⌂ |
Chronica conventus
Arch. di Stato di Siena, ■ a cura di Mauro Mussolin ■ |
||
Chronica conventus Sancti Spiritus
[2v] Chronica Conventus Sancti Spiritus de Senis Almi Praedicatorum Ordinis, anno Dominicae incarnationis MDIX, incohata mense octobri venerando patre fratre Cherubino florentino conventus ipsius priore bene merito mandante pro Congregatione Ethrusca Regulari, Summo Uno ac Trino Deo primum collaudato, Perpetua Virgine Theotoko Maria, Thoma Aquinate ac Divis omnibus suppliciter exoratis proaemium foeliciter.
Mos laude dignus obtinuit ab initio nostri sacri praedicatorum ordinis atque hoc ipsum veneranda patrum sanctione cautum est, ut in quolibet conventu nostri ordinis liber haberetur, cui chronica conventus foret inscriptio. In quo summa cum diligentia a prioribus conventualibus pro tempore existentibus, cuncta quae sub illis in conventu memoratu digna emergerent, pro tempore scriberentur. Id observatum liquet in pluribus dignioribusque nostri ordinis locis. A nonnullis vero posteris tanquam a filiis degeneribus multo cum religionis dispendio posthabitum ac neglectum. Ex quorum profecto turba extiterunt, qui hunc locum antehac tenuerunt. Utpote qui sicut loco ipsi nomen obscurissimum compararunt illius iuribus plurimum detrahentes et formidandae ruinae aedificia pene omnia reliquerunt. Ita nullam prorsus memoriam de se se ac suorum temporum gestis ad posteros transmiserunt. Desudavimus testor itaque omneis publicas loci ipsius stipulationes syndicarios procuratorios et id genus libros omnes diligentissime revolventes, ex quibus tanta in historiam ordiremur. Legant futuri priores ut rem conventus huius intelligant, intelligentes augeant, augentes ad futurorum quoque memoriam huc infra subiiciant.
[3] Prima hac in parte huius libri scribentur pro tempore possessores, nove constructiones, iura potiora acquirenda et quae digna memoratu evenient.
Ecclesiam et conventum Sancti Spiritus in colle Farolfo urbis Senarum longo prius tempore quam a praedicatoribus coleretur stetisse proditum est monachis a quodam Sancto viro Sylvestro de Monte Phano camonicensis diocesis sub regula divi Benedicti Sylvistrinis vocatis. Extat namque publicum instrumentum in ipsius conventus deposito aeditum sub anno incarnationis dominice MCCCXVIIto, maii XXVIIma per Ubertinum Martini publicum notarium et civem senensem de conventione et compositione tunc habita inter ipsos monachos et Contem Jacobi Rosarii populi Sancti Georgii de Senis pro muro orti conventus qui venerat in litem prout in eo latius constat. Quo autem prius tempore locum ipsum eiusmodi monachi receperint, coluerunt aut in eo probe seu etiam improbe gesserint, nulla prorsus memoria vel monumenta quae ad nos etiam diligentissime inquirentes pervenerint prodiderunt.
Anno Dominice incarnationis MCCCLIIo ultima maii dominus Landus Canonicus volaterranus rectorque Sancti Antonii de Senis syndicus et procurator ecclesiae conventus et fratrum Sancti Johannis Baptistae Ordinis sylvestrinorum extra portam Fullonicam urbis Senarum supplicavit nomine syndicario et procuratorio antedicto reverendo domino d. Azolino tunc Senarum Episcopo: ut dicta ecclesia conventus et fratres Sancti Johannis Baptistae cum omnibus suis iuribus spiritualibus et temporalibus mobilibus et immobilibus unirentur iungerenturque ecclesie conventui et fratribus Sancti Spiritus de Senis memorati, eo quod in ipsa Sancti Johannis ecclesia, nequirent divina expleri, fratribus illius existentibus numero paucissimis atque tanta rerum inopia laborantibus, Fullonica porta iam obstructa, qua ad eam ecclesiam populis aditus nos pateret, ut cogerentur divino cultu posthabito evagari tota die[1] per urbem et agrum, ut vel sic in necessariis sibi consulerent. Verum Sancti Spiritus fratres cum in congruo merito et numero et unius cum illis ordinis haberentur utrique deservire idonei videbantur.
Qui dominus episcopus iis intelectis mox instituit suum in eo negotio delegatum venerandum virum dominum Philippum Gualterottum ipsius episcopi in urbe Senarum vicarium generalem. Qui dominus Philippus Gualterottus citatis receptis exacto iuramento canonice disquisitis septem testibus idoneis quibus optime cognita forent quae memoratus procurator supplex episcopo exposuerat: cuncta in integrum ad eundem suum episcopum retulit.
Anno itaque ipso MCCCLIIo, iunii die VIa idem reverendus episcopus, recepta iam supplicatione procuratoris ipsius relationeque veritatis per septem testes idoneos disquisitae, pro tribunali sedens, Dei Divorumque omnium nominibus invocatis, fratri Jacobo de Abbatia urbis Senarum ordinis
[3v] sylvestrini tunc procuratori tam reverendi patri fratri Nicolai de Pignolo generalis prioris Sancti Benedicti de Monte Phano quam fratrum Sancti Spiritus de Senis ipsam unionem petenti stipulanti ac syndicario nomine pro conventu ipso et fratribus Sancti Spiritus recipienti autoritate ordinaria dedit univit atque adiunxit ecclesiam conventum fratres et iura omnia Sancti Johannis Baptistae extra portam Fullonicam in perpetuum ecclesiae, conventui et fratribus Sancti Spiritus memorati prout publice stipulationes de iis omnibus aedite per Ghinum quondam Foresis de Turrita civem notarium senensem liquido manifestant: que nunc usque in ipsius conventus deposito extant. In quibus quoque de receptione possessionis ecclesie conventus et iurium predictorum facte per eundem fratrem Jacobum de Abbatia nomine procuratorio et syndicario constat evidentissime.
Anno Dominice incarnationis MCCCLXVto mulier quaedam devota plurimum Francisca nomine filia Andree Cioni civis senensis de populo Sancti Desiderii de Senis pro salute anime suae et suorum remedio peccatorum obtulit se et omnia sua bona et iura mobilia et immobilia iure et actione quocumque nomine censeantur conventui et fratribus Sancti Spiritus de Senis. Praesertim quandam terre portionem vineatam partim, partim frugibus aptam, cum domibus et tinis in ipsa existentibus. Quae posita ac sita erant extra portam Sancti Johannis de Senis cui coherent via, et extensio fratrum servorum Sancte Mariae et extensio Sancti Gaeorgii ser Andrea et extensio fratrum Sancti Johannis. Adhuc quamdam aliam terre portionem existentem ibi prope. Cuncta ab ipsis fratribus perpetuo possidenda prout per publicum instrumentum a Francisco quomdam Landi notario publico aeditum et in deposito asservatum liquido constat. Interfuerunt autem conditiones quaedam leves inter conventum et ipsam donatricem quae cum in ipso instrumento habeantur hic brevitatis gratia omittuntur.
Tempore toto quo Sylvestrini hunc tenuere locum, praeter paucula quaedam stipulationibus pubblicis comprehensa, ipsa narratione indigna, actum probe nihil offendi. Principium ut premisimus quo Sylvestrini hunc ipsum locum receperint nusquam potui repperire. Terminus vero quo locum hunc amiserunt extitit anno incarnationis Dominice MCCCCXLta circiter nec satis teneo quid nam in causa fuerit, ut hinc abirent, aut etiam pellerentur, preter hoc unum quod sicut in principio conventualis chronice Sancti Marci de Florentia ordinis praedicatorum a quibus sylvistrinis ille quoque conventus ablatus per Eugenium IIIItum pontificem summum et adiunctus fuit praedicatoribus, habentur, fratres illos sylvestrinos plurimum merito ac numero defecisse.
Anno incarnationis Dominicae MCCCCXLmo (ut Michael quidam sutor senens vir modo octuagenarius coram me ac venerabili patre fratre Luca de Trano nuper retulit) ecclesiam hanc et conventum dominus quidam Bartholomeus Vallumbrosensis prior possedit annos quattuor circiter. Sub quo Caelestini quidam presbyteri numero circiter sex in divinis ecclesiae serviebant, quo autem iure nec ille vel alter meminit. Nec boni vel mali quicquam sub illo gestum potui repperire.
Anno autem Domini MCCCCXLVto venerandos monachos nigros tunc Congregationis divae Justinae Patavinae modo Cassinenses nuncupatos locum hunc repperi tenuisse. Habetur enim in ipsius conventus deposito instrumentum emptionis cuiusdam domus quomdam contei Ludovici de Senis factam per Salvatorem Petri Angeli Benedicti de Senis syndicum et procuratorem conventus et monachorum nomine syndicario pro ipsis monachis de Sancta Justina. Quae domus sita erat in via Sancti Marti-
[4] ni, ante quam via communis et extensio Antonii Iusti et extensio domus in qua erat Mattheus de Perusio et retro platea quedam. Eius pretium fuit librarum nonagintasex a conventu ac monachis persolutus. Instrumentum autem ipsum aedidit Marianus Bartholomei de Senis pubblicus notarius senensis. Fuerunt autem monachi ipsi hoc in loco quousque praedicatores Ethrusci regulares ipsum receperunt ad annum domini videlicet MCCCCXLVIIIvo. 1448[2].
Anno igitur dominice incarnationis MCCCCXLVIIIto Die Vta iulii dominus noster Nicolaus Divina providentia papa Vtus, hoc ipsum requirente et supplicante magnifico urbis Senarum dominio ac reverendo ordinis nostri magistro, cedentibus loco monachis memoratis, contulit et adiunxit conventum et ecclesiam et omnia eius iura ac mobilia et immobilia cuncta sacro praedicatorum ordini fratribus videlicet in Ethruria reformatis. Et quia huiusmodi concessio apostolica non nisi ex monachorum cessione fiebat: iccirco instituit idem pontifex suum in hac parte delegatum et commissarium dominum Jacobum abbatem Sancti Antonii de Senis, qui examinaret, ac diligenter inquireret an dicti monachi Sanctae Justinae sponte loco cedere vellent atque illius iuribus universis: quem locum et iura (cedentibus illis) apostolica sibi autoritate commissa eiusmodi fratribus praedicatoribus conferret atque perpetuo possidenda elargiretur prout apostolicae ad eundem abbatem litterae manifestant, quae in conventus ipsius deposito asservatae infrascripti tenoris ac verborum existunt.
Nicolaus episcopus servus servorum Dei, dilecto filio abbati Monasterii Sancti Antonii senensis Diocesis salutem et apostolicam benedictionem. Pastoralis officii debitum exigit ut circa ea quae pro statu prospero ecclesiarum et piorum locorum ac personarum piae studio vitae Domino famulantium profutura conspicimus et per quae eorum oportunitatibus consulitur, opem et operam quantum possimus efficacem impendamus. Sane pro parte dilectorum filiorum priorum artium vexilliferi ac comunis senesis, nec non generalis magistri ordinis fratrum praedicatorum nobis nuper exhibita petitio continebat: quod licet alias prioratus Sancti Spiritus senensis ordinis Sancti Benedicti Monasterio Sancti Eugenii extra muros senenses dicti ordinis ac illius congregationi sub certis modo et forma appropiatus et concessus fuerit; tamen dilecti filii illius abbas et monachi prioratum ipsum in religionis et regularis observantie ordinis fratrum praedicatorum huiusmodi favorem et incrementum renuntiare seu appropriationi ac omni iuri sibi in dicto prioratu seu ad eum quomodolibet competenti cedere sunt, si ad id sedis apostolice intervenerit consensus, parati. Quare pro parte priorum vexilliferi comunis et magistri predictorum, nobis fuit humiliter supplicatum ut prioratum ipsum a dependentia dicti monasterii nec non ab illo separare et segregare ac in eo ordine Sancti Benedicti huiusmodi supprimere illumque ad usum et habitationem fratrum predicatorum applicare de benignitate apostolica dignaremur. Nos igitur de premissis certam notitiam non habentes, huiusmodi supplicationibus inclinati, discretioni tuae per apostolica scripta committimus et mandamus, quatenus, si est ita, postquam abbatis et monachorum predictorum expressus ad id accesserit consensus, appropriationem et concessionem eidem monasterio sic factas autoritate nostra revoces et annulles ac prioratum ipsum, qui conventualis aut dignitas vel preservatus non est et a dicto monasterio dependet ac per illius monachos gubernari consuevit cuiusque fructus, redditus et proventus viginti quattuor florenorum auri de camera secundum communem
[4v] extimationem valorem annuum (ut asserunt) non excedunt, ab eodem monastero eadem autoritate separes et segreges atque in eo ordinem Sancti Benedicti supprimas, illumque eisdem magistro et fratribus dicti ordinis praedicatorum dones appropries et concedas ipsisque prioratus praedicti corporalem possessionem apprehendendi ac inibi domum cum ecclesia campanili, campana, cemiterio, domibus, ortis, ortalitiis, et aliis necessariis officinis pro usu et habitatione fratrum huiusmodi erigendi et construendi seu construi et erigi faciendi diocesani loci et cuiusvis alterius licentia super hoc minime requisita. Jure tamen parrochialis et cuiusvis alterius in omnibus semper salvo, eadem autoritate licentiam concedas. Non obstantibus constitutionibus et ordinationibus apostolicis nec non monasterii Sancti Eugenii et illius ac ordinum huiusmodi iuramento, confirmatione apostolica vel quacumque firmitate alias roboratis statutis et consuetudinibus coeterisque contrariis quibuscumque. Nos enim si donationem concessionem et appropriationem huiusmodi parte fieri contigerit vigore presentium fratribus dicti ordinis praedicatorum qui in domo ipsa pro tempore residebunt ut omnibus et singulis privilegiis exemptionibus libertatibus gratiis et indultis, quibus alii fratres eiusdem ordinis sub huiusmodi regula degentibus eorumque domus quovismodo gaudent et utuntur, uti etiam et gaudere valeant autoritate apostolica tenore presentium indulgemus. Datum Romae apud Sanctum Petrum anno incarnationis Dominice MCCCCXLVIII, pridie nonis iulii [= 6.VII.1448], pontificatus nostri anno IIdo. Jo. de Manchiochis.