precedente successiva

Registrum litterarum
magistri Salvi Cassetta de Panormo, 1481-1483

■  AGOP IV.6 (1481-83): Provincia Romana ff. 60r-81v ■

    ë  

Conventui lucano fuit data licentia, non obstantibus aliis litteris datis xiij octobris, quod solum petias terrarum que non transcendunt mensuram quatuor stadiorum vel stariorum possint alienare, permutare in terras meliores, et pretium deponatur in bancho donec convertatur in alias terras et nullomodo p<er>veniat ad manus prioris vel fratrum; |65v| et antequam fiat venditio, habeantur in promptu alie terre emende meliores et utiliores, dummodo consentiant due partes ex tribus partibus fratrum cum tractatibus etiam consitis; et predicta omnia reddant in evidentem utilitatem conventus(?)  .   .   .  littere priores prohi?? alienation?? et maneant in suo robore. Datum Pystorii, 26 octobris 1481.

Frater Franciscus de Pystorio fuit confirmatus in vicariatu monasterii Sancte Lucie de Pystorio secundum quod fuerat institutus, et cum [et add.] auctoritate quam habuit a rev.mo generali preterito, ut patet in litteris patentibus sub dat(a) Rome, 24 septembris 1477; et in litteris provisorum ordinis sub dat(a) Rome, 14 novembris 14<??>, cum hoc quod possit aliquando pernoctare in domo iuxta monasterium causa n??tat(?) et consilio priorisse et matrum discretarum(?), non tamen potest priorissam absolve(re?). Datum Pistorii, 27 octobris 1481.

Frater Martinus Donati conventus Sancte Marie Novelle de Florentia fuit privilegiatus sic quod gaudet omnibus privilegiis, gratiis, exemptionibus, quibus gaudent patres qui fuerunt priores in dicto conventu. Insuper in dicto conventu et in processione per civitatem potest tenere locum sicut nunc tenet frater Martinus Pacini, et sicut olim tenuerunt frater Guido Michaelis et frater Iacobus Pacini. In contrarium etc. Datum Florentie, die 28 octobris 1481.

Locus qui dicitur Sancte Marie de Licceto et Omnium Sanctorum in comuni Gangalandi, comitatus Florentie, fuit acceptatus pro ordine, et institutus super eodem vicarius frater Dominicus Guerrruccius de Florentia, qui eundem erexit et construxit sua opera et industria ex elemonsinis, et habet auctoritatem quam habent priores conventuales in conventibus suis, et potest dispensare [dippensare scr.?] cum eisdem in pena que debitur pro fractione silentii, et recipere fratres undecunque veniant, dummodo habeat licentiam a suis superioribus, et potest conversos recipere, et potest ibi et alibi predicare elemosinasque retinere pro usu eius et fabrica dicti loci. Et quod nemo inferior etc. Datum Florentie, die xxx  octobris 1481.

Frater Matheus Iacobi conventus Sancte Marie Novelle de Florentia habuit eandem gratiam quam habuit frater Martinus Donati, utque immediate supra. Datum Florentie, die 2 novembris 1481.

Prioribus Sancte Marie Novelle et Sancti Marci facta fuit comissio ut iudicent inter provincialem provincie Romane et conventum Sancti Geminiani [Sancti de Geminiani scr.] super differentia pecuniarum pertinetium ad dictum conventum de legato domini(?) Mathei de Ursinis et super aliquibus contributionibus etc. Et mandatur partibus ut prefatorum sententie stent. Datum Florentie, 30 mensis  octobris 1481.

|66r|

Frater Philippus Petri de Taurino, conventus Sancti Dominici de Prato, habuit concessionem camme<re> in dicto conventu, quam olim habitavit fater Blasius de Prato, sitam in dormitorio inferiori in ultimo(?) p?? dormitorii versus carcerem, que habet supra hostium ymaginem beati Thome de Aq<uino> depictam, toto tempore vite sue; tamen si predictus frater Blasius redierit ad conventum, tunc sit obligatus etiam reddere, sibi recept(is) expens(is) ibidem fact(is), arbitrio duorum proborum virorum per partes eligendorum. In contrarium etc. Datum Florentie, die 30 octobris 1481.

Magister frater Dominicus Iohannis de Florentia annuatim propter eius senium, et multos labores quos in ordine habuit, toto tempore vite sue incipiendo [incipiendo iter.] a die xij octobris 1481 habebit a conventu Sancte Marie Novelle - in quo est nativus - unam catastam lignorum et unum barile oley et triginta libras monete florentine, et omnia necessaria in sua infirmitate, non diminendo prefatam provisionem; et hoc fuit oncessum per unanime votum et consensum patrum prefati conventus. Et quod nemo inferior etc., nisi de prefata concessione fiat mensio [sic] specialis, etiam litte<re> generales rev.mi magistri etiam(?) non valeant impedire etc. Datum Florentie, die xxx octobris 1481.

Sororibus Katerine et sorori Laurentie del Nero, monasterii Sancti Nicolay de Prato, concessum est ut prime camere que vacabunt eisdem concedantur, revocando omnes alias concessiones ex certa scientia, etiam si de eis(?) esset hic fienda specialis mentio de ???, et facta fuit declaratio quod nulla monialis possit alicui discipule dimictere cammeram in preiudicium prefate concessionis. Datum Florentie, die iiij novembris 148<1>.

Magistro fratri Amadeo de Pisis mandatur sub pena excomunicationis late sententie quatenus solvat conventui pratensi libras viginta per sententiam datam per sotium rev.mi magistri, ut patet in patenti littera, et datur tempus ad solvendum ita?? nunc dabit medietatem et aliam usque ad Pascha, dummodo alique pecunie certificentur videlicet libras 12 etc. Datum Florentie, die 4 novembris 1481.

Magister Vincentius de Narnia fuit institutus regens conventus senensis cum gratiis etc. Datum Florentie, v novembris 1481.

Frater Bartholomeus conversus de Alba, conventus Sancte Chaterine de Pisis, fuit assignatus in conventu Sancti Dominici de Pistorio. Datum Florentie, die v novembris 1481.

Sorori Magdalene de Florentia, monasterii Sancti Nicolay de Prato, mandatur sub pena excomunicationis late sententie quatenus infra octo dies debeat solvisse Antonio aromatatario medecinas sue magistre sororis Nicolose, vel cum eo amicabiliter concordasse; alias predicta sententia maneat(?) et in eo tanntum etiam prerata est quadam [=? quedam] petia terre que fuit prefate Nicolose et attributa dicto monasterio, cum hoc quod solvat dicto Antonio dictas medicinas. Datum Florentie, die v novembris 1481.

|66v|

Priori conventus Sancti Miniatis ad Tedescho commictitur ut non det licentiam fratribus eundi ad mo<n>asteria cuiuscunque religionis sine magistri auctoriate; et mandatur omnibus fratribus sub pena gravioris culpe, quam ipso facto contraveniendo incurrant(?), quod nullatenus vadant ad monasteria. Datum Florentie, die v novembris 1481.

Frater Augustinus Thome de Gerardinis, conventus Sancte Marie Novelle de Florentia, habuit eandem gratiam quam habuit frater Martinus Donati, ut patet in folio precedenti. Datum Florentie, die v novembris 1481.

Frater Barnabas Pagni de Terranova, conventus Sancte Marie Novelle de Florentia, habuit concessionem camere que fuit concessa fratri Dominico de Ancisa, qui raro in conventu manet, hac lege quod casu quo predictus frater Dominicus reverteretur quod sibi restituat; post mortem cuius fratris Dominici, ipse libere ad usum suum re??are possit libere et possidere. In contrarium etc. Datum Florentie, v novembris 1481.

Frater Nicolaus Guillelmi de Prato habuit licentiam standi per unum annum extra ordinem, et potest elemosinas recipere et bis plenarie confiteri fratri ordinis, et tamen sub disciplina religionis seu prioris si aliquod scandalum vel debitum commisit. Et quod nemo inferior etc. Datum Florentie, die v novembris 1481.

Frater Petrus Benedicti Rubeus(?), conventus Sancte Marie Novelle de Florentia, habuit concessionem cammere [sic] sibi datam et concessam a patribus de consilio, que est secunda eundo ad aulam pape in dormitorio superiori versus ortum, cum omnibus suis pertinentiis toto tempore vite sue. Item fuit institutus pater de consilio. Item non potest annotari in tabula nec cogi ad celebrandum, nisi hora qua dicitur officium in choro. Et quod nemo inferior etc. Datum Florentie, v novembris 1481.

Frater Iacobus Batholomei, conventus Sancte Marie Novelle de Florentia, potest stare extra ordinem et elemosinas recipere et bis in anno plenarie confiteri; de aliis quotiens fuerit oportunum; et concessionem sibi factam per patres conventus de cammera sita in dormitorio superiori, iuxta cammeram fratris Dammiani, per rev.mum magistrum optinuit confirmari, et potest gaudere privilegiis et suffragiis fratrum, et dictam cammeram inhabitare ... presidenti loci in cuius terminis(?) fuerit si aliquod scandalum commisit vel si e?? aliquo debito obligatus; et cassata fuit omnis alia concessio dicte cammere alteri facta. Et quod nemo inferior etc. Datum Florentie, v novembris 1481.

Frater Albertus de Carcofra provincie Polonie fuit assignatus in conventualem conventus Sancte Marie super Minervam de Urbe. Datum Florentie, viij novembris 1481.

|67r|

Frater Sinibaldus Iacobi, conventus Sancte Marie Novelle de Florentia, fuit institutus et numeratus inter patres consilii dicti conventus, ita quod est pater de consilio et gaudet omnibus gratiis quibus alii soliti sunt gaudere etc. Et nemo inferiorum etc. In contrarium etc. Datum Florentie, die viij novembris 1481.

Monasterio Sancti Dominici de Pisis factum fuit preceptum in forma ut debeat acceptare sententiam datam ex commissione rev.mi magistri ab aliquo horum trium quem elegerint parentes et vir puelle: videlicet vicario domini archiepiscopy pisani, aut domino Francisco domini Michaelis de Accalitio de Aretio, aut domino Felmo(?) de Ferraria, omnibus viris doctissimis et con??atis, qui habent examinare puellam nomine Letitiam, filia<m> olim Iacobi Pantaleonis, que ut fert?? ispi<rat>ione Spiritus s(anti) monasterium intravit, non obstante matrimonio per verba de presenti peracto et annuli sub???tione, alii ut parentes darent seductam; ideo quicquid unus prefatorum proborum virorum electus etc. iudicaverit, habeatur pro rato et firmo. In contrarium etc. Datum Florentie, viiij novembris 1481.

Frater Iohannes Evangeliste de Venetiis, provincie Sancti Dominici, fuit assignatus in conventu Sancte Marie Novelle de Florentia ad legendum Sententias extraordinarie pro gradibus et forma magisterii, cum gratiis etc. Datum Florentie, x novembris 1481.

Frater Benedictus Iohannis de ??rtis, conventus Sancte Marie Novelle de Florentia, potest suscipere sacerdotii dignitatem in 22o anno, et nemo inferior etc. Datum Florentie, die x novembris 1481.

Frater Herricus de??eere, conventus ??llensis provincie Saxonie, fuit assignatus pro 3° anno in bachalarium conventus Sancte Marie Novelle ordinarie pro graddu [sic] et forma magisterii, et ad evitandas(?) expensas potest incorporari in universitate pisana et ibi in conventu Sancte Chaterine cursorie legere; demum potest redire ad conventum Sancte Marie Novelle et(?) legere aliquid studentibus, ut sibi visum fuerit. In contrarium etc. Datum Florentie ubi supra, xj novembris 1481.

Frater Laurentius Bernardi Manetti et frater Damianus Bartoli conventus Sancte Marie Novelle fuerunt admissi ad consilia conventus, cum omnibus gratiis et privilegiis consuetis dari patribus de consilio. Et quod nemo inferior etc. Datum Florentie, xj novembris 1481.

Magister Marianus de Guarnaciis, prior conventus Sancte Marie Novelle de Florentia, non potest ab aliquo inferiore magistro rev.mo absolvi aut molestari aut subspendi sine licentia prefati rev.mi ???. Datum Florentie, xj novembris 1481.

|67v|

Omnibus patribus et fratribus conventus Sancte Marie Novelle de Florentia mandatur ut infra terminum quindecim dierum debeant solvisse debitum ???  ?? oblig? ipsy conventui sub pena excomunicationis late sententie, a qua non possint absolvi nisi a rev.mo magistro. Datum Florentie, die xj novembris 1481.


 Folio (ma anche quelli prossimi!) dall'inchiostro diffuso, e dal testo di difficile lettura.


Frater Ludovicus de Luca habuit prolongationem standi in civitate lucana tanto tempore ultra(?) concessionem factam ut patet supra ???, quousque sententia detur, que cito dabitur(?), ut asserit. In contrarium etc. Datum Florentie, die xj novembris 1481.

Sorori Leonarde Iohannis de Massis concessum est ut possit fabricare unam cammeram in suo monasterio Sancti Dominici in dormitorio, in loco a priorissa deputando, et eam possit habitare toto tempore vite sue, illamque permutare cum aliqua alia sorore. Et nemo inferiorum etc. Datum Florentie, xj novembris 1481.

Magistro Dominico Bartholomei, conventus Sancte Marie Novelle de Florentia, mandatur ut ad instantiam magnifice domine Lucretie de Medicis et magnifici Laurentii de Medicis debeat reformare monasterium Sancte Caterine ordinis nostri(?), de licentia domini arhiepiscopi, sub cuius cura degunt moniales ibidem stantes; et potest recipere moniales aliorum monasteriorum ordinis nostri pro tali reformatione et omnia facere pro simili reformatione, que mandatur exigen?? special?. In contrarium etc. Datum Florentie, xj novembris 1481.

Frater Petrus de Cassonia provincie Ungarie, biblicus, fuit assignatus in conventu Sancte Marie Novelle, cum gratiis et provilegiis biblicorum. In contrarium etc. Datum Florentie, die xj novembris 1481.

Conventui Sancte Marie Novelle mandatur sub precepto et(?) pena excomunicationis late sententie, quam quilibet contrafacientes incurrant, quatenus deinceps non recipiant aliquem ??? in conventu nisi per sex dies solum, et hoc quando fuerit persona nobilis et de consilio patrum, et eos qui . . . . debeant expellere infra mensem  . . . . possint absolvi nisi a rev.mo magistro(?). In contrarium etc. Datum Florentie, xj novembris 1481.

Conmunatio cammerarum, videlicet magistri Mariani de Vernaciis [corretto su primitivo Guarnaciis] et fratris Innocentii Fortini, confirmata fuit, ???  concessa unicuique cammera in tali permutationie facta. Et nemo inferior etc. Datum Florentie, xj novembris 1481.

Fratri Antonio de Rossis, conventus Sancte Marie Novelle de Florentia, concessum fuit - et sic mandatur priori - ut observet quod annuatim habeat propter infirmitatem suam libras duodecim pro servitore qui sibi servit, et libras duodecim pro aliis suis necessitatibus, et ?? dimidium barili oley et dimidiam catastam lignorum et candelas quas habent fratres, dum in conventu fit officium(?) ac si sibi esset presens; in aliis autem infirmitatibus, conventus provideat de medico et medicinis |68r| ac si esset infirmaria; et potest manere in cammera fratris Ma??ni, non obstantibus ordinationibs et quibuscunmque in contrarium. Et quod nemo inferior etc. Datum Florentie, xj novembris 1481.

Frater Benedictus Doni, conventus Sancte Marie Novelle de Florentia, fuit institutus et creatus de consilio patrum in dicto conventu, cum gratiis et privilegiis quibus tales patres de consilio gaudere solent. In contrarium etc. Datum Florentie, die xj novembris 1481.

Frater Iohannes Franciscus Cosmi de Casinis, conventus Sancte Marie Novelle de Florentia, potest exigere omnia que sibi debentur quocunque modo vel iure in quodam iudicio per se vel suum vel suos procuratores, et super hiis concertare et componere, et predicta ad usum retinere(?), salva proprietate conventus, non tamen obligando in talibus gratiis conventum. In contrarium etc. Datum Florentie, die xj novembris 1481.

Frater Symon Dominici, conventus Sancti Dominici de Fesulis, habuit licentiam standi extra ordinem et bis in anno plenarie confiteri et elemosinans pro se suisque parentibus exponere, et confirmata fuit littera rev.mi magistri Leonardi pro simili causa; et si erraverit aliquo crimine vel alicui esset obligatus, tunc in hiis du?? subicitur carcerationi conventus(?) in cuius terminis ???. Et quod nemo inferior etc. Datum Florentie, xj novembris 1481.

Magister Guillelmus Symonis de Florentia, conventus Sancte Marie Novelle, potest exire cum sotio ordinis sibi grato ad serviendum in divinis demptis diebus festis, itaque diebus ferialibus potest ad infracripta loca ad serviendum accedere, scilicet ad ecclesiam Sancti Baldasaris extra portam, item ad hospitale de la Scala pro confessionum audientia, item ad Sanctum Iohannen Lateranensem ubi est syndicus et procurator; et ad predicta loca potest quotiens fuerit opus ??dere, et potest ter in anno [ter add.] confiteri plenarie, et elemosinas ad libitum dispensare. Et nullus inferior etc. Datum Florentie, xj novembris 1481.

Soror Maria de Sancta Maria Novella habuit confirmationem venditionis sibi facte per fratrem Antonium de Aretio condam breviarii et condam carpeti et condam tappeti, que omnia sibi pertinentia, ut patet per quandam apodissam [manu propria add.] ipsius fratris Antonii manu propria factam die 30 iulii 1474. Et nemo inferior etc. Datum Aretii, 14 novembris 1481.


 de Sancta Maria Novella: sottintendi "del monastero aretino..." .


Frater Laurentius de Ritiis de Cortonio fuit absolutus ab officio prioratus et institutus vicarius pro electione futuri prioris quousque fuerit electus et confirmatus, quam confirmationem ipse vicarius potest facere cum instantissimis ??? pluries et in diversis locis ut absolveretur. Datum Perusii, xvij novembris 1481.

|68v|

Frater Iohannes de Aretio habuit concessionem cammere site apud sacristiam in latere dextro in conventu aretino ascendendo ad dormitorium, que cammera olim fuit fratris Bernardi Altaberdi de Aretio, toto tempore vite sue. In contrarium etc. Datum Aretii, ?? novembris 1481.

Frater Cosmus Stagii ser Pauli de Aretio fuit factus filius nativus eiusdem conventus, et remotus a filiatione conventus Sancte Chaterine de Pisis et a quocunque conventu ad quem quomodolibet diceretur pertinere. In contrarium etc. Datum Aretii, 1481.

Conventui aretino concessum fuit cammera que est apud librariam, que olim erat generalatus, in capite scale in qua habitabat magister Lucas de Aretio, ut disponatur pro infirmis, et sint revocate omnes alie concesiones. Et nemo inferior etc. Datum Aretii, 14 novembris 1481.

Magister frater Guillelmus Nicolai, alias del Todesco, fuit assignatus in predicatorem conventus lucani, et mandatur sibi ut tempore deleto illuc accedat. Datum Aretii, 14 novembris.

Soror Mathea(?) ser Pacis, monasterii Sancte Marie Novelle de Aretio, habuit concessionem condam petie terre posite in ??te de Monte Ione, que olim fuit sibi relicta a sorore Constantia magistra eiusdem(?), de consensu omnium monialium, cum gravamento et honere missarum et officiorum pro defunctis ut p??? obliga???; et mandatur priorisse pro tempore existenti ut faveat et manuteneat eam in premiss(is). Et nemo inferior etc. Datum Aretii, 14 novembris 1481.

Fratres Iohannes Dominicus Nicolay de Cortonio et frater Sebastianus Bartholomey de Luca possunt, completo vigesimo secundo anno, ordinari in sacerdotes, dummodo reperti fuerint ydoney. Datum Perusii, xvij novembris 1481.

Frater Sebastianus Bartholomei de Luca habet usum et fructum(?) omnium bonorum quomodolibet sibi pertinentium toto tempore vite sue, salva preprietate conventui; pro quibus potest comparere etc., et ??? et pacisci etc. Nemo inferior etc. Datum Perusii, xvij novembris 1481.

Presidenti coventus caliensis mandatur sub pena exomunicationis late sententie ut infra tres dies a notitia presentium debeat satisfecisse, vel ipse conventus vel frater Petrus de Urbe Veteri, bolendenos 34, ??quos infra triduum ut dictum frati Thome de Aversa vel fratri Stefano de Vio vel eius mandatario. Et nemo inferior etc. Datum Perusii, xix novembris 1481.

|69r|

precedente successiva