precedente successiva

146. |20v| Frater Bonaccursus de Septimo. Devotionis magne fuit; et sic bonum cursum consumavit in brevi, ut adepto sacerdotii gradu sic ut comprehenderet feliciter precucurrit.

147. Frater Oddo de Pace. Fuer<un>t illi antiquissimi cives, nichil remansit ex illis nisi nomen scilicet Porta Pacis. Hic fuit religiosus memoriter digne colendus, utpote qui instructus et operosus indefesse regularibus disciplinis, odoris exemplaris fratribus et civibus universis suavissime conversationis, ut quinque vicibus esset supprior in Pisis. Et ultimo portam pacis eterne intrare promeruit.

148. Frater Masinus de Mancis. Isti etiam fuerunt cives electi. Hic fuit bonus cantor et confessor, et sensata et religiosa persona, et karus fuit et pretiosus frater inter omnes sui temporis fratres. Supprior pis(anus). Et a Christo vocatus, inter spiritus sidereos collocatur.


stessa mano aggiunge al marg. sin.: Iste frater Masinus fuit operarius primi claustri conventus pisani.


149. Frater Bartholomeus de Cinquinis. Aduhc [sic] sunt cives clari sed magis fuere per prius. Hic fuit frater cum duobus germanis carnalibus, de quibus infra suo loco dicetur. Iste fuit sollepnis religiosus, literatus et parisinus, lector etiam pis(anus) fuit, etiam sensatus homo in omnibus peragendis. Fuit prior in Pisis et diffinitor provincialis capituli et predicator generalis, inflexibilis a vero proposito. In nocte nativitatis Domini, luminibus inferius et superius radiatus, cum celestibus agminibus cantavit Gloria in excelsis. 1333.


"parisinus" sta per frate cha ha studiato a Parigi (non confondere con parisiensis o perusinus)


150. Frater Fatius de comitibus <de Donoratico>, germanus fratris Gaddi superius nominati. Hic fuit nobilissima persona tam corpore quam spiritu, |21r| et continentissime vite fuit, etiam valde sensatus. Tandem fuit promotus in episcopum kironensem [1306-1328], et in commendam habuit ecclesiam Sancti Petri ad Vincula. Et postquam vixit usque ad senium cum optima gratia, sedes supernas obtinuit incorruptas.

151. Frater Bernardinus de Peccioli. Eloquentissimus licteratus, predicavit egregie, legit habunde, prior in pluribus conventibus. Apud papam Bonifatium [† 1303] valde fuit acceptus, et tempore suo in romana curia ordinis procurator. Et ut michi dixit quidam frater antiqus, non fuit aliquis frater secularibus ut ipse gratiosus. Diffinitor capituli provincialis. Et post multos labores quos induratus animo grandi substinuit, transivit in patriam quietis eterne. Hunc fratrem dixit frater Ugolinus fuisse primum quem mori videret cum tantis lacrimis ut numquam sic alium transivisse conspexerit. 1334.

152. Frater Gaddus de Curtibus. Fuit magnus cantor et predicator validus et gratiosus et intelligens mullum. Diu vixit in ordine. Omni anno aduch senex in nocte epiphanye evangelium cantare voluit, et sic cum illis Magis fuit Deo eius spiritus presentatus.

153. Frater Petrus, conversus. Sacrista superexcellens, multa sacristie nostre paramenta paravit. Tabulam pretiosam procuravit fieri maioris altaris. Transivit Bononie de hac vita vadens Venetias ut fieri faceret crucem magnam de lapide cristallino.

154. Frater Bartholomeus de lambardis de Libbiano vallis Here, sed de Calcinaria dictus quia ibi aliqui stare venerunt. Fuit intelligens frater, çelabat pro conventu. Rediens de Neapolim a studio, Pisis infirmus diem ibi clausit extremum, die potitus qui numquam videt occasum. 1336.

155. |21v| Frater Nicholaus Abbatis. Magnus predicator, et libenter continuabat missas et bene cantabat. Aduch obiens iuvenis de Sancto Miniate, evo perpetuo consolatur.


MD 35 (2004) p. 125 (Pisa 4.XI.1323/2).


156. Frater Iacobus Carfagni. Isti fuerunt in Pisis cives honoris. Hic fuit magne prerogative clericus; fuit enim predicator pollentissimus in tota provincia nostra, et in Pisis novem continuis annis acceptus, in tantum ut ultimo plusquam primo populus sua verba sitiret. Lector in Pisis et prior, diffinitor provincialis capituli et generalis predicator, civibus plusquam mediocriter gratiosus. Fuit unus de maximis temporis nostri predicator, et religiosus in omnibus pretiosus. In cuius transitu archiepiscopus pisanus dominus frater Simon fecit officium sepulture, et dominus frater Guillelmus Dulcini episcopus lucanus sollepniter predicavit; sed quod plus est, suorum laborum metit fructum eternaliter gloriosum. 1338.


Simone di Guido dei Salterelli da Firenze, OP 1281, arcivescovo pisano 1323-42, Pisa 24.IX.1342 80enne

Guillelmus Dulcini OP, vescovo di Lucca 1330-49.


157. Frater Iacobus Uguiccionis. Fuit complelus religiosus, quietam et pacificam agens vitam. Supprior pisanus et antiqus dierum perseverantis operis mercedem obtinuit repromissam.

158. Frater Iacobus Cuchi. Vir fuit probitatis et scientie plusquam magne, episcopus fuit Sancte Iuste [1339-49] et conventui nostro multa bona dimisit, cui sumus multipliciter et perpetuo plurimum obligati. Post multos annos morte mediante in trhonis collocatur excelsis.

159. Frater Orlandus de Castilione Pischarie, conversus, ibidem alibique questuarius fuit. Calcifex peritus, quietus in vita, in conversatione modestissimus fuit. Et terminato hoc tempore quod volat ad mortem, eternae recepit stipendia vite.

160. |22r| Frater Fatius, conversus, magister sculpture, fuit devotus homo et valde discretus. Longo lempore fuit portarius conventus, et bene illud ceteraque officia sollicite et obbedienter implevit. Et plenus etate dimisso carnis ergastulo, cum electis Dei sine tempore delectatur. 1340.

161. Frater Thomas de Canneto. Humilis et obbediens atque pacificus. Iuvenis in hac vita non processit ulterius, a Christo in beatitudine perfecta vocatus. 1340.

162. Frater Bartholomeus Ciaffi, qui fuerunt nominatissimi cives ad Sanctum Clementem. Hic studio completo provincie ivit in Angliam ad Oxoniam, deinde Parisius. Fuit iste de patribus conventus antiquis. Lectis scientiis naturalibus et Sententiis fuit lector in multis conventibus magnus, et in Pisis lector et predicator et pluries prior pisanus, diffinitor capituli provincialis, predicator generalis in capitulo Pisis 1298. De isto mirabilis fama fuit: nam religiosus fuit ita compositus ita regularis tam honestus tam laudabilis ut inter fratres qui eum cognoverunt audivi ipsum in sanctitate vite omnes alios excessisse. Assiduus in oratione, lacrimas sepius effundebat, nec suspiria et altos rugitus pre fervore spiritus poterat reprimere quin etiam longius audiretur. Quid plura? Dum vixit, fuit speculum sanctitatis et norma, et custos in conventu indissolubilis discipline. Hic suis expensis et sollicitudine fecit fieri bibliam que legitur in mensa, in litera excellentissime pulcra, in quinque voluminibus, qua in ordine nulla pulcrior invenitur. Expletis diebus quibus diu [diu iter.] in hac vita virtuosissime vixit, in celo plena felicitate letatur. 1340. Cuius odor vite perfecte aduch in nostris memoriis perseverat.


MD 35 (2004) p. 125 (Pisa 4.XI.1323/2). ASF, Notar. antecos. 7987, f. 203r (20.VII.1341/0), a questa data 20.VII.1340 ancora in vita.


163. |22v| Frater Iacobus de Avena. Fuit intelligens clericus et persona valoris. Voluit non esse advena terre sed incola paradisi.

164. Frater Angelus de Lanfreducciis. Nobilis fuit domus. Hic fuit bone conversationis et grate, scientie intendens; pro qua, dum in studio generali esset Florentie, transivit ad flores et fructus amenitatis eterne. 1341 aprelis.

165. Frater Petrus Gallus. Galli sunt de domo nobili Ley. Hic fuit probus et bonus, non piger studio, et moribus compositus, licet esset juvenis. Et sic parvo dierum in hac vita completo numero, alta tam gloriose quam virtuose conscendit.

166. Frater Francischus de Vico domini Mesis. Fuit persona non modicum proba; bene enim intendit studio et viie religiose. Et completo studio provincie Neapolim peragravit. Et constitutus baccellarius perusinus, ubi tunc studium vigebat, obiit ibi translatus ad summa ubi descensus nullatenus habet locum.

167. Frater Dominicus de valle Selcli. Hic fuit dilectissimus omnibus, obsequiosus et bonus, pacis et mansuetudinis excessive, fortissimus robore; et infirmis serviebat ylariter et devote, et baiulabat debiles et portabat. Supprior pisanus. Et tam laudabiliter vita completa emisit spiritum, super sidera manibus angelicis baiulatum.

168. Frater Dominicus Cavalca de Vico. Hic fuit reputationis ut sanctus, nec immerito quia vitam religiosam indefectibiliter egit. Non otiosus, multos libros ad vulgare reduxit, multa opera in vulgari composuit pro personis Deo devotis que aduch |23r| cum magna devotione leguntur, ut est libellus de Patientia, utilis valde. Item Disciplina spiritualium super epistolam Si spiritu vivimus. Item Stolti(tie) spiritualium, prosa et metro composite. Item Speculum crucis, et plura alia. Omnes infirmos, tam pauperes quam alios, infatigabiliter visitando confortabat. Omnibus indigentibus civitatis necessaria procurabat ferventissime, et sepissime predicabat. Captivis et hospitalium pauperibus omni die dominico verbum Domini proponebat. Monasterium de Misericordia ipse sua industria et sollicitudine redegit ad locum ubi modo morantur; eis et conventui multa bona temporalia procurabat, nam omni anno quest<u>am frumenti pro conventu faciebat. Et post multos labores odore refertos, carne solutus vultum divine maiestatis eternaliter contemplatur; in cuius sepultura convenerunt populi pisane civitatis, et pauperes et afflicti abmissionem sui patris inconsolabiliter lamentantes, 1342 de mense decembris.

169. Frater Ugo de nobili domo Capronensium. Homo fuit sensatus et bonus, compositus moribus, probitatibus copiosus. Cantavit optime, scripsit pulcerime, confessor et predicator plusquam mediocris, supprior pis(anus). Consumpto langore corpore dextram Dei sensit divitiis et gloria copiosam.

170. Frater Loth, conversus, de hiis qui nunquam aut raro fuerunt. Nutricius fuit conventus et fratrum xxx annis, indefessus temporalium procurator, magne reverentie civibus universis. Et completis officiis et laboribus cum diebus, post multas orationes denarium mercedis eterne a summo Patrefamilias accipit repromissum.


la medesima mano, utilizzando anche spazio fuori colonna, aggiunge poi: Propter excellentiam bonitatis cognominabatur "Lotho buon frate".


171. |23v| Frater Iacobus de Sancto Laurentio. Frater plurimum commendandus; hic excessit in gratia cantus et vocis, nam placide cantavit discantavitque. Requisitus valde, confessor <??>situs et sensatus, supprior pis(anus). Reddidit spiritum omnium Conditori 1343 ian(uarii).

172. Frater Raynerius Segalorço[1]. Hic fuit nimis veneranda persona; semper Deo in simplici puritate devotus; iuvenis compositus, utpote qui ab ipsa primeva sua pueritia in austeritate ordinis induratus. Senuit multum, in quo senio sic erat mundus et mente et corpore ut nullus esset qui non libenter cum ipso loqueretur. Prior in Sardi(ne)a et supprior pisanus. Septuaginta et tribus annis in ordine laudabili vita completis collocatus est ad patres, ubi exultat glorie manipulis recollectis.


[1] Segalorço: de Cascina aggiunge in sopprarrigo altra mano, cinquecentesca. MOPH XX, 166/8 (1307), 170/29 (1308). Ranieri di Simone Segalorzo. Pisa 25.VI.1330/29: «fr. Rainerio Segalorzo filio olim Simonis Segalorzi de conv. fratrum S. Katerine de Pisis»: Barsotti, Il beato Giordano 301. Docc. in Bonaini, Chronica 516-17.


 173. Frater Iohannes de Balneo Aquarum. Piissimus fuit et consolator miserabilium personarum. Bonus et devotus homo, omni mane comuniter celebrabat, totus iucundus et gratus. Et antiquus frater super aquas celestes empyreis sedibus quietatur.


precedente successiva