precedente successiva

1296-1297

10 febbr. o del 1296 o del 1307    Sermone Audistis quia dictum est

Dominica in quinquagesima, feria sexta, sermo III: Audistis quia dictum est (Mt. 5, 43; cod. G4 52va-53rb): Deus est finis, qui et precipit proximum diligi. Benefacere autem et loqui pertinet ad diligentem. Exemplum de sancta Scolastica, cuius festum est hodie, que quia dilexit proximum oravit Deum et optinuit (52vb).

Mt. 5,43 - 6,4, vangelo di venerdì di quinquagesima (Ordinarium OP n. 604); entro gli estremi cronologici di Remigio, la concorrenza con la festa di santa Scolastica, 10 febbraio, si dà negli anni 1296 (Pasqua 25 marzo) e 1307 (Pasqua 26 marzo).

FI ante 9 aprile 1296    In morte di Alcampo d'Abadingo del Bello da Firenze

Da mortuis, De prelatis inferioribus episcopo, sermo I: Dies eius tamquam flos agri sic efflorebit (Ps. 102, 15; cod. G4 388rb-vb). Dies etc. Il fior del campo è isfiorito inperciò ke messer Alcampo è finito (388rb). In fiore autem tria includuntur de ipso vivente, scilicet eius genitura, prelatura et repressura. Genitura quidem quia fuit genitus in Florentia que a fiore dicitur. Ps. [89,6] «Floreat et transeat». Prelatura vero quia fuit prepositus in Prato (…). Repressura autem quia nichil est quod ita reprimat et retundat superbiam nostram sicut brevitas delectabilium mundi que notatur in flore (388va).

In morte di mr Alcampo di mr Abadingo del Bello: questi gli elementi onomastici in ASF, NA 997, f. 36r: 20.II.1277/8; f. 38v: 7.VI.1278; 996, f. 43v: 12.II.1289/90. Innocenzo IV, 7.III.1251, provvede beneficio ecclesiastico ad Alcampo chierico, fratello di Aringo cittadino e mercante fiorentino (Reg. Innoc. IV, n. 5416); conferma ad Alcampo la propositura di Prato, 2.VII e 14.VII.1254 (ib. nn. 7805, 7838); collettore della decima sessennale per il negozio della Terra santa nella collettoria Tuscia e Maremma (RD Tuscia I, 227-29, 235-39). Martino IV, 6.VII.1283, contesta ad Alcampo irregolarità nella gestione della collettoria: «Sed sunt nonnulli fortasse qui asserunt quod collectam in partibus ipsis pecuniam amicis propriis mutuas seu disponis improvide apud illos ut ipsis lucra proveniant» (Reg. Martino IV, n. 350; RD Tuscia I, pp. LI-LII). Onorio IV, 8.XII.1285, incarica il vescovo di Fiesole di dirimere la lite tra ecclesiastici sottoposti alla decima ed Alcampo: «super eo quod idem prepositus [Alcampo] ipsos et eorum ecclesias in exigendo et recipiendo ab eis decimam ultra debitum aggravaverat... ; eundem prepositum peremptorie citare procuret ut infra quindecim dies post citationem personaliter coram sede apostolica compareat» (Reg. Onorio IV, n. 213, RD Tuscia I, LII n. 4). Atti di collettoria: ASF, Riformagioni 23.VI.1274; BL, Dipl. S. Lorenzo n. 600 (genn. 1274); 543 (23.VIII.1278); 570 (21.XII.1285); 527 (21.XII.1285); ASF, NA 995, f. 131r (5.III.1274/5; 23.III.1274/5). Sistematiche informazioni su transazioni economiche di Alcampo in ASF, NA 996 e 997 (già A 982 e A 983). «Apud Calluççum in palatio d. Alcampi» (NA  996, f. 40r: 1.I.1289/90), in costruzione «in partibus de Montesenario seu del Galluçco» già in febbraio 1278 (NA  997, f. 36r: 20.II.1277).

Gli ultimi atti di Alcampo sono registrati in NA 997, ff. 85r-86v, che sono però soltanto schedule o bozze notarili, in cattivo stato, qua e là illeggibili:

r. davidsohn, Firenze al tempo di Dante, Firenze 1929, 12 n. 1, e Id., Storia di Firenze VII, 15 n. 1 dà notizia del processo (giorni 9.IV.1296 e seguenti) per eresia contro Alcampo già deceduto, in «volume cartaceo, anno 1296, f. 1 ss.» in AVF, che non sono riuscito a rintracciare tra gli attuali fondi più probabili (Libri causarum) di AVF: XIV.III.A.4 (1295-99), 5 (1296-99), 6 (1298-99); XIV.III.G.2 (1273-1599). Alcampo è deceduto tra giugno 1295 e 9 aprile 1296. Bonifacio VIII, 11.1X.1296, trasferisce la propositura di Prato, «nunc vacans per obitum Alcampi», a Giovanni di maestro Accorsino da Pistoia, sebbene ancora quindicenne (Reg. Bonif. VIII, n. 1297). Nell’inventario degli inquisitori OFM di Toscana (1334) esisteva tra le bolle: «Item unam bullam contra d. Alcampum»: Mariano d’Alatri, Archivio, offici e titolari dell’inquisizione toscana verso la fine del Duecento, «Collectanea franciscana» 40 (1970) 179. Alcampo aveva un’abitazione anche in FI: «acta fuerunt hec omnia Florentie in domo que fuit quondam d. Alcappi prepositi pratensis, canonici florentini, sita in claustro ecclesie florentine» (Meersseman, Dossier  256: 9.II.1297/8).

ASV, Collectorie 249, f. 43v: «Item pervenerunt sibi die predicta [26.VI.1322] a Marcho condam Pele Aringhi de summa debiti quod Arenghus filius condam d. Abadinghi del Bello florentinus et Pela eius fil(ius) dare debebant d. Alcampo preposito pratense [sic], cuius memoria dampnata fuit propter peccatum heresìs, flor. auri LXVIIII »; f. 44r: «Item pervenerunt sibi die predicta [1.VII.1322] a Berto Pele et Aringho Abadinghi de summa debiti quod Arenghus filius condam d. Abadinghi del Bello florentinus et Pela eius fil(ius) dare debebant d. Alcampo preposito pratense, cuius memoria dampnata fuit propter peccatum heresis per ipsum d. Alcampum commissum, flor. auri CCXXV »; f. 71v, 6.X.1322: «Item resignavit sibi quod Abbadinghus et Aringhus fratres filii olim Fiorençini debent dare dicto officio, de summa cuiusdam debiti olim d. Alcampi prepositi, flor. auri j, s. xxxvj, d. iij»; Collectorie 250, ff. 2r (6.X.1322), 3r (1.II.1324/5), 4r, 5v (20.XI.1322), 93r (post 17.XI.1326), 98r (1327), 99v (post 24.XI.1328).

3 maggio 1296    Sanatoria di consanguineità nel matrimonio di Corso Donati con Tessa degli Ubertini

Bonifacio VIII invia al vescovo di FI (Francesco dei Monaldeschi), al lettore di SMN e al guardiano dei Minori di FI lettera sanatoria su impedimento di consanguineità di quarto grado nel matrimonio in seconde nozze di mr Corso di Simone dei Donati con Tessa del fu Ubertino degli Ubertini (G. Levi, Bonifacio VIII e le sue relazioni col comune di Firenze, Roma 1882, 21-22; Reg. Bonif. VIII, n. 1077).

Nel corso del 1296 un lettore dei Minori di Santa Croce di FI disputa un quodlibeto il cui articolo 14, Utrum ecclesia debeat reconsecrari propter effusionem sanguinis alicuius martyris, presenta sorprendenti coincidenze con testi paralleli di Remigio, il quale potrebbe aver assistito alla disputa e successivamente risposto alle argomentazioni del lettore francescano (Tratt. pol. 92-98).

FI estate 1296    In ricevimento di Pietro da Priverno, cardinale legato papale

De allocutione vel receptione, De legato, sermo I: Sicut frigus nivis in die messis ita legatus fidelis (Prov. 25, 13; cod. G4 348vb-349rb): Dominum et patrem nostrum qui hic est, legatum nostrum fidelem utique et a fide et a fidelitate fidelem, utique assimilat Salomon frigori nivis in die messis, sicut inquit etc. Non quod nix eo tempore soleat cadere cum tunc sit consuetudinarius estus, sed frigus denominavit anime quia in ipsa frigus habundat sicut calor denominatur ab igne. Unde vult dicere quod sicut laborantibus et estuantibus messoribus aliqua aura frigida est ad magnam refocillationem et consolationem, sic legatus fidelis se habet respectu afflictionum (348vb). Item dicitur dies propter claritatem nominis idest vocabuli proprii, quia vocabulum eius est dominus Petrus de Piperno (349ra). Et propter hoc non solum pro generali benivolentia quam ad ordinem semper habuit sed quia modo nos pauperes benivole visitavit (349rb).

Pietro da Priverno († 17.XII.1302) cardinale col titolo di Santa Maria Nuova (1295), legato di Bonifacio VIII, entra a FI metà luglio 1296, vi risiede fino a settembre inoltrato (Davidsohn IV, 48-49). In FI 1.VIII.1296: «Atti della Società Ligure» 24/II (1984) 340-41; ASF, SMN 2.IX.1296. Da Bologna: ASF, S. Croce 7.X.1296; ASF, SMN 21.X.1296. Cf. HC I, 12; Paravicini 74-75; T. Schmidt, Libri rationum camerae Bonifatii VIII, Città del Vaticano 1984, 224, 243: suoi fratelli sono «d. Maximus, d. Riccardus, d. Duraguerra de Piperno».

FI 2.IX.1296: «Petrus miseratione divina Sancte Marie Nove cardinalis, apostolice sedis legatus, salutem in Domino (...). Cupientes itaque ut ecclesia religiosorum virorum dilectorum nobis in Christo prioris ct conventus domus fratrum ordinis Predicatorum florentin(orum) congruis honoribus frequentetur, universitatem vestram rogamus et hortamur in Domino in remissionem vobis peccaminum iniungentes quatinus ad ecclesiam ipsam imploraturi a Domino vestrorum veniam delictorum in humilitate spiritus accedatis. Nos enim omnibus vere penitentibus et confessis qui ad ecclesiam ipsam in singulis beate Marie Virginis, in cuius honore dieta ecclesia noscitur esse fundata, et beati Michaelis archangeli, beati Luce et beati Dominicì ac sancti Petri Martiris festivitatibus causa devotionis accesserint, annuatim de omnipotentis Dei misericordia et beatorum apostolorum Petri et Pauli auctoritate confisi, centum dies de iniunctis sibi penitentiis auctoritate qua fungimur misericorditer relaxamus» (ASF, SMN 2.IX.1296).

9 agosto 1297    Canonizzazione di Luigi IX, sequenza Almi regis Ludovici

01

   Almi regis Ludovici

regno fruentis felici

regna urbes castra vici

celebrent solempnia.

06

  Caritas assecuravit

quem ignis incineravit

veste mente, pedes lavit

horridorum pauperum.

02

   Omnibus sint gaudia,

tu presertim Francia

cum celesti curia

plaude tuum laude regem.

07

     O corona procerum

apotheca munerum

ultra iubar siderum

fulges super solium.

03

   Quasi unum inter gregem

fide summum morum legem

pium iustum et exlegem

persequentem vivide.

08

   Tu honor nobilium

pavor infidelium

tu dulcorum humilium

regnans beatissime.

04

   Nichil gerit tepide

mundum sternit rigide

celum rapit valide

amat odit ut amicus.

09

   Regnum hoc tutissime

tenes invictissime

ora clementissime

pro supplicantibus

05

  Fervens ludit patens vicus

Christum colit, nec iniqus

armat hunc vel inimicus;

ut propheta non curavit.

10

   Te venerantibus

in te sperantibus

ut celi cetibus

possint adiungi

et regni fungi

Deo coniungi. Amen

 

cod. G4 406vb-407ra

Suppone data di canonizzazione (9.VIII.1297) di Luigi IX re di Francia († 1270), e verosimilmente non di molto posteriore (CG Metz 1298 dispone celebrazione liturgica: ACG I, 289/3-6), la sequenza composta da Remigio.

De sancto Ludovico, sermo I [e unico]: Ludam et vilior fiam (II Reg. 6, 22; cod. D 272rb-va).

De domino Carolo: Accingere gladio tuo... (cod. G4, f. 353ra-va): «Unde avus istius sanctus Ludovicus dicitur respondisse medico persuadenti quod non poneret aquam in vino utpote iam infrigidatus ex etate, Malo - inquit - esse rex infirmus quam rex ebrius» (353rb).

CG Metz 1298 (al quale Remigio partecipa) ordina la celebrazìone della festa di san Luigi nel giorno liturgico 25 agosto e incarica il maestro dell’ordine di provvedere all’elaborazione dell’ufficio liturgico (ACG I, 289/3-6); confermato dai CG seguenti (ACG I, 296/32-34; 302/14-16; II, 21-23). Cf. Bonniwell 217-19; J. Richard, Saint Louis, Paris 1983, 377, 583, 599; J. Favier, L’enigma di Filippo il Bello, Roma 1982, 311-14.

Perugia sett. 1297    Nominato definitore del prossimo capitolo generale

CP Perugia, convocato per l’8 settembre (ACP 125/27-29): aveva provveduto alla nomina dei lettori (127/4-6), i copisti non hanno trasmesso la lista. «Committimus priori provinciali de assignandis studentibus studio florentino ac etiam de eodem, si expediens iudicaverit, removendis (127, 8-9). Diffinitor capituli generalis fr. Remigius Florentinus, cui assignamus in socium fr. Bernardum de Summo Fonte» (128, 1-2).

Priore provinciale è fr. Niccolò da Prato, sett. 1297 - sett. 1299 (AFP 1934, 136). Senza indicazione di anno, una lettera data in Pisa 28 settembre di Niccolò da Prato provinciale all’abate Ruggeri dei Bondelmonti; dovrà essere del 1297, o più probabilmente 1298, visto che in settembre di quest’anno si celebrava il CP in Pisa e che Ruggeri è detto abate di Vallombrosa (v. 14.VIII.1316):

«Reverendo patri et domino R(ogerio) abbati Vallis Umbrose frater Nicolaus de Prato, prior provincialis licet indignus ordinis fratrum Predicatorum Romane provincie, salutem ac pro<mp>tam ad vestra obsequia voluntatem.
Benefitia propensiora que vestra dignatio fratri meo nulla meritorum precedentium ratione voluit exhibere, idcirco quanto debeo gratiarum actione non prosequor quia et totus vester sum et omnem gratiam excedit munerum magnitudo. Sane prudentiam vestram nolo latere quod sicut in ostensa vestre paternitatis benivolentia summe congaudeo, ita ne pondus offitii quod vires eius excedit eundem opprimat pertimesco. Quare dominationem vestram rogo omni affectione qua possum quatinus taliter ipsum informare monere ac iuvare dignetur ut Deus gloriam et vos in suis operibus laudem consequi valeatis, unum fírmiter cognoscentes quod de sua promotione parum gauderem si non plus de vestra providentia quam de ipsius probitate confiderem. Opus ígitur vestrum vobis recomendo. Ego vester sum nec habeo quod offeram nisi vestra. Ipse autem Deus, qui est omnis gratie retributor, michi concedat ut circa vos operibus ostendere possim quod mente plenissima concupisco.
Diu valeat vestra paternitas.

Datum Pisis iiij kalendas octobris» (ASF, Dipl. Badia di Passignano 28.IX.1310; a tergo della pergamena, la medesima mano del testo della lettera scrive il nome del destinatario: «Venerabili patri domino Rogerio, Dei gratia abbati Vallis Umbrose»).

Cr SMN n° 168: «Fr. Bernardus de Summofonte sacerdos et predicator et lector in conventu castellano, et postmodum prior in eodem conventu et prior etíam in conventu reatino, et postmodum sotius et cappellanus d. Iohannis Bocchamaççe cardinalìs pluribus annis, discrete et gratiose conversationis tam in claustro quam in curia domini supradicti. Vixit in ordine annis XXVII. Obiit Rome in curia supradicta, sepultus in conventu Sancte Marie super Minervam MCC nonagesimo nono, die XVII mensis aprilis in sancto Parasceve». Roma 9.V.1299: «Naldus de Ceparello nepos condam fr. Bernardi de Summofonte ordinis Predicatorum, affirmans per Deum se esse maiorem XXV annorum, confessus fuit et recognovit se in depositum habuisse et recepisse a fr. Symone de Florentia ordinis Predicatorum 12 florenos auri ( ... ). Actum Rome apud Sanctam Mariam in Minerva presentibus fr. Petro de Castro et fr. Scangio de Viterbio ordinis Predicatorum cappellanis reverendi d. Iohannis Dei gratia episcopi tuscolani ad hec vocatis testibus et rogatis» (ASF, SMN 9.V.1299).

precedente successiva