precedente successiva

Regesta litterarum
fratris Leonardi de Mansuetis de Perusio, 1474-1480

■ AGOP IV.3 (1474-79): Provincia Romana ff. 52-69, 125-129, 290-307 ■

    ë  

|294r|

Prioribus et presidentibus conventus Sancti Marci de Florentia et Sancti Dominici de Fesulis precipitur sub pena transgressoribus precepti debita quod in festo Sancti Iacobi Apostoli mittant fratres quot possint ad monasterium Sancti Iacobi de Ripolis pro missis sicut fuerint requisiti, et similiter pro missis pro exequiis decedentium sororum. Nullis obstantibus in contrarium. Datum Florentie, viij iunii 1476.

Frater Nicolaus Mazzuoli de Florentia fuit auctoritate privilegiorum electus et confirmatus in priorem Sancti Dominici de Serazana cum solita potestate, et fuit asbsolutus primo frater Bartholomeus de Nochis de Luca, alias de Sancto Miniate. Datum Florentie, x iunii.

Frater Iacobus de Parma, conversus, fuit assignatus in conventu Sancti Spiritus de Senis. Datum Florentie, x iunii.

Priorisse que nunc est, et que pro tempore fuerit, nec non sororibus presentibus et futuris monasterii Sancti Nicolai de Prato precipitur sub pena absolutionis ab officiis, privationis veli, vocis, gratiarum et bonorum ipso facto, quod de cetero non loquantur cum Iohanne Blaxii della Porta vel cum Andrea del Germanino suspectis et infamibus(?), nec eis scribant vel munuscula mittant neque introducant in monasterium; et quando aperitur monasterium, antiquiores custodiant portam, et nullus introducatur sine licentia earum vicarii; et qui introducitur, semper associetur a duabus aniquis. Et admonentur ut raro loquantur ad ratam; non permittant venire fratres ??? ad hospitium, non faciant collationes ???. Datum Florentie, x iunii.

Magistro Guiliemo Simonis de Florentia fuit concessa camera in suo conventu Sancte Marie Novelle in dormitorio superiori, iuxta scalam dormitorii novitiorum, que olim fuit magistri Iacobi Dominici, quam potest inhabitare toto tempore vite sue, sine impediemento inferioris. Datum Florentie, xi menis iunii. Postea die xv fuit concessa dicta camera fratri Damiano Bartholomei de Florentia. Datum Florentie.

Frater Iulianus de Prato suit assignatus in conventu eugubino, et precipitur sibi quod infra duos dies a notitia presentium exeat terram Prati et arripiat iter. Datum Florentie, xi iunii.

Frater Petrus Nicolai de Prato fuit assignatus in conventu arretino. Datum Florentie, xij iunii.

Frater Thommas Bartholomei de Cortesiis de Papia, conventus Sancte Marie Novelle, qui habet in ordine 46 annos et ultra, fuit factus iubilarius, et sit de numero patrum de consilio. Datum Florentie, xiiij iunii.


 CrSMN n° 739 († 6.IV.1498). 2.XII.1487.


Frater Thommas de Pistorio fuit assignatus in suo conventu pistoriensi. Datum ut supra.

Fratri Iacobo Bartholomei fuit concessa camera in angulo dormitorii inferioris conventus Sancte Marie Novelle, iuxta cameram magistri Antonii Schiattesii, que olim fuit fratris Iacobi Iohannis; et potest eam inhabitare toto tempore sue vite, sine inferioris molestia. Datum Florentie, xv iunii.

|294v|

Magistro Dominico Bartholomei de Florentia fuit tradita camera que est deputata ad usum rev.mi magistri, sita in dormitorio inferiori iuxta viam ascendentem -  que olim fuit magistri Guilielmi Nicolai de Aquis - in custodiam, ad habitandum tamdiu quamdiu fuerit magister rev.mus absens, sed dum aderit, camera sit pro eo preparata. Nullus inferior. Datum Florentie, xv iunii 1476.

Fratri Dominico Danielis de Pistorio et fratri Petro Salvatoris de Pisis, qui sunt deputati ad curam monasterii Sancti Iacobi de Ripolis de Florentia, precipitur quod nullum fratrem recipiant ad commedendum, bibendum vel hospitandum in domo dicti monasterii. Et nullus inferior dispenset. Datum Florentie, xv iunii.

Fratri Thomme Morelli de Bonis de Florentia fuit concessa camera in dormitorio superiori, tertia in latere dextro versus salam pape, que habet figuras Annu<n>tiate(?) sculptas(?) in ligno, et habet superius D, ad usum toto tempore vite sue, cum omnibus ad eam pertinentibus. Nullus inferior etc. Datum Florentie, xviij iunii.

In monasterio Sancti Dominici de Florentia ordinatur quod due sacriste fiant, que mutentur arbi<trio> priorisse et matrum de consilio. Item quod omni anno fiant inventaria rerum suarum a qualibet sorore et dentur(?) clausa, nec aperiantur nisi in morte. Item quod infra xv dies claudatur fenestra per quam solebat fieri communio sororum. Sub pena suspensionis ab officio. Datum Florentie, xviij iunii.

In monasterio Sancti Iuliani de Montaione de Florentia ordinatur quod ad portam monasterii, in ambitu circa rotam, nullus ingrediatur ad commedendum etc.; et quod quando aperitur porta, nullus stet ad videndum, nisi qui sint ingressuri, et multo minus(?) nullus ingrediatur. Datum Florentie, xix iunii.

Frater Marcus Petri de Florentia habuit licentiam, propter suas infirmitates et alias causas, ire Florentiam et Pisas, et morari ibi cum parentibus et amicis suis quamdiu opus fuerit, sine impedimento inferioris; habita tamen licentia sui prelati cui pro tempore suberit. Datum Florentie, xxj iunii.

Magister Dominicus Iohannis de Florentia propter senium debet habere a suo conventu Sancte Marie Novelle omni anno libr. xxiiij, et nihilominus quando est infirmus debet curari, et semper habere dictas 24 libras quamdiu vixerit; et incipit primus annus circa festum Natalis Domini anno 1476, prout plene habes in copia signata A. Datum Florentie, xxj iunii.

Soror Cosa Rubini Iacobi de Florentia, tertii ordinis, habet licentiam eundi sola vel cum socia in Villam, et ad alia loca ubi opus fuerit, sine inferioris molestia. Datum Florentie, xxij iunii.

Inter conventum Sancte Marie Novelle de Florentia et fratrem Sebastianum Rubini et dominam Cosam, matrem suam, fuerunt facte quedam conventiones et ordinationes, prout habes in copia posita in fine huius libri signata C/B. Datum Florentie, die xxj mensis iunii.

|295r|

Frater Geminianus Laurentii de Florentia habuit licentiam standi extra ordinem ubique, preterquam in civitate Florentie, et officiandi ecclesias et celebrandi, predicandi, elemosinas retinendi, bis in anno confitendi plenarie. Nullus inferior, nisi propter debitum vel delictum. Datum Florentie, die xxvij iunii 1476.

Priorisse monasterii Sancti Iacobi de Ripolis de Florentia potest semel in anno introducere et recipere in monasterium dominam Vaggiam, uxorem magistri Raphaelis de Terranova, ad videndum suam filiam Chaterinam. Datum Florentie, 27 iunii.

Frater Sebastianus Rubini, frater Benedictus Doni et frater Philippus Dominici Doni  de Florentia fuerunt assignati in suo conventu Sancte Marie Novelle. Datum Florentie, die xxvij iunii.

Ad petitionem fratris Augustini Thomme de Gerardinis, conventus Sancte Marie Novelle de Florentia, precipitur sub pena excomunicationis late sententie omnibus fratribus qui sibi aliquid debent quod infra xv dies postquam fuerint requisiti et habuerint notitiam de presentibus debeant sibi solvisse quicquid debent, vel cum eo concordasse. Datum Florentie, die xxvij iunii. Idem fit ad petitionem magistri Laurentii Thomme de Gherardinis.

Die 13 martii 1478 a Nativitate, fuit factum preceptum priori conventus Sancte Marie Novelle quod infra unum diem ??? si fuerit requisitum legi faciat dictas literas in capitulo publice coram omnibus, et promittat et faciat eas legi alibi si opus fuerit. Datum Rome.


Item scritto in fondo alla pagina, con segno di richiamo a quello posto a fine del precedente item.


Priorisse et sororibus monasterii Sancti Iuliani a Montaione de Florentia precipitur quod in festo suo Sancti Iuliani non preparent prandium neque cenam fratribus Sancte Marie Novelle, sed solum dent eis pro quolibet anno flor. libr. xij ??. pro pictantia, et fratres nihilominus faciant solenne festum ut prius. Nullus inferior mutet.  Datum Florentie, die xxviij iunii.

Priori aversano provincie Regni precipitur sub pena suspensionis, quam ipso facto incurrat, quatenus infra xv dies satisfaciat magistro Guilielmo Simonis de Florentia de quodam breviario in quo fuit condemnatus dictus conventus aversanus per iudices capituli romani. Datum Florentie, 29 iunii.


Aversa, prov. di Caserta, reg. Campania; capituli romani: rinvia verosimilmente al capit. gener. Roma 1474: MOPH VIII, 331-33; AFP 1947, 223-34.


Magistro Guilielmo Simonis de Florentia fuit concessa prima camera vacans in dormitorio inferiori que sibi sit grata, revocando omnem aliam concessionem. Et nullus inferior impediat. Datum Florentie, xxviij iunii.

Magister Guilielmus predictus, prior pennensis, habuit testimonium quod pro vigentibus causis tra??t moram Florentie; et nunc habet licentiam redeundi ad dictum conventum ubi preest. Datum Florentie, xxviij iunii.

Magistro Antonio Schiattesio fuit concessa secunda cella in dormitorio inferiori conventus Sancte Marie Novelle de Florentia, que cella secunda est quasi e conspectu sue celle quam inhabitat. Nullus inferior. Datum Florentie, xxvij iunii.

Frater Dominicus Riccius fuit assignatus in suo conventu Sancte Marie Novelle de Florentia. Datum Florentie, 27 iunii.

|295v|

Fratri Antonio Honofrii de Florentia fuit concessa tertia cella in suo conventu Sancte Marie Novelle ex parte orti, incipiendo ab hostio quo itur ad salam pape, que habet literam G; quam cellam possit reparare et habitare toto tempore vite sue. Datum Florentie, xxix iunii 1476. Nullus inferior.

Fratri Thomme de Floriano, conventus florianensis priori, precipitur sub pena excomunicationis et absolutionis ab officio ipso facto quatenus infra sex dies solvat fratri Geminiano Laurentii de Florentia  lib.(?) quinque f.p. in quibus ei tenetur, alias condemnabitur in expens(is?). Datum Florentie, xxx iunii.

Fratri Petro Benedicti Rubeo, conventus Sancte Marie Novelle de Florentia, fuit concessum breviarium fratris Guidonis Michaelis cum obierit, vel alium(?) primum vacans, quo uti possit toto tempore vite sue, sine inferioris molestia. Datum Florentie, xxx mensis iunii.

Fratri Michaeli Miniatis, conventus Sancte Marie Novelle, datur licentia quod maneat in cella fratris Simonis Dominici della Carità(?), que est in dormitorio superiori, quinta in ordine eundo ad salam pape, et si ille revertitur reddat sibi; et post mortem eius, habeat frater Michael cellam liberam, sine inferioris molestia. Datum Florentie, xxx iunii.

Priori conventus Sancte Marie Novelle de Florentia datur auctoritas vendendi bona fratris Terentii de Pisauro, que habet conventus Sancte Marie Novelle, et ex pretio redimere libros quos ipse frater Terentius habuit a conventu predicto et pignoravit; et si quid residui est, restituatur magistro Dominico de Ymola. qui pretendit ius in bonis dicti fratris Terentii. Nullus inferior. Datum Florentie, xxix iunii.

Fratri Thomme, priori conventus florianensis, precipitur sub pena excomunicationis et absolutionis ab officio ipso facto quod infra quatuor dies solvat fratri Nicolao Guilielmi de Prato libras quinque f.p., quas ei debet conventus florian(ensis), vel cum eo componat. Datum Prati, j iulii.

Frater Iulianus Bernardi de Prato fuit assignatus in coventu reatino, cum precepto quod recipiatur. Datum Prati, j iulii.

Frater Petrus Nicolai de Domaschis, qui fuit extra habitum et ordinem per annos sex in habitu alterius religionis, et postea iam sunt sex menses receptus a provinciali, habuit confirmationem omnium que circa eum gesta sunt per d<ic>tum rev.dum procincialem, et iterum recipitur ad habitum et gratias ordinis et ad locum et vocem ac si numquam ab ordine discessisset; et habuit absolutionem et dispensationem plenariam. Et insuper habuit licentiam querendi elemosi?? usque in summam flor. xxx pro sua nepta Laurentia, et non pro alia causa. Et nullus inferior, nullis obstantibus, maxime ordinationibus Congregationis. Datum Luce, die iiij iulii.

Frater Petrus de Berceto, conventus lucensis, fuit assignatus in studentem theologie in conventu perusino cum gratiis consuetis. Datum Luce, die iiij iulii.

|296r|

precedente successiva