E passiamo ad analizzare i brani delle opere di cod. C che ci permettano un primo ordinamento cronologico delle opere stesse. Ne do qui la lista completa, salvo quanto possa essermi sfuggito. Numero serialmente i singoli brani, e con tale numero in seguito rinvierò al relativo brano. La freccia → sta per «rinvia a». Il numero delle carte si riferisce, se non detto altrimenti, sempre a cod. C. Le abbreviazioni «mg. d., s., sup., inf.» stanno per «in margine destro, sinistro, superiore, inferiore». La lettera B indica che il testo è scritto da mano B (Remigio); altrimenti s'intenda sempre di mano A.
1a. Item [omne peccatum] est contra naturam corporum celestium, ad quod potest adaptari et extendi generaliter quod dictum est specialiter de peccato usure in tractatu de usura. Nichilominus tamen potest ad presens aliquid specialiter addi, ut dicamus quod... (De contrarietate peccati f. 128rb).
→ De peccato usure cc. 16-19 (ed. CAPITANI pp. 638-43), dove s'illustra come il peccato d'usura sia contro la natura dei corpi celesti.
1b. Et contra istam legem est peccatum, quia omne peccatum est contra naturam hominis, ut diffusius ostensum est in tractatu de usura (De contrarietate peccati f. 129va).
→ De peccato usure c. 15: pp. 635-38.
Vi rimanda De contrarietate peccati (cf. nn. 1a-b), Venditio ad terminum dopo l'explicit (cf. n° 23).
2. At contra sanctus Ludovicus, medico persuadenti quod non ponere deberet aquam in vino propter senectutem, respondit: «Per nomen meum! Ego malo esse rex infirmus quam rex ebrus» (De via paradisi f. 273vb).
Luigi IX († 1270) re di Francia fu canonizzato nel 1297.
3a. Exemplum de Taysi meretrice conversa per beatum Pathnutium etc. Vide in tractatu De virtute Christi (De via paradisi f. 294va).
3b. Exemplum de Moyseo ethiope in libro qui dicitur Paradisus. Vide in tractatu De virtute Christi (De via paradisi f. 295ra).
4. Item temptat inflammabiliter, sicut patuit in filia nobilis principis de servo etc. Vide in legenda beati Basilii et in tractatu De virtute Christi et De iustitia (De via paradisi f. 296rb-va).
5a. Rursus quia pars ordinatur ad totum sicut imperfectum ad perfectum, et bonum privatum ad bonum multitudinis, et bonum particulare ad bonum comune, sicut in tractatu De bono comuni diffusius ostensum est, inde est quod occisio partis et privati et particularis boni propter vivificationem totius et multitudinis et comunis boni non debet dici occisio simpliciter sed est vivificatio simpliciter (De via paradisi f. 276vb).
5b. Quamvis enim cuicumque private persone liceat, immo preceptum sit, amare bonum comune etiam magis quam proprium - ut diffusius ostendimus in tractatu De bono comuni - et ipsius utilitatem pro suo posse debeat procurare, hoc tamen non debet facere cum nocumento alterius nisi secundum... (De via paradisi f. 277ra-b).
5c. [Nessuno può uccidere se stesso]. Tertio quia est contra iustitiam. Quelibet enim pars id quod est totius est, cum extra totum non sit pars nisi equivoce, sicut diffusius ostendimus in tractatu De bono comuni. Quilibet autem homo particularis est pars comunitatis. Unde in hoc quod se ipsum interficit iniuriam comunitati facit... (De via paradisi f. 278rb).
5d. Quinto nociva est homini si referatur ad humanum cetum seu consortium. Bonum enim partis in quantum huiusmodi dependet a bono totius, ut diffuse ostensum est in tractatu De bono comuni (De via paradisi f. 297ra).
I rimandi nn. 5a-d toccano la tesi principale del trattato De bono comuni.
6. Dal sermone in morte di papa Clemente V (14.1V.1314), Omnis potentatus brevis vita: «... Vide in tractatu De via paradisi in primo passu, et in sermone sanctorum Cosme et Damiani» (cod. G4, f. 380ra, mano A).
Vi rimanda De via paradisi (nn. 3-4).
7. Cum de misericordia tractatum fecerimus, rationabiliter satis videtur ut offerente se oportunitate loquendi etiam de iustitia aliquid, quantum Sol iustitie concesserit, disseramus. Hec est enim biga qua Dominus ad nos venit.... (De iustitia: ed. Capitani, p. 125, inizio trattato).
→ De misericordia.
Al De iustitia rimanda De via paradisi (n° 4).
8. Estote [misericordes]. Ulterius nota quod misericordia apparuit in cruce propter multa alia que fecit, ut notatum est in tractatu De cruce (De misericordia c. 26, f. 206rb).
→ De cruce*.
9. Unde ordinatus civis in misericordia exponit se morti pro defensione sui comunis. Exemplum de Codro rege Atheniensiurn in Valerio, l(ibro) c(apitulo), require in tractatu De bono comuni (De misericordia c. 19, f. 204ra).
→ De bono comuni c. 5, f. 98va.
Al De misericordia rimanda De iustitia (n° 7).
Vi rimanda De misericordia (n° 8).
10a. Sed contra. Quia in libro Sexto, De immunitate ecclesiarum. Gratuimus, excomunicantur omnes clerici qui talia conferunt laicis absque sedis apostolice licentia speciali expressa (De bono pacis f. 108ra).
→ Liber sextus decretalium (3.III.1298) III, 23, 3 (Clericis laicos: 24.II.1296): Corpus Iuris Canonici, ed. Ae. Friedberg II, 1062-63.
10b. Item contra. Quia in Sexto, De rebus ecclesie alienandis vel non, Probibemus, prohibentur bona ecclesiastica submicti laicis (De bono pacis f. 108rb).
11. Et dicendum quod papa Benedictus XI modificat illam decretalem in constitutione sua que incipit Quod olim (De bono pacis f. 108ra-b).
→ Decretale Quod olim (12.V.1304) di Benedetto XI (22.X.1303 - 7.VII.1304). Cf. Au. POTTHAST, Regesta Pontificum Romanorum, II, rist. Graz 1957, n° 25427. La decretale sarà accolta nella tardiva silloge delle Extravagantes communes III, 13 c. un.: Corpus Iuris Canonici, ed. Friedberg II, 1287-88.
12. Item beatus Ludovicus, rex Francorum, pro defensione Terre sancte et populi christiani se et filios et fratres morti exposuit… (De bono comuni c. 8, f. 99va).
13. Et per istum modum potest verificari forte dictum Philosophi in VI Topicorum ubi dicit quod genus et differentia sunt simpliciter priora et evidentiora quam species, licet genus sit magis comune respectu speciei. Quot autem modis dicatur “simpliciter” distinximus in tractatu De modis rerum (De bono comuni c. 10, f. 101ra).
→ De modis rerum I, cc. 3-4 (4-5 nell'indice), ff. 18va ss.
14. Tertio sic. Vita bona solitaria prefertur vite civili, sicut multipliciter ostendimus in tractatu Contra falsos ecclesie professores; sed vita solitaria refertur ad amorem sui, civilis autem ad amorem comunis; ergo etc. Et dicendum quod... (De bono comuni c. 19, f. 105va).
→ Contra falsos ecclesie professores c. 76, ff. 186rb-187rb: ed. in Studio 165-68; cf. ib. pp. 41-42.
15. Unde destructa civitate remanet civis lapideus aut depictus, quia scilicet caret virtute et operatione quam prius habebat, puta miles in militaribus, mercator in mercationibus […], ut qui erat civis florentinus per destructionem Florentie iam non sit florentinus dicendus sed potius flerentinus (De bono comuni c. 9, f. 100ra).
Qualem enim delectationem poterit babere civis florentinus videns statum civitatis sue tristabilem et summo plenum merore? Nam platee sunt explatiate idest evacuate, domus exdomificate, casata sunt cassata, parentele sunt exparentate, solatia sunt insollita, ludi videntur lusi idest perditi, dignitates videntur indignate idest potestarie et capitanerie que egrediebantur de civitate; officia videntur affacturata idest fascinata, scilicet prioratus, ambascerie et huiusmodi, poderia videntur expoderata quia arbores evulse, vinee precise, palatia destructa, et non est iam podere idest posse ut in eis habitetur vel eatur ad ea nisi cum timore et tremore. Denique fios exfloritus est et odor fame ipsius conversus est in horribilem fetorem infamie, iuxta prophetiam appellationis vulgaris civium: non enim “Fiorença” ut persone extranee sed ‘Firençe” ipsam appellant. Gallici enim, quando fimus vel aliquid aliud fetidum transit, dicunt “fì fì” obturantes nares suas, quasi dicant “O quantus fetor est iste!”. Et sic Florentia mutata est in Flerentiam. Quilibet ergo civis ex naturali amore ad Florentiam naturaliter habet fiere (De bono comuni c. 13, f. 101vb).
Al De bono comuni rimanda più volte De via paradisi (n° 5).
16a. Utrum Deus possit facere quod materia actu existat sine forma.
[Seguono otto obiezioni, quindi:] Contra. Deus non potest facere contradictoria esse simul; sed existere materiam sine forma actu implicat contradictionem, quia forma est actus et sicut erit actu<s>.
Responsio. Dicendum ad questionem et ad tria argumenta sicut in precedenti quolibet dictum est.
Ad quartum dicendum... (Quolibet II, a. 1: f. 81vb).
→ Quolibet I, a. 1: ff. 71rb-vb («ad questionem»), 71vb-72rb (risposta alle prime tre obiezioni). Il testo delle prime tre obiezioni di Quolibet II, a. 1, è identico a quello delle prime tre di Quolibet I, a. 1.
16b. Ad argumentum primum dicendum quod licet caput sit principalior pars hominis quantum ad membra exteriora, tamen cor simpliciter est membrum principale a quo et caput et omnia alia membra dependent, sicut dicetur in sequenti questione (Quolibet II, a. 9: f. 85vb).
→ Quolibet II, a. 10 (Utrum cor vel epar sit primum membrum in animali): ff. 85vb-86va.
17a. [Queritur] utrum tutor dativus possit dari a iudice pupillo habenti patrimonium in diversis territoriis et nato in territorio iudicis quantum ad patrimonium quod habet pupillus in territorio alieno, puta quia est perusinus et tamen habet patrimonium Assisii (Quolibet II, a. 11: f. 86va).
17b. Explicit quolibet fratris Remigii Florentini ordinis fratrum Predicatorum apud Perusium in curia (Quolibet II, f. 90vb).
Il corpo di art. 14 (Utrum religiosi peccent mortaliter negotiando et emendo vilius ut vendant carius) di Quolibet II (ff. 88vb-89ra) ha un lungo brano corrispondente a Contra falsos c. 63 (Quod est negotiatio prohibita quantum ad “quis”) (ff. 181va-182ra).
18a. Unde propter tale periculum sancti patres, multa que de significato vocabulorum bene intellecta salvari possunt in divinis et continent veritatem, tamen ipsa vel simpliciter neganda senserunt vel ad tempus supprimenda silentio quousque periculum heresis innotesceret iam cessasse, sicut diffusius iam ostendimus in tractatu De modis rerum. Nullo enim modo dicimus... (Quolibet I, a. 3: f. 73vb).
→ De modis rerum IV, c. 24: f. 69rb-vb.
18b. Et propter eandem causam, cum primo a catholicis diceretur tres personas esse omousion, postea prohibitum est ne diceretur, et postea cessante periculo concessum est quod diceretur, sicut patet per Augustinum libro II Contra Maximinum et per Magistrum libro I Sententiarum dist. 34 (Quolibet I, a. 3: f. 73vb).
Riassume De modis rerum IV, c. 24: f. 69vb.
18c. Sed tunc si intentio denominet subiectum tunc intentio se habet ad modum rei. Unum enim potest se habere ad modum alterius et e converso, sicut diffusius ostendimus in tractatu De modis rerum (Quolibet I, a. 6: f. 76va).
→ De modis rerum I, c. 24 (25 nell'indice): f. 38va ss.
19. Ista questio [utrum in Christo sit tantum unum esse] habet maximam difficultatem tam ex parte ipsius esse quam etiam ex parte Christi. Quidam enim ponunt quod esse et essentia in creatura sunt idem realiter; alii vero dicunt contrarium. Et similiter de Christo, quamvis omnes catholici concordent in quodam comuni, puta quia non oportet iudicare quantum ad omnia humana de Christo sicut de alio puro bomine, tamen quantum ad quedam specialia discordare inveniuntur. Dicunt enim aliqui quod in Christo est tantum unum esse substantiale; alii vero dicunt quod plura, etiam dato quod esse et essentia in creatura differant realiter. Sed diversi diversis viis inveniuntur moveri, sicut in tractatu De uno esse in Christo plenius executi sumus. Nunc autem quantum ad presens sufficiat sic dicere... (Quolibet I, a. 4: f. 74va-b).
→ De uno esse in Christo (ed. Grabmann, pp. 263 ss) dove le differenti opinioni e la questione sono più ampiamente esposte. Almeno due brani sono testualmente identici in De uno esse in Christo e in Quolibet I, a. 4.
Al Quolibet I rimanda Quolibet II (n° 16a).
Vi rimanda De bono comuni (n° 13) e Quolibet I (n° 18).
20. De uno esse in Christo libet ad presens disserere per modum questionis quantum ipsi Christo dissolutori omnium questionum placuerit ministrare (De uno esse in Christo f. 7rb; cf. ed. Grabmann p. 260).
20bis. Sed de hoc alibi plenius et melius dictum est (De uno esse in Christo, ed. Grabmann p. 260).
21. Explicit determinatio fratris Remigii Florentini ordinis Predicatorum de uno esse in Christo. Amen (f. 11va).
L'ed. Grabmann p. 277 trascrive erroneamente «Explicit declaratio... ». Il De uno esse in Christo presenta le strutture redazionali della questione disputata: annunciato il soggetto (n° 20), segue una serie di 27 obiezioni, poi il corpo della soluzione («Responsio. Dicendum quod ista questio habet maximam difficultatem... »), infine risposta alle obiezioni, ed explicit (n° 21).
Al De uno esse in Christo rimanda, col termine (generico?) di «tractatus», il Quolibet I, a. 4 (n° 19).
22. Determinatio utrum sit licitum vendere mercationes ad terminum fratris Remigii Florentini ordinis Predicatorum.
Queritur utrum sit licitum vendere mercationes ad terminum temporis. Et dicendum quocl... (Venditio ad terminum: ed. Capitani p. 343).
23. Explicit brevis determinatio secundum fratrem Remigium Florentinum ordinis Predicatorum. Super quo diffusiorem tractatum require ab eodem De peccato usure (Venditio ad terminum, ed. Capitani p. 345).
24. Incipit Speculum fratris Remigii Florentini ordinis Predicatorum.
Non potes capillum unum album facere aut nigrum. Mt. 5[,36]. [...] In verbo igitur proposito Salvatoris nostri tamquam in quodam speculo spirituali tria salubriter inspicere possumus circa conditionem humanam et specialiter hominum istius provincie et maxime istius civitatis (Speculum f. 135vb).
25. Postquam de duobus primis prosecuti sumus, sequitur videre de tertio principali. Ubi nota quod bene quantum ad manifestationern propositi ponitur ibi coniunctio disiunctiva quia numquam tanta disiunctio seu contrarietas voluntatum fuit inter Ghibelinos et Guelfos vel inter plebem et ingenuos quanta nunc existere videtur inter Albos et Nigros; de quo profecto cordaliter lacrimandum est, «quia omne regnum in se ipsurn divisurn desolabitur et domus supra domum cadet» etc., ut dicitur Luc. 11[,17], et Osee 10 [,2] «Divisum est cor eorum, nunc interibunt». Est quoque instanter et ferventer orandum ut ista perniciosa disiunctio ad salubrem coniunctionem peducatur, ut quilibet scilicet sit albus et niger secundum quod habitus fratrum nostrorum pretendit... (Speculum f. 146ra).
26. Sed advertendum quod aliqua dicta sunt, contra ea que posuimus de subiecto [theologie], modo gharlandico et puerili magis quam theologico, ut michi videtur. Et si dicatur quod iste modus iam a longo tempore in bachelariis incipientibus Sententias est observatus Parysius, responderi posset quod ista puerilitas quanto est diucius observata tanto est magis reprobanda (De subiecto theologie f. 94rb).
27. Si quis autem ordinem artificialem magis scientiarum requirit, videat in tractatu nostro de divisione scientie. Quantum autem ad [artes] liberales, primo videamus... (Contra falsos c. 1, 30-32: Studio p. 156).
→ Divisio scientie.
Al Contra falsos rimanda De bono comuni (n° 14).
28. Prima pars eius [scil. scientie moralis] dicitur moralis vel ethica, de qua determinatur ab Aristotile in libro Ethicorum; quam quidem partem nos consuevimus monasticam appellare a “monos” quod est unum, quia quemlibet singulariter instruit qualiter secundum mores vivere debeat. Secunda pars eius dicitur “ychonomica” grece, latine vero dispensativa, de qua determinat Aristotiles in libro Ychonomicorum, qui nondum habetur in patulo apud Latinos translatus, quamquam ego viderim eum. Tertia pars eius dicitur “politica” grece, latine vero civilis, de qua determinat Aristotiles in libro Politicorum... (Divisio scientie c. 14, 12-20).
Alla Divisio scientie rimanda Contra lalsos (n° 27).