precedente successiva

■  Questio disputata  ■

Queritur utrum studium sollempne sit aliud a studio generali

Hinc scolares desides fiunt et ignavi | discunt ut solummodo dicant "Disputavi!"
 

generale?

?

sollempne?

  sollempne idem quod generale = generale idem quod sollempne
 

Olga Weijerslatino1959? 

ë

Introduzione a TdA  | "Ne le scuole de li religiosi..."

Queritur utrum studium sollempne sit aliud a studio generali

Videtur quod sic, quia aliud est nomen li sollempne et aliud est li generale, ut sentit sapientissima magistra nostra Holga Nederlandica[1].

Item. Duplex est modus singnificandi, unus est substantialis et alius accidentalis. Sed li generale et li sollempne est duplex modus singnificandi. Ergo duplex est studium.

Item. Predicta vocabula, scilicet solennis vel solennitas etc., componuntur a soleo et anno, quia solent esse singulis annis; non debent ergo scribi nisi per unum l et per duo n, numquam autem per m et per p, ut sentit Huguiccio; errant ergo et peccant sine dubio qui dicunt et scribunt sollempnis vel sollempnitas per p et m et duo l[2].

Responsio. Dicendum quod in schola nostra, sinonima sunt hec adiectiva nomina scilicet "sollempne" et "generale", idest consignificantia. Sunt enim sinonima que et multivoca et univoca nonima dicuntur; idest diversa nomina idem singnificantia et appellantia, ut tradit Huguiccio noster[3]. Ergo studium solenne idem est ac studium generale.

Ad aliud, dicendum quod modus significandi uno modo accipitur secundum quod a pluribus participatur, alio modo prout ab uno particulari, ut dicit actor in Tractatu septimo[4]. Quod autem ab uno solo participatur, completivum est sive perfectivum nominis. Solenne ergo nichil aliud est quam perfectivum illius nominis "generale".

Ad tertium, dicendum quod in schola nostra hoc non observatur communiter ab omnibus propter euphoniam et ut prima sillaba ostendatur producta per positionem. Si enim per simplex l scriberetur, posset putari quod ubique corriperetur, sicut in soleo et solido. Scribamus ergo secure et proferamus per duplex l[5].

Iohannes Marsicanus,
lector tironum in litteris latinis,
baccalarius aulandus;
e Mercatantium Flore,
anno septies millesimo ducentesimo decimo
a creatione mundi


[1]  Olga Weijers, Terminologie des universités au XIIIe siècle, Roma 1987, pp. 39-40, etc.

[2] Uguccione da Pisa [ 1210], Derivationes, ed. E. Cecchini, Firenze 2004, p. 1109, S 186 §7-8.

[3] Ib. p. 828, N 28 §7.

[4] PIETRO DI SPAGNA, Tractatus, called afterwards Summule logicales (1230 ca.), ed. L.M. De Rijk, Assen 1972, pp. 131-32.

[5] Summa Britonis sive Guillelmi Britonis Expositiones vocabulorum biblie [1250-70], ed. L.W. Daly and B.A. Daly, Padova 1975, II, 735-36.



MOPH III, 34-35 (CG 1246): «semper in aliquo conventu magis ydoneo sit generale studium et sollempne, et ad illum locum quilibet prior provincialis potestatem habeat mittendi duos fratres ad studium»; espressione (generale studium et sollempne) che si tramanda: III, 114/29-30 (1302). Cf. CG 1247-48: III, 38/22-27, 41/13-19; 100/20-21 (1259) «Provideatur quod quilibet lector tenens aliquod sollempne studium habeat baccellarium qui legat sub eo». Sono sempre più convinto che lo “studio solenne” sia stessa cosa che studium generale; solemne qui sinonimo di generale. Nel sistema scolastico "universale" - di potere papale o imperiale - lo studium generale sive solemne concede la licentia ubique docendi, ovvero il magistero, unico titolo dottorale di valore universale. D'altra parte, chi asserisce il contrario - quasi per scontata consuetudine linguistica - non produce testimonianze dell'esistenza di "due e distinte" istituzioni scolastiche, né si sofferma a descriverne la differenze.

Riccoldo da Monte di Croce (Firenze) OP, Contra legem sarracenorum (1300 c.), Prol. 57-58: «Unde cum transissem maria et deserta, et pervenissem ad famosissimam civitatem saracenorum Baldaccum, ubi generale ipsorum solemne habetur studium, ibi pariter linguam et litteram arabicam didici»; c. 13, 98-104: «quidam calipha... edificavit in Baldacco [= Baghdàd] Nadamyam et Mestanzeriam scolas solemnissimas, et reformavit studium Alchorani, et ordinavit quod de quibuscumque provinciis venirent in Baldaccum ad studium alchorani, studentes haberent cellas et stipendia necessaria de communi; et ordinavit quod saraceni et attendentes ad alchoranum nullo modo studerent in philosophia». Un bel testo. Riccoldo legge in chiave del suo sistema scolastico (lui stesso a lungo lettore nei conventi della provincia Romana!) le pubbliche scuole coraniche (madrasa) in terra d’islàm. I due termini generale/solemne in perfetta sinonimìa, dissolti anzi in endiadi (figura retorica in cui due parole designano medesima cosa); il significato base di generale/solemne (di diritto pubblico, universale) riemerge e si estende al sostentamento degli studenti con pubblico erario (de communi).

Idem, Liber pregrinationis (Firenze 1299-1300 ca.), Berlin, Staatsbibliothek lat. 4°.466, f. 17rb: «De studio sarracenorum. Et ut multa paucis verbis comprehendam, sciendum est quod ipsi conveniunt in Baldacco ad studium de diversis provintiis. Habent autem in Baldacco plura loca soli studio et contenplationi deputata ad modum magnorum monasteriorum nostrorum; et venientibus providetur in comuni de cella et de pane et aqua, et hiis contenti insistunt contemplationi et studio in maxima et voluntaria paupertate. Scolas autem comunes ubi exponitur alcoranus nunquam intrant nisi pedibus discaltiatis; unde tam magister qui exponit quam discipuli qui audiunt, dimittunt calceos extra, et nudis pedibus scolas intrant. Et ibi cum maxima mansuetudine et modestia et legunt et disputant».

Constitutiones OP, dist. II, 14: «semper in conventu aliquo idoneo sit generale studium et solemne»; 1360: «Quelibet autem provincia, exceptis Dacie, Grecie, Terre sancte, provideant ut semper in aliquo conventu ydoneo sit generale studium et sollempne, et ad illum locum quilibet prior provincialis habeat potestatem mittendi duos fratres ad studium ydoneos. Quod si in aliqua dictarum provinciarum lector sufficiens non fuerit pro tali studio, magister ordinis de lectore provideat competenti». Un solo studium (= «pro tali studio») e un solo lector (= «lector sufficiens») trascinano con sé - e riconducono a endiadi - i due aggettivi generale e solemne.

Tommaso da Eccleston OP, De adventu... XI: «in Anglia triginta lectores qui solemniter disputabant, et tres vel quatuor qui sine disputatione legebant» («Analecta Franc.» I, 238). disputatio solemnis = disputatio de quolibet, detta anche generalis o communis, perché aperta a tutti.

solemne, solemniter: sembrano costantemente significare “pubblico, di diritto pubblico, garantito regolato voluto dal diritto comune ovvero universale” (della chiesa o dell’impero); di qui, la professio solemnis (regolata dal diritto pubblico canonico, distinta dal voto personale o privato).

Frequente, nel corso del '500, nella Chronica conventus Sancti Marci de Florentia OP, la reale distinta professione emessa dai frati: a) professione tacita; possibile anche a ridosso della stessa vestizione; b) professione solenne, o espressa. Per il loro significato legale vedi Regula et constitutiones fratrum OP, ed. Venetiis (per Lazarum de Soardis) 1507, f. 33v, in rapporto a Costit. I, 15.

Più sistematicamente in  ..\nomen1\thomas21.pdf

goliardia medievale : E. Massa, Carmina Burana e altri canti della goliardia medievale, Roma (Ed. Giolitine) 1979. Su corruzione e degradazione degli studia, sottomessi alla legge del denaro, leggi pp. 55-57.

3.I.2011. Sento dire dalla radio di "funerali solenni" in Roma per un militare italiano ucciso in missione di pace. Che significa qui "solenni" se non funerali ufficiali, pubblici, promossi dalle pubbliche autorità e alla loro presenza?


 

 finis

precedente successiva