: E. (= lettera seriale connessa con Provincia Roma
na in f. 3r); e poco sotto: Continua post folium 69.Frater Sebastianus Iacobi de Spoleto fuit assignatus in conventu aquilano provincie Regni. Datum ut supra.
Frater Paulus Bartholomei de Viterbio habuit licentiam standi in castello Barbarani, cum personis honestis, pro discenda grammatica per annos duos immediate sequentes a notitia presentium. Datum Rome, die xxv septembris.
Frater Paulus de Calabria, conventus Sancti Dominici de Reate(?), fuit iterum restitutus ad gratias ordinis sicut fuerat per Martialem antea restitutus, quibus gratiis potest uti sine molestia alicuius. Nullis obstantibus. Datum Rome, 27 septembris.
Magister Thommas de Lavechis, civis romanus et prothomedicus, commendatur omnibus conventibus ordinis ut benigne recipiatur cum ad eos declinaverit cum famulis et equis, presertim cum non intendat gravare conventus in expensis. Datum Rome, xxx septembris.
Frater Dominicus Nicolai de Roma, qui a rev.mo domino cardinali rothommage<n>si factus fuit cappellanus et familiarius, habuit licentiam standi in obsequium dicti rev.mi domini cardinalis rothomagensis, et officiandi suas ecclesias et cappellas, et standi ubi ipse dominius rev.mus cardinalis voluerit pro obsequio suo, sine inferioris molestia. Sit tamen sub obedientia ordinis in casibus debiti et delicti. Datum Rome, die xxx septembris.
Presidenti et fratribus Sancte Marie in Gradibus de Viterbio precipitur sub pena exomunicationis quod nullum ex libris per magistrum Christoforum Iacobi provincialem, positis ad comunem usum dicti conventus, extrahant vel ??? aut impignorent; et precipitur magistro Petro Ricio et fratri Dominico Finario(?) quod Pisanellam ex dictis libris reponant in libraria infra triduum. Datum Rome, ij octobris.
Frater Franciscus de Vetralla, conventus viterbiensis, habuit licentiam predicandi cum uno socio sibi grato, ubi fuerit evocatus. Datum Rome, ij octobris.
Frater Iohannes Augustini de Sancto Miniate, biblicus, habuit licentiam ut accipiat ecclesiam Sancte Reparate in castello Maentie pro hospitio ordinis, si eorum ad quos spectat assensus advenerit; et quod disponat pro loco et conventu ordinis si sedis apostolice auctoritas intervenerit; similiter possit capere alia loca, sine inferioris molestia, salvo iure cuiuscumque et servatis canonicis sanctionibus. Datum Caiete, ix octobris.
Frater Marianus Antonii de Rehate, cui ordo concessit quandam vineam, habuit licentiam ut in profestis diebus, finito divino officio in conventu, possit exire ad dictam suam vineam pro cultura; sine impedimento alicuius inferioris, nisi urgens necessitas pro conventus utilitate eum in aliquo ex obedientia occuparet. Datum Ananie, die x novembris.
|125v|
In conventu florianensi cella que est prima in dormitorio, in latere sinistro supra sacristiam, que dicitur edificata a domina Batholomea, uxore olim Rentii Simonis, pro usu predicatoris, deputatur predicatori qui ibi erit in quadragesima; nullis in contrarium facientibus obstantibus. Datum Ananie, x novembris 1475.
Frater Marinus de Eugubio habuit licentiam standi extra ordinem usque ad capitulum generale sequens, et officiandi ecclesias et cappellas, sine molestia inferioris; sed ex debito vel delicto subsit priori in cuius terminis. Datum Ananie, x novembris.
Frater Marcus Laurentii de Perusio fuit assignatus in predicatorem future quadragesime in conventu florianensi. Datum Ananie, x novembris.
Soror Maria de Puliensibus, monasterii Sancti Nicolai de Prato, potest tenere pro usu suo cameram et omnia bona sororis Orecte. matertere et magistre sue, post eius obitum, sine impedimento alicuius inferioris. Datum Ananie, xiij novembris.
Sorores Oretta, Mathea et Cosa, monasterii Sancti Nicolai de Prato, habuerunt confirmationem cuiusdam concessionis eis facta a sorore Paula de quadam petia terre, confirmata etiam per rev.dum provincialem. Datum Ananie, xiij novembris.
Frater Alexius de Roma, qui habet in ordine annos circiter xlv, fuit exemptus a ebdomadaria; et nullus inferior molestet. Datum Ananie, xiij novembris.
Frater Alexius predictus habuit licentiam standi extra ordinem per triennium hodie incoandum, et potest officiare ecclesias et cappellas, et elemosinas recipere; et nullus inferior etc. Datum Ananie, xiij novembris.
Omnibus presidentibus et fratribus provincie Romane, etiam conventuum reformatorum, precipitur sub pena absolutionis ab officiis - quam ipso facto incurrant - quod de cetero nullum fratrem recedentem vel fugientem a Congregatione Lombardie retineant in conventibus suis nisi habeat licentiam in scriptis a rev.do vicaro generali Congregationis Lombardie vel a rev.mo magistro; et si quos habent, statim remictant, salvo iure hospitii ad modicum temporis. Nullus inferiot mutet. Datum Ananie, xiij novembris.
Frater Antonius Andree Minuccii de Florentia habuit dispensationem ad sacerdotium in xxij anno completo. Datum Ananie, xiij novembris.
Frater Dominicus Iohannis de Cortonio fuit assignatus in conventu cagliensi, cum licentia quod possit bis in ebdomada exire in diebus profestis ad celebrandum ad ecclesiam Sancti Antonii, sine inferioris molestia, nisi urgens necessitas conventus aliud requirat. Datum Ananie, xiij novembris.
Frater Matheus Panichi de Florentia fuit assignatus in predicatorem future quadragesime in conventu Sancte Marie in Gradibus de Viterbio, cum precepto quod vadat tempore debito. Nullus inferior. Datum Ananie, xiij novembris.
Frater Franciscus Thomme de Florentia fuit assignatus in magistrum studentium in conventu suo Sancte Marie Novelle de Florentia. Et nullus inferior impediat. Datum Ananie, xiij novembris.
|126r|
Frater Christoforus de Senis, prior conventus rheatini, habuit literas sue absolutionis legendas ad suum beneplacitum; non tamen potest absolvi ab aliquo inferiori; et si secus fiat, decernitur irritum et inane, nullis literis obstantibus. Datum Ananie, xiij novembris.
Frater Petrus Paulus de Senis fuit assignatus in suo conventu de Campo Regio ad legendum libliam pro tertio anno, idest pro anno sequenti, cum gratiis consuetis. Et nullus inferior molestet. Datum Ananie, xiiij novembris.
Magister Simon de Senis fuit assignatus in regentem studii in conventu Campi Regii cum gratiis consuetis, sine impedimento inferioris. Datum Ananie, xiiij novembris.
Frater Antonius de Tortona, prior conventus eugubini, habuit licentiam recipiendi fratres undecunque advenientes, quotquot utiles iudicaverit pro conventu; et potest ibi eos assignare, dummodo non sint fugitivi vel alibi in penitentiam assignati. Datum Ananie, xiiij novembris.
Priori arretino datur auctoritas corrigenti et incarcerandi fratres discolos et scandalosos discurrentes per suos terminos, et excomunicandi eos, etiam invocato auxilio brachii secularis, nullis literis suffragantibus eis. Nullus inferior eum impediat aut huiusmodi fratres defendat. Datum Ananie, xv novembris.
Magister Iohannnes de Narnea, prior tyburtinus, habuit literas sue gratiose absolutionis, ad placitum legendas; quibus lectis, vicarius sit usque ad novum priorem; et non potest ab alio absolvi vel impediri a vicariatu; et si secus fieret, decernitur irritum et inane, nullis obstantibus. Datum Ananie, xv novembris.
Dum essent differentie inter fratrem Petrum Nicolai de Senis et fratrem Franciscum Blaxii de Sancto Geminiano occasione ducat(orum) 127 quos frater Petrus mutuaverat fratri Francisco, secutum est laudum: quod frater Franciscus daret fratri Petro quolibet anno duc. 7. Postea illo non solvente, annullatum est compromissum et laudum per rev.mum magistrum, et reposite sunt parte in iuribus suis. Demum adhuc nolente satisfacere dicto fratre Francisco, rev.mus magister reintegravit laudum et obligavit partes ad observantiam; et mandavit omnibus presidentibus ordinis in virtute sancte obedientie et rogavit alios magistratus ut - ad requisitionem dicti fratris Petri - cogant preceptis, carcere et arrestatione bonorum et omnibus modis dictum fratrem Franciscum ad observantiam laudi et ad satisfaciendum quicquid ei debet. Et insuper ad satisfaciendum conventui senensi quicquid habet de bonis fratris Thomme de Senis ???. Et nullus inferior mutet vel dictum fratrem Franciscum tueatur. Datum Ananie, xv novembris.
Prioribus, patribus et fratribus presentibus et futuris conventus Sancti Geminiani precipitur sub pena absolutionis a officii<s> et sub pena excomunicationis late sententie - quas penas incurrat quilibet contrafaciens ipso facto - quatenus de cetero nullo modo alienent, vendant vel permutent possessiones et bona immobilia conventus acquisita vel acquirenda sine expressa licentia generalis habita in scriptis per patentes literas. Et nullus inferior mutet hec. Concessio tamen domus facta laico cuidam rustico approbatur. Datum Ananie, xv novembris.
Frater Honofrius de Florentia, qui - ut patet folio 57 - fuit factus vicarius Sancti Petri Maryris de Florentia, confirmatur, et potest stare apud monasterium et assumere et mutare unum socium. Et nullus inferior eum aut socium molestet. Datum Ananie, xv novembris.
|126v|
Frater Iohannes Augustini de Sancto Miniate, baccalarius, fuit missus ad predicandum per provinciam Regni in conventibus et locis ubi ordinaverit frater Gaspar de Suessa, rev.dus vicarius conventuum reformatorum totius provincie Regni; et fuit sit datus in socium frater Iohannes Michael de Saviliano. Datum Ananie, xvj novembris 1475.
Frater Sebastianus Angeli de Perusio habuit licentiam sumendi insignia magistralia, completa lectura sua, in universitate perusina sub decano vel alio magistro in theologia ordinis nostri; cum gratiis consuetis, sine inferioris molestia. Datum Rome, xviij novembris.
Frater Thommas Nicolai de Roma fuit assignatus in conventu pennensi provincie Sancti Dominici, et habuit dispensationem ad sacerdotium in xxij anno completo. Datum Rome, xx novembris.
Frater Iohannes ser Uberti de Florentia fuit assignatus in conventu pratensi. Datum Rome, xx novembris.
Frater Georgius de Ripolis fit vicarius conventus pratensis usque ad electionem et confirmationem prioris futuri; et absolvitur frater Iohannes Iohannis de Sancto Miniate, qui non debebat confirmari in priorem. Nullus inferior. Datum Rome, xx novembris.
Magistro Guillielmo Simonis de Florentia precipitur sub pena absolutionis ab officio prioratus quo fungitur, et excomunicationis late sententie, quod intra sex dies solvat magistro Iacobo Petri vel eius mandatario duc(atos) quatuor, si sibi eos debet, vel cum eo componat. Datum Rome, xx novembris.
Frater Thommas Petri de Florentia fuit assignatus ad legendum bibliam pro forma et gratu in conventu Minerve cum gratiis consuetis, sine inferioris molestia. Datum Rome, xxj novembris.
Frater Geminianus Laurentii de Florentia fuit assignatus in conventu Sancte Marie Novelle; nullis obstantibus, recipiatur. Datum Rome, xxij novembris.
Fratri Andree de Pisis precipitur sub pena excomunicationis late sententie quatenus infra tres dies a notitia presentium debeat solvere fratri Gabrieli de Alzano unum ducatum, si ita est ut sibi debeat; vel cum eo componat. Datum Rome, xxiiij novembris.
Magistro Laurentio de Gherardinis, priori conventus Sancte Marie Novelle de Florentia, imponitur quod iudicet inter fratrem Gabrielem de Alzano et magistrum Iacobum Petri de equo qui valet(?) sex ducat., et cogat ad reddendum, si ita test, preceptis et censuris; et mandatur magistro Iacobo quod infra triduum restituat quicquid sententiatum fuerit per magistrum Laurentium, sub pena excomunicationis late sententie. Nullus inferior. Datum Rome, xxiiij novembris.
Frater Thommas de conventu urbevetano ob cont??plationem, maxime rev.mi domini cardinalis senensis, fuit assignatus in biblicum extra ordinarium in conventu senensi, cum gratiis consuetis. Datum Rome, xxiiij novembris.