precedente successiva

Regesta litterarum
fratris Leonardi de Mansuetis de Perusio, 1474-1480

■ AGOP IV.3 (1474-79): Provincia Romana ff. 52-69, 125-129, 290-307 ■

    ë  

|303r|

Universis fratribus ordinis precipitur sub pena excomunicationis late sententie ipso facto quod infra xv dies restituant vel revelent priori conventus placentini noviter reformati quicquid habent de libris, calicibus, iocalibus et rebus dicti conventus, aut sciunt; alioquin carcere et furto iudicio punientur, et non possunt absolvi ab aliquo. Datum Venetiis, xvj maii 1477.


debet esse infra 320 al marg. sinistro, della medesima mano.


Frater Iohannes de Visso, conventus perusini, fuit assignatus in biblicum pro 4° anno, a capitulo romano citra, in conventu Sancti Dominici de Ferraria cum gratiis consuetis. Datum Venetiis, xxij maii.


a capitulo romano.: maggio 1474. Cf. MOPH VIII, 331; AFP17 (1947) 223-34.


[seguono giunte, in parte scritte in marg. sin.:] Die 20 martii habuit confirmationem dictarum literarum et noviter assignatus pro biblico ut supra. Datum Rome.

Frater Thommas de Florentia habuit licentiam exigendi bona sua patrimonialia et illis utendi sine inferioris molestia, per se vel procur(atorem) in omni curia. Datum Venetiis, ultima maii. Iterum habuit dictam licentiam x decembris, proprietate conventui suo reservata. [in marg. sin., ma che sembra appartenere a questo item:] Die 25 maii 1478 fuit assignatus pro 2° anno.

Magister Guillielmus Nicolai de Aquis, alias de Florentia, mittitur Lucam et assignatur in conventu lucensi, ubi debet cum socio manere donec de eo aliter ordinetur. Datum Venetiis, 3 iunii.

Frater Bartholomeus de Eugubio habet licentiam standi per triennium hodie ??? in provinciis Francie, Anglie, Tholosana et aliis, et discurrere(?) per conventus et loca, et manere in conventibus et apud seculares, propter expeditionem regociorum suorum; et finitis tribus annis habet preceptum quod redeat Eugubium. Nullus inferior, sub pena transgressionis precepti. Datum Venetiis, xj iunii.

Conventus fesulanus, de assensu rev.di vicarii et patrum Congregationis Lombardie, fuit submissus Congregationi Observantie Tuscie et remotus a Congregatione Lombardie, mandando eis quod obediant magistro Simoni de Florentia vicario, cui datur plena potestas super dicto conventu sicut super aliis sibi creditis. Datum Padue, 27 iunii.

Frater Marcus Thommaselli de Roma fuit factus iubilarius. Datum Padue, 30 iunii.

Frater Donatus Antonii de Arretio habet licentiam standi extra ordinem ubique, et officiandi et bis in anno confitendi. Datum Padue, iiij iulii.

Magistro Dominico de Flandria, regenti conventus Sancte Marie Novelle de Florentia, precipitur sub pena excomunicationis quod infra triduum restituat fratri Andree de Mediolano vel eius mandatario unum lapidem pretiosum, vel cum eo concordet; et priori conventus precipitur quod faciat hec observari. Datum Ferraie, xj iulii.

Dominus Philippus Francisci del Groppante, qui fuit frater ordinis, potest exigere legatum ??? del Groppante sibi relictum dum esset in ordine, et commendatur conventibus ordinis. Datum Bononie, xviij iulii.

Frater Petrus de Petra Sancta fuit assignatus in suo conventu lucensi. Datum Perusii, 4 augusti.

Frater Petrus Leonardi de Narnea fuit assignatus in loco Sancti Vincentii de Nursis. Datum Perusii, xviij augusti.

Frater Silvester de Perusio fuit licentiatus ab ordine, ita quod infra bimestre habitum alterius religionis assumat, alias remaneat ordini subiectus. Datum Perusii, xix augusti.

|303v|

Frater Ambrosius de Terracena fuit assignatus in conventu Maioricarum provincie Aragonie. Datum Perusii, xx augusti 1477.

Frater Thommas Christofori de Perusio fuit assignatus in conventu Ravenne. Datum Perusii, die xxv augusti.

Frater Iohannes Augustini de Sancto Miniate fuit assignatus ad legendum Sententias extraordinarie pro forma et gradu magisterii in conventu perusino, cum gratiis consuetis. Datum Perusii, die xxx augusti.

Frater Mariottus deViterbio habet licentiam standi in obsequium domini Bernardi de Cardulis de Narnea ad officiandum ecclesias suas, et bis in anno etc. Datum Rome, vi septembris.

Frater Lazarus de Mutina, prior conventus Sancte Marie de Quercu, habuit literas sue gratiose absolutionis legendas ad beneplacitum, et potest predicare ubi prior vel provincialis voluerit vel vicarius generalis conventuun reformatorum Romane provincie. Datum Rome, 27 septembris.

Frater Iulianus Antonii de Sancto Geminiano assignatur in suo conventu Sancti Geminiani donec vicarius Lombardie aliud ordinaverit. Datum Rome, 29 septembris.

Magister Guillielmus Simonis de Florentia habet licentiam standi extra ordinem et ter in anno confitendi. Datum Rome, 29 septembris. Sed magister non vult quod stet Rome atque Florentie.

Ponz??tta, qui stat in conventu Sancte Marie de Quercu, non potest amoveri sine licentia magistri. Datum Rome, 30 septembris.

Pro monasterio Sancte Aure de Urbe fuerunt quedam facta per magistrum rev.mum, sicut habes in copia signata A. Datum Rome, 28 septembris.

Pro eodem monasterio. Datum Rome, 28 septembris N.

Frater Michael Bartholomei de Florentia habet licentiam standi in omni conventu qui eum voluerit retinere. Datum Rome, x octobris.

Frater Bartholomeus Iohannis Bernardi de Trebbiano, conventus lucensis, habuit licentiam recuperandi bona sua et comparendi in iudicio, et habet usum eorum et usum fructum quandiu vixerit, proprietate conventui reservata. Et nullus inferior, si honeste vixerit. Datum Rome, 15 octobris.

Magister Franciscus Laurentii de Roma fuit confirmatus in piorem conventus Sancte Marie super Minervam cum auctoritate solita. Datum Rome, xx septembris. Qui, amoto alio priore, unanimiter fuerat electus.

Frater Vincentius Mathei Peronto de Terracena habet licentiam recipiendi bona sibi relicta in testamento patris, et acceptandi tutelam et executionem sibi in eodem testamento commissa cum plenaria auctoritate. Datum Rome, xxiij octobris.

|304r|

Frater Iohannes Antonius Zainus de Terracena habet licentiam standi extra odinem, urbe Roma Narneaque exceptis, et potest officiare etc., et bis in anno confiteri. Et nullus inferior. Datum Rome, 27 octobris 1477.

Magister Ludovicus Angeli de Viterbio, qui a priore et patribus conventus Minerve fuit electus in regentem dicti conventus, fuit confirmatus et deputatus in regentem cum gratiis et emolumentis consuetis. Datum Rome, 29 septembris.

Magister Simon Bertus de Florentia, vicarius Tuscie, fuit assignatus in predicatorem future quadragesime in conventu Sancti Dominici de Ianua. Datum Rome, 31 octobris.

Frater Innocentius Fortini, conventus Sancte Marie Novelle de Florentia, habuit concessionem camere magistri Silvestri Francisci cui servivit, excepto studio inferiori et magazeno, ad usum toto tempore vite sue. Nullis obstantibus. Datum Rome, xj novembris.

Magister Iohannes de Narnea habet licentiam plenam exigendi bona et iura sua et constituendi procur(atorem) in iudicio eorum et bona convertendi in meliora intervenientia, consensu prioris et maioris partis fratrum conventus, nec ???. Datum Rome, xj novembris.

Priori conventus spoletani precipitur sub pena excomunicationis late sententie, quam incurrat ipso facto et a qua non possit ab aliquo absolvi, quod infra mensem solvat Luce Cole Antonii mercatori spoletano florenos iiijr vel circa pro panno dato, et fratri Santie Iohannis florenos sex vel circa pro solario organorum, vel cum eis componat, si ita est et si debet habere eorum aliquis a conventu. Et litere remaneant apud eos, data copia. Datum Rome, xij novembris.

Frater Thommas de Piperno instituitur prior sui conventus pipernensis et absolvitur frater Marianus de Senis, qui tament potest ad suum beneplacitum stare in conventu; et datur fratri Thomme plena solita auctoritas. Datum Rome, 17 novembris.

Frater Clemens Iacobi de Florentia potest stare in omni conventu et loco ordinis ubi poterit recipi. Datum Rome, xviij novembris.

Frater Iohannes Dionisii de Savelleschis sive de Sabellis de Nursia fuit factus vicarius loci Sancti Vincentii alias Sancti Nicolai extra muros Nursie cum plenissima potestate, et fit exemptus ab omni inferiore etc. Datum Rome, 21 novembris.

Magister Nicolaus Stephani de Viterbio, cui prior et patres concesserunt cellam in capite dormitorii superioris prope latrinas, ut dicitur aperte(?) in hoc consiliorum conventu, habuit confirmationem dicte concesionis, et de novo sibi conceditur ad vitam, sine inferioris molestia. Datum Rome, xxij novembris.

Pro monasterio Sanct Aure in Urbe quere in copia signata A.

Frater Iulianus Antonii Peraccini de Sancto Geminiano, subdiaconus, habet licentiam per biennium stare extra ordinem cum priore hospitalis Misericordie de Reate domino Andrea de Forlivio, vel in castro Sancti Geminiani cum fratribus suis, ut studeat et proficiat in literis; et potest, secundum conscientiam prioris in cuius terminis erit, ordinari ad sacros ordines. Et nullus inferior. Datum Rome, 27 novembris.

|304v|

Frater Paulus Philippi de Senis fuit assignatus in suo conventu Sancti Dominci de Campo Regio de Senis. Datum Rome, 27 novembris 1477.

Priori conventus lucensis imponitur quod exigat duodecim ducatos latos pro fratre Bernardo de Vitalba de Bergomo a Iohanne de Parma, et tradat eos Nicolao de Monte Catino aromatario lucano qui servat(?) pro fratre Bernardo. Datum Rome, 27 novembris.

Frater Paulus de Calabria, conventus reatini, habet licentiam standi per biennium extra ordinem in civitate reatina et eius diocesi et territorio, vel in castro Magliani de Sabina, et officiandi etc., et bis in anno confitendi. Datum Rome, xxix novembris.

Frater Nicolaus Angeli de Viterbio, baccalarius, fuit factus vicarius conventus Sancte Marie de Quercu si et quando prior legerit literas sue absolutionis, cum plenaria potestate. Datum Rome, 28 novembris.

Frater Marcus de Campagnatico, conventus viterbiensis, potest stare ubicunque invenerit locum. Datum Rome, v decembris.

Frater Marcus Petri Succhielli de Florentia potest exequi procurationes et mandata ad pias causas Iohannis patrui sui, hospitalarii Sancti Petri de Salmolis de Pisis, et aliorum consanguineorum suorum. Item exigere bona sibi debita et debenda quocunque iure, et isporum habere fructum dum vixerit, proprietate ordini et suo conventui reservata. Item potest ubique predicare quando est requisitus tam in ecclesiis ordinis quam alibi. Et nullus inferior. Datum Rome, xj decembris.

Fratri Iacobo de Castro Sancti Iohannis, priori conventus Sancte Marie de Pitiliano, precipitur quod expellat de conventu fratrem Guillielmum de Novaria, eique precipiat quod exeat Romanam provinciam et vadat ad suam provinciam Lombardie, ita tamen quod primo satisfaciat de oleo quod nomine conventus questuavit. Et propter paupertatem conventus, non cogitur recipere aliquem fratrem assignand(um) ibi per me vel provincialem. Datum Rome, 13 decembris.

Frater Pacificus Dominici de Viterbio habuit literas sue gratiose absolutionis a prioratu Montis Politiani legendis ad placitum. Datum ut supra.

Priori et patribus et bursario conventus lucensis precipitur sub penis gravioris culpe, absolutionis et excomunicationis ipso facto quod infra xv dies restituant magistro Thomme Nannis de Viterbio xv duc. et 30 bol., et pro expensis nuntii xxxv bol., si conventus est ob(era)tus - ut dicitur -, vel cum eo componat; et cogant fratrem Iohannem de Varena et fratrem Bernardum de Mediolano conversum ad comparendum coram magistrum infra v dies recedento(?), alias capturentur nec relaxentur et ita ipsi citantur. Datum Rome, 13 decembris. Non obstante quod magister Thommas habuit lecturam et salarium lecture et retinuerit sibi elemosinas sicut et ceteri. Datum ut supra.

Soror Helena de Allegris de Florentia, unanimiter electa il priorissam monasterii Sancti Petri Martyris, fuit confirmata cum solita potestate. Datum Rome, xviij decembris.

|305r|

precedente successiva